VIRGIL GEORGICA

Books 1-4 complete, searchable



To search for a Book, use your browser FIND with a dot after the Roman numeral, e.g. Book V. for the fifth book. Line searches are done with the book/line numbers for each line, e.g. 3:233 . Word searches will find the word in compounds, for a separate word enter a space before and after the searched word. Download to your HD at about 300k.




Book I.

1:1        Quid faciat laetas segetes, quo sidere terram

1:2        vertere, Maecenas, ulmisque adiungere vitis

1:3        conveniat, quae cura boum, qui cultus habendo

1:4        sit pecori, apibus quanta experientia parcis,

1:5        hinc canere incipiam. Vos, o clarissima mundi

1:6        lumina, labentem caelo quae ducitis annum,

1:7        Liber et alma Ceres, vestro si munere tellus

1:8        Chaoniam pingui glandem mutavit arista,

1:9        poculaque inventis Acheloia miscuit uvis;

1:10        et vos, agrestum praesentia numina, Fauni,

1:11        ferte simul Faunique pedem Dryadesque puellae:

1:12        Munera vestra cano. Tuque o, cui prima frementem

1:13        fudit equum magno tellus percussa tridenti,

1:14        Neptune; et cultor nemorum, cui pinguia Ceae

1:15        ter centum nivei tondent dumeta iuvenci;

1:16        ipse nemus linquens patrium saltusque Lycaei,

1:17        Pan, ovium custos, tua si tibi Maenala curae,

1:18        adsis, o Tegeaee, favens, oleaeque Minerva

1:19        inventrix, uncique puer monstrator aratri,

1:20        et teneram ab radice ferens, Silvane, cupressum,

1:21        dique deaeque omnes, studium quibus arva tueri,

1:22        quique novas alitis non ullo semine fruges,

1:23        quique satis largum caelo demittitis imbrem;

1:24        tuque adeo, quem mox quae sint habitura deorum

1:25        concilia, incertum est, urbisne invisere, Caesar,

1:26        terrarumque velis curam et te maximus orbis

1:27        auctorem frugum tempestatumque potentem

1:28        accipiat, cingens materna tempora myrto,

1:29        an deus inmensi venias maris ac tua nautae

1:30        numina sola colant, tibi serviat ultima Thule

1:31        teque sibi generum Tethys emat omnibus undis,

1:32        anne novum tardis sidus te mensibus addas,

1:33        qua locus Erigonen inter Chelasque sequentis

1:34        panditur -- ipse tibi iam bracchia contrahit ardens

1:35        Scorpius et caeli iusta plus parte reliquit --

1:36        quidquid eris, -- nam te nec sperant Tartara regem

1:37        nec tibi regnandi veniat tam dira cupido,

1:38        quamvis Elysios miretur Graecia campos

1:39        nec repetita sequi curet Proserpina matrem --

1:40        da facilem cursum atque audacibus adnue coeptis

1:41        ignarosque viae mecum miseratus agrestis

1:42        ingredere et votis iam nunc adsuesce vocari.

1:43        Vere novo, gelidus canis cum montibus humor

1:44        liquitur et Zephyro putris se glaeba resolvit,

1:45        depresso incipiat iam tum mihi taurus aratro

1:46        ingemere et sulco attritus splendescere vomer.

1:47        Illa seges demum votis respondet avari

1:48        agricolae, bis quae solem, bis frigora sensit;

1:49        illius inmensae ruperunt horrea messes.

1:50        At prius ignotum ferro quam scindimus aequor,

1:51        ventos et varium caeli praediscere morem

1:52        cura sit ac patrios cultusque habitusque locorum

1:53        et quid quaeque ferat regio et quid quaeque recuset.

1:54        Hic segetes, illic veniunt felicius uvae,

1:55        arborei fetus alibi, atque iniussa virescunt

1:56        gramina. Nonne vides, croceos ut Tmolus odores,

1:57        India mittit ebur, molles sua tura Sabaei,

1:58        at Chalybes nudi ferrum, virosaque Pontus

1:59        castorea, Eliadum palmas Epiros equarum.

1:60        Continuo has leges aeternaque foedera certis

1:61        inposuit natura locis, quo tempore primum

1:62        Deucalion vacuum lapides iactavit in orbem,

1:63        unde homines nati, durum genus. Ergo age, terrae

1:64        pingue solum primis extemplo a mensibus anni

1:65        fortes invertant tauri glaebasque iacentis

1:66        pulverulenta coquat maturis solibus aestas;

1:67        at si non fuerit tellus fecunda, sub ipsum

1:68        Arcturum tenui sat erit suspendere sulco:

1:69 officiant laetis ne frugibus herbae,

1:70        hic, sterilem exiguus ne deserat humor harenam.

1:71        Alternis idem tonsas cessare novalis

1:72        et segnem patiere situ durescere campum;

1:73        aut ibi flava seres mutato sidere farra,

1:74        unde prius laetum siliqua quassante legumen

1:75        aut tenuis fetus viciae tristisque lupini

1:76        sustuleris fragilis calamos silvamque sonantem.

1:77        Urit enim lini campum seges, urit avenae,

1:78        urunt Lethaeo perfusa papavera somno:

1:79        sed tamen alternis facilis labor, arida tantum

1:80        ne saturare fimo pingui pudeat sola neve

1:81        effetos cinerem inmundum iactare per agros.

1:82        Sic quoque mutatis requiescunt fetibus arva;

1:83        nec nulla interea est inaratae gratia terrae.

1:84        Saepe etiam sterilis incendere profuit agros

1:85        atque levem stipulam crepitantibus urere flammis:

1:86        sive inde occultas viris et pabula terrae

1:87        pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem

1:88        excoquitur vitium atque exsudat inutilis humor,

1:89        seu pluris calor ille vias et caeca relaxat

1:90        spiramenta, novas veniat qua sucus in herbas,

1:91        seu durat magis et venas adstringit hiantis,

1:92        ne tenues pluviae rapidive potentia solis

1:93        acrior aut Boreae penetrabile frigus adurat.

1:94        Multum adeo, rastris glaebas qui frangit inertis

1:95        vimineasque trahit cratis, iuvat arva, neque illum

1:96        flava Ceres alto nequiquam spectat Olympo;

1:97        et qui, proscisso quae suscitat aequore terga,

1:98        rursus in obliquum verso perrumpit aratro,

1:99        exercetque frequens tellurem atque imperat arvis.

1:100        Humida solstitia atque hiemes orate serenas,

1:101        agricolae; hiberno laetissima pulvere farra,

1:102        laetus ager: nullo tantum se Mysia cultu

1:103        iactat et ipsa suas mirantur Gargara messis.

1:104        Quid dicam, iacto qui semine comminus arva

1:105        insequitur cumulosque ruit male pinguis harenae

1:106        deinde satis fluvium inducit rivosque sequentis

1:107        et, cum exustus ager morientibus aestuat herbis,

1:108        ecce supercilio clivosi tramitis undam

1:109        elicit. illa cadens raucum per levia murmur

1:110        saxa ciet, scatebrisque arentia temperat arva.

1:111        Quid qui, ne gravidis procumbat culmus aristis,

1:112        luxuriem segetum tenera depascit in herba,

1:113        cum primum sulcos aequant sata. quique paludis

1:114        collectum humorem bibula deducit harena.

1:115        Praesertim incertis si mensibus amnis abundans

1:116        exit et obducto late tenet omnia limo,

1:117        unde cavae tepido sudant humore lacunae.

1:118        Nec tamen, haec cum sint hominumque boumque labores

1:119        versando terram experti, nihil inprobus anser

1:120        Strymoniaeque grues et amaris intiba fibris

1:121        officiunt aut umbra nocet. Pater ipse colendi

1:122        haud facilem esse viam voluit, primusque per artem

1:123        movit agros curis acuens mortalia corda

1:124        nec torpere gravi passus sua regna veterno.

1:125        Ante Iovem nulli subigebant arva coloni;

1:126        ne signare quidem aut partiri limite campum

1:127        fas erat: in medium quaerebant ipsaque tellus

1:128        omnia liberius nullo poscente ferebat.

1:129        Ille malum virus serpentibus addidit atris

1:130        praedarique lupos iussit pontumque moveri,

1:131        mellaque decussit foliis ignemque removit

1:132        et passim rivis currentia vina repressit,

1:133        ut varias usus meditando extunderet artis

1:134        paulatim et sulcis frumenti quaereret herbam.

1:135        [Ut silicis venis abstrusum excuderet ignem.]

1:136        Tunc alnos primum fluvii sensere cavatas;

1:137        navita tum stellis numeros et nomina fecit,

1:138        Pleiadas, Hyadas, claramque Lycaonis Arcton;

1:139        tum laqueis captare feras et fallere visco

1:140        inventum et magnos canibus circumdare saltus;

1:141        atque alius latum funda iam verberat amnem

1:142        alta petens, pelagoque alius trahit humida lina;

1:143        tum ferri rigor atque argutae lamina serrae, --

1:144        nam primi cuneis scindebant fissile lignum

1:145        tum variae venere artes. Labor omnia vicit

1:146        inprobus et duris urgens in rebus egestas.

1:147        Prima Ceres ferro mortalis vertere terram

1:148        instituit, cum iam glandes atque arbuta sacrae

1:149        deficerent silvae et victum Dodona negaret.

1:150        Mox et frumentis labor additus, ut mala culmos

1:151        esset robigo segnisque horreret in arvis

1:152        carduus; intereunt segetes, subit aspera silva,

1:153        lappaeque tribolique, interque nitentia culta

1:154        infelix lolium et steriles dominantur avenae.

1:155        Quod nisi et adsiduis herbam insectabere rastris,

1:156        et sonitu terrebis aves, et ruris opaci

1:157        falce premes umbras votisque vocaveris imbrem,

1:158        heu magnum alterius frustra spectabis acervum,

1:159        concussaque famem in silvis solabere quercu.

1:160        Dicendum et, quae sint duris agrestibus arma,

1:161        quis sine nec potuere seri nec surgere messes:

1:162        vomis et inflexi primum grave robur aratri

1:163        tardaque Eleusinae matris volventia plaustra

1:164        tribulaque traheaeque et iniquo pondere rastri;

1:165        virgea praeterea Celei vilisque supellex,

1:166        arbuteae crates et mystica vannus Iacchi.

1:167        Omnia quae multo ante memor provisa repones,

1:168        si te digna manet divini gloria ruris.

1:169        Continuo in silvis magna vi flexa domatur

1:170        in burim et curvi formam accipit ulmus aratri.

1:171        Huic a stirpe pedes temo protentus in octo,

1:172        binae aures, duplici aptantur dentalia dorso

1:173        caeditur et tilia ante iugo levis altaque fagus,

1:174        stivaque, quae currus a tergo torqueat imos,

1:175        et suspensa focis explorat robora fumus.

1:176        Possum multa tibi veterum praecepta referre,

1:177        ni refugis tenuisque piget cognoscere curas.

1:178        Area cum primis ingenti aequanda cylindro

1:179        et vertenda manu et creta solidanda tenaci,

1:180        ne subeant herbae neu pulvere victa fatiscat,

1:181        tum variae inludant pestes: saepe exiguus mus

1:182        sub terris posuitque domos atque horrea fecit,

1:183        aut oculis capti fodere cubilia talpae,

1:184        inventusque cavis bufo et quae plurima terrae

1:185        monstra ferunt, populatque ingentem farris acervum

1:186        curculio atque inopi metuens formica senectae.

1:187        Contemplator item, cum se nux plurima silvis

1:188        induet in florem et ramos curvabit olentis.

1:189        Si superant fetus, pariter frumenta sequentur

1:190        magnaque cum magno veniet tritura calore;

1:191        at si luxuria foliorum exuberat umbra,

1:192        nequiquam pinguis palea teret area culmos.

1:193        Semina vidi equidem multos medicare serentis

1:194        et nitro prius et nigra perfundere amurca,

1:195        grandior ut fetus siliquis fallacibus esset,

1:196        et, quamvis igni exiguo, properata maderent.

1:197        Vidi lecta diu et multo spectata labore

1:198        degenerare tamen, ni vis humana quot annis

1:199        maxima quaeque manu legeret. Sic omnia fatis

1:200        in peius ruere ac retro sublapsa referri,

1:201        non aliter, quam qui adverso vix flumine lembum

1:202        remigiis subigit, si bracchia forte remisit,

1:203        atque illum in praeceps prono rapit alveus amni.

1:204        Praeterea tam sunt Arcturi sidera nobis

1:205        Haedorumque dies servandi et lucidus Anguis,

1:206        quam quibus in patriam ventosa per aequora vectis

1:207        pontus et ostriferi fauces temptantur Abydi.

1:208        Libra die somnique pares ubi fecerit horas

1:209        et medium luci atque umbris iam dividit orbem,

1:210        exercete, viri, tauros, serite hordea campis

1:211        usque sub extremum brumae intractabilis imbrem;

1:212        nec non et lini segetem et Cereale papaver

1:213        tempus humo tegere et iamdudum incumbere aratris,

1:214        dum sicca tellure licet, dum nubila pendent.

1:215        Vere fabis satio; tum te quoque, Medica, putres

1:216        accipiunt sulci et milio venit annua cura,

1:217        candidus auratis aperit cum cornibus annum

1:218        Taurus et averso cedens Canis occidit astro.

1:219        At si triticeam in messem robustaque farra

1:220        exercebis humum solisque instabis aristis,

1:221        ante tibi Eoae Atlantides abscondantur

1:222        Gnosiaque ardentis decedat stella Coronae,

1:223        debita quam sulcis committas semina quamque

1:224        invitae properes anni spem credere terrae.

1:225        Multi ante occasum Maiae coepere; sed illos

1:226        exspectata seges vanis elusit avenis.

1:227        Si vero viciamque seres vilemque phaselum

1:228        nec Pelusiacae curam aspernabere lentis,

1:229        haud obscura cadens mittet tibi signa Bootes:

1:230        incipe et ad medias sementem extende pruinas.

1:231        Idcirco certis dimensum partibus orbem

1:232        per duodena regit mundi Sol aureus astra.

1:233        Quinque tenent caelum zonae; quarum una corusco

1:234        semper sole rubens et torrida semper ab igni;

1:235        quam circum extremae dextra laevaque trahuntur

1:236        caeruleae, glacie concretae atque imbribus atris;

1:237        has inter mediamque duae mortalibus aegris

1:238        munere concessae divom, et via secta per ambas,

1:239        obliquus qua se signorum verteret ordo.

1:240        Mundus, ut ad Scythiam Rhipaeasque arduus arces

1:241        consurgit, premitur Libyae devexus in austros.

1:242        Hic vertex nobis semper sublimis; at illum

1:243        sub pedibus Styx atra videt Manesque profundi.

1:244        Maximus hic flexu sinuoso elabitur Anguis

1:245        circum perque duas in morem fluminis Arctos,

1:246        Arctos Oceani metuentis aequore tingui.

1:247        Illic, ut perhibent, aut intempesta silet nox,

1:248        semper et obtenta densentur nocte tenebrae,

1:249        aut redit a nobis Aurora diemque reducit;

1:250        nosque ubi primus equis Oriens adflavit anhelis,

1:251 sera rubens accendit lumina Vesper.

1:252        Hinc tempestates dubio praediscere caelo

1:253        possumus, hinc messisque diem tempusque serendi,

1:254        et quando infidum remis inpellere marmor

1:255        conveniat, quando armatas deducere classis,

1:256        aut tempestivam silvis evertere pinum.

1:257        Nec frustra signorum obitus speculamur et ortus,

1:258        temporibusque parem diversis quattuor annum.

1:259        Frigidus agricolam si quando continet imber,

1:260        multa, forent quae mox caelo properanda sereno,

1:261        maturare datur: durum procudit arator

1:262        vomeris obtunsi dentem, cavat arbore lintres,

1:263        aut pecori signum aut numeros inpressit acervis.

1:264        Exacuunt alii vallos furcasque bicornis

1:265        atque Amerina parant lentae retinacula viti.

1:266        Nunc facilis rubea texatur fiscina virga,

1:267        nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo.

1:268        Quippe etiam festis quaedam exercere diebus

1:269        fas et iura sinunt; rivos deducere nulla

1:270        religio vetuit, segeti praetendere saepem,

1:271        insidias avibus moliri, incendere vepres,

1:272        balantumque gregem fluvio mersare salubri.

1:273        Saepe oleo tardi costas agitator aselli

1:274        vilibus aut onerat pomis, lapidemque revertens

1:275        incusum aut atrae massam picis urbe reportat.

1:276        Ipsa dies alios alio dedit ordine Luna

1:277        felicis operum. Quintam fuge: pallidus Orcus

1:278        Eumenidesque satae; tum partu Terra nefando

1:279        Coeumque Iapetumque creat saevumque Typhoea

1:280        et coniuratos caelum rescindere fratres.

1:281        Ter sunt conati inponere Pelio Ossam

1:282        scilicet, atque Ossae frondosum involvere Olympum;

1:283        ter pater exstructos disiecit fulmine montis.

1:284        Septima post decimam felix et ponere vitem

1:285        et prensos domitare boves et licia telae

1:286        addere: nona fugae melior, contraria furtis.

1:287        Multa adeo gelida melius se nocte dedere,

1:288        aut cum sole novo terras inrorat Eous.

1:289        Nocte leves melius stipulae, nocte arida prata

1:290        tondentur, noctes lentus non deficit humor.

1:291        Et quidam seros hiberni ad luminis ignis

1:292        pervigilat ferroque faces inspicat acuto;

1:293        interea longum cantu solata laborem

1:294        arguto coniunx percurrit pectine telas,

1:295        aut dulcis musti Volcano decoquit humorem

1:296        et foliis undam trepidi despumat aeni.

1:297        At rubicunda Ceres medio succiditur aestu

1:298        et medio tostas aestu terit area fruges.

1:299        Nudus ara, sere nudus; hiems ignava colono.

1:300        Frigoribus parto agricolae plerumque fruuntur

1:301        mutuaque inter se laeti convivia curant.

1:302        Invitat genialis hiems curasque resolvit,

1:303        ceu pressae cum iam portum tetigere carinae,

1:304        puppibus et laeti nautae inposuere coronas.

1:305        Sed tamen et quernas glandes tum stringere tempus

1:306        et lauri bacas oleamque cruentaque myrta,

1:307        tum gruibus pedicas et retia ponere cervis

1:308        auritosque sequi lepores, tum figere dammas,

1:309        stuppea torquentem Balearis verbera fundae,

1:310        cum nix alta iacet, glaciem cum flumina trudunt.

1:311        Quid tempestates autumni et sidera dicam,

1:312        atque, ubi iam breviorque dies et mollior aestas,

1:313        quae vigilanda viris. vel cum ruit imbriferum ver,

1:314        spicea iam campis cum messis inhorruit et cum

1:315        frumenta in viridi stipula lactentia turgent.

1:316        Saepe ego, cum flavis messorem induceret arvis

1:317        agricola et fragili iam stringeret hordea culmo,

1:318        omnia ventorum concurrere proelia vidi,

1:319        quae gravidam late segetem ab radicibus imis

1:320        sublimem expulsam eruerent; ita turbine nigro

1:321        ferret hiems culmumque levem stipulasque volantis.

1:322        Saepe etiam inmensum caelo venit agmen aquarum

1:323        et foedam glomerant tempestatem imbribus atris

1:324        collectae ex alto nubes; ruit arduus aether

1:325        et pluvia ingenti sata laeta boumque labores

1:326        diluit; inplentur fossae et cava flumina crescunt

1:327        cum sonitu fervetque fretis spirantibus aequor.

1:328        Ipse pater media nimborum in nocte corusca

1:329        fulmina molitur dextra; quo maxuma motu

1:330        terra tremit; fugere ferae et mortalia corda

1:331        per gentis humilis stravit pavor; ille flagranti

1:332        aut Athon aut Rhodopen aut alta Ceraunia telo

1:333        deicit; ingeminant austri et densissimus imber;

1:334        nunc nemora ingenti vento, nunc litora plangunt.

1:335        Hoc metuens caeli menses et sidera serva,

1:336        frigida Saturni sese quo stella receptet,

1:337        quos ignis caelo Cyllenius erret in orbis.

1:338        In primis venerare deos atque annua magnae

1:339        sacra refer Cereri laetis operatus in herbis

1:340        extremae sub casum hiemis, iam vere sereno.

1:341        Tum pingues agni et tum mollissima vina,

1:342        tum somni dulces densaeque in montibus umbrae.

1:343        Cuncta tibi Cererem pubes agrestis adoret;

1:344        cui tu lacte favos et miti dilue Baccho,

1:345        terque novas circum felix eat hostia fruges,

1:346        omnis quam chorus et socii comitentur ovantes,

1:347        et Cererem clamore vocent in tecta; neque ante

1:348        falcem maturis quisquam supponat aristis,

1:349        quam Cereri torta redimitus tempora quercu

1:350        det motus incompositos et carmina dicat.

1:351        Atque haec ut certis possemus discere signis,

1:352        aestusque pluviasque et agentis frigora ventos,

1:353        ipse Pater statuit, quid menstrua Luna moneret,

1:354        quo signo caderent austri, quid saepe videntes

1:355        agricolae propius stabulis armenta tenerent.

1:356        Continuo ventis surgentibus aut freta ponti

1:357        incipiunt agitata tumescere et aridus altis

1:358        montibus audiri fragor aut resonantia longe

1:359        litora misceri et nemorum increbrescere murmur.

1:360        Iam sibi tum a curvis male temperat unda carinis,

1:361        cum medio celeres revolant ex aequore mergi

1:362        clamoremque ferunt ad litora, cumque marinae

1:363        in sicco ludunt fulicae notasque paludes

1:364        deserit atque altam supra volat ardea nubem.

1:365        Saepe etiam stellas vento inpendente videbis

1:366        praecipitis caelo labi noctisque per umbram

1:367        flammarum longos a tergo albescere tractus;

1:368        saepe levem paleam et frondes volitare caducas

1:369        aut summa nantis in aqua colludere plumas.

1:370        At Boreae de parte trucis cum fulminat et cum

1:371        Eurique Zephyrique tonat domus: omnia plenis

1:372        rura natant fossis atque omnis navita ponto

1:373        humida vela legit. Numquam inprudentibus imber

1:374        obfuit: aut illum surgentem vallibus imis

1:375        aeriae fugere grues, aut bucula caelum

1:376        suspiciens patulis captavit naribus auras,

1:377        aut arguta lacus circumvolitavit hirundo

1:378        et veterem in limo ranae cecinere querelam.

1:379        Saepius et tectis penetralibus extulit ova

1:380        angustum formica terens iter et bibit ingens

1:381        arcus et e pastu decedens agmine magno

1:382        corvorum increpuit densis exercitus alis.

1:383        Iam variae pelagi volucres et quae Asia circum

1:384        dulcibus in stagnis rimantur prata Caystri,

1:385        certatim largos umeris infundere rores:

1:386        nunc caput obiectare fretis, nunc currere in undas

1:387        et studio incassum videas gestire lavandi.

1:388        Tum cornix plena pluviam vocat inproba voce

1:389        et sola in sicca secum spatiatur harena.

1:390        Ne nocturna quidem carpentes pensa puellae

1:391        nescivere hiemem, testa cum ardente viderent

1:392        scintillare oleum et putris concrescere fungos.

1:393        Nec minus ex imbri soles et aperta serena

1:394        prospicere et certis poteris cognoscere signis:

1:395        nam neque tum stellis acies obtunsa videtur,

1:396        nec fratris radiis obnoxia surgere Luna,

1:397        tenuia nec lanae per caelum vellera ferri;

1:398        non tepidum ad solem pinnas in litore pandunt

1:399        dilectae Thetidi alcyones, non ore solutos

1:400        inmundi meminere sues iactare maniplos.

1:401        At nebulae magis ima petunt campoque recumbunt,

1:402        solis et occasum servans de culmine summo

1:403        nequiquam seros exercet noctua cantus.

1:404        Adparet liquido sublimis in aere Nisus

1:405        et pro purpureo poenas dat Scylla capillo:

1:406        quacumque illa levem fugiens secat aethera pinnis,

1:407        ecce inimicus, atrox, magno stridore per auras

1:408        insequitur Nisus; qua se fert Nisus ad auras,

1:409        illa levem fugiens raptim secat aethera pinnis

1:410        Tum liquidas corvi presso ter gutture voces

1:411        aut quater ingeminant, et saepe cubilibus altis

1:412        nescio qua praeter solitum dulcedine laeti

1:413        inter se in foliis strepitant; iuvat imbribus actis

1:414        progeniem parvam dulcisque revisere nidos;

1:415        haud equidem credo, quia sit divinitus illis

1:416        ingenium aut rerum fato prudentia maior;

1:417        verum ubi tempestas et caeli mobilis humor

1:418        mutavere vias et Iuppiter uvidus austris

1:419        denset, erant quae rara modo, et, quae densa, relaxat,

1:420        vertuntur species animorum et pectora motus

1:421        nunc alios, alios, dum nubila ventus agebat,

1:422        concipiunt: hinc ille avium concentus in agris

1:423        et laetae pecudes et ovantes gutture corvi.

1:424        Si vero solem ad rapidum lunasque sequentis

1:425        ordine respicies, numquam te crastina fallet

1:426        hora neque insidiis noctis capiere serenae.

1:427        Luna, revertentis cum primum colligit ignis,

1:428        si nigrum obscuro conprenderit aera cornu,

1:429        maxumus agricolis pelagoque parabitur imber;

1:430        at si virgineum suffuderit ore ruborem,

1:431        ventus erit; vento semper rubet aurea Phoebe.

1:432        Sin ortu quarto, namque is certissimus auctor,

1:433        pura neque obtunsis per caelum cornibus ibit,

1:434        totus et ille dies et qui nascentur ab illo

1:435        exactum ad mensem pluvia ventisque carebunt,

1:436        votaque servati solvent in litore nautae

1:437        Glauco et Panopeae et Inoo Melicertae.

1:438        Sol quoque et exoriens et cum se condet in undas

1:439        signa dabit; solem certissima signa sequuntur,

1:440        et quae mane refert et quae surgentibus astris.

1:441        Ille ubi nascentem maculis variaverit ortum

1:442        conditus in nubem medioque refugerit orbe,

1:443        suspecti tibi sint imbres; namque urget ab alto

1:444        arboribusque satisque Notus pecorique sinister.

1:445        Aut ubi sub lucem densa inter nubila sese

1:446        diversi rumpent radii aut ubi pallida surget

1:447        Tithoni croceum linquens Aurora cubile,

1:448        heu male tum mitis defendet pampinus uvas:

1:449        tam multa in tectis crepitans salit horrida grando.

1:450        Hoc etiam, emenso cum iam decedit Olympo,

1:451        profuerit meminisse magis; nam saepe videmus

1:452        ipsius in voltu varios errare colores:

1:453        caeruleus pluviam denuntiat, igneus Euros;

1:454        sin maculae incipient rutilo inmiscerier igni,

1:455        omnia tum pariter vento nimbisque videbis

1:456        fervere. Non illa quisquam me nocte per altum

1:457        ire, neque a terra moneat convellere funem.

1:458        At si, cum referetque diem condetque relatum,

1:459        lucidus orbis erit, frustra terrebere nimbis

1:460        et claro silvas cernes Aquilone moveri.

1:461        Denique quid vesper serus vehat, unde serenas

1:462        ventus agat nubes, quid cogitet humidus Auster,

1:463        sol tibi signa dabit. Solem quis dicere falsum

1:464        audeat. Ille etiam caecos instare tumultus

1:465        saepe monet fraudemque et operta tumescere bella.

1:466        Ille etiam exstincto miseratus Caesare Romam,

1:467        cum caput obscura nitidum ferrugine texit

1:468        inpiaque aeternam timuerunt saecula noctem.

1:469        Tempore quamquam illo tellus quoque et aequora ponti

1:470        obscenaeque canes inportunaeque volucres

1:471        signa dabant. Quotiens Cyclopum effervere in agros

1:472        vidimus undantem ruptis fornacibus Aetnam

1:473        flammarumque globos liquefactaque volvere saxa!

1:474        Armorum sonitum toto Germania caelo

1:475        audiit, insolitis tremuerunt motibus Alpes.

1:476        Vox quoque per lucos volgo exaudita silentis

1:477        ingens et simulacra modis pallentia miris

1:478        visa sub obscurum noctis, pecudesque locutae,

1:479        infandum! sistunt amnes terraeque dehiscunt

1:480        et maestum inlacrimat templis ebur aeraque sudant.

1:481        Proluit insano contorquens vertice silvas

1:482        fluviorum rex Eridanus camposque per omnis

1:483        cum stabulis armenta tulit. Nec tempore eodem

1:484        tristibus aut extis fibrae adparere minaces

1:485        aut puteis manare cruor cessavit et altae

1:486        per noctem resonare lupis ululantibus urbes.

1:487        Non alias caelo ceciderunt plura sereno

1:488        fulgura nec diri totiens arsere cometae.

1:489        ergo inter sese paribus concurrere telis

1:490        Romanas acies iterum videre Philippi;

1:491        nec fuit indignum superis, bis sanguine nostro

1:492        Emathiam et latos Haemi pinguescere campos.

1:493        Scilicet et tempus veniet, cum finibus illis

1:494        agricola incurvo terram molitus aratro

1:495        exesa inveniet scabra robigine pila

1:496        aut gravibus rastris galeas pulsabit inanis

1:497        grandiaque effossis mirabitur ossa sepulchris.

1:498        Di patrii, Indigetes, et romule Vestaque mater,

1:499        quae Tuscum Tiberim et Romana Palatia servas,

1:500        hunc saltem everso iuvenem succurrere saeclo

1:501        ne prohibete! Satis iam pridem sanguine nostro

1:502        Laomedonteae luimus periuria Troiae;

1:503        iam pridem nobis caeli te regia, Caesar,

1:504        invidet atque hominum queritur curare triumphos;

1:505        quippe ubi fas versum atque nefas: tot bella per orbem,

1:506        tam multae scelerum facies; non ullus aratro

1:507        dignus honos, squalent abductis arva colonis

1:508        et curvae rigidum falces conflantur in ensem.

1:509        Hinc movet Euphrates, illinc Germania bellum;

1:510        vicinae ruptis inter se legibus urbes

1:511        arma ferunt; saevit toto Mars inpius orbe;

1:512        ut cum carceribus sese effudere quadrigae,

1:513        addunt in spatia et frustra retinacula tendens

1:514        fertur equis auriga neque audit currus habenas.



Book II.

2:1         Hactenus arvorum cultus et sidera caeli,

2:2        nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum

2:3        virgulta et prolem tarde crescentis olivae.

2:4        Huc, pater o Lenaee -- tuis hic omnia plena

2:5        muneribus, tibi pampineo gravidus autumno

2:6        floret ager, spumat plenis vindemia labris --

2:7        huc, pater o Lenaee, veni nudataque musto

2:8        tingue novo mecum direptis crura cothurnis.

2:9        Principio arboribus varia est natura creandis.

2:10        namque aliae nullis hominum cogentibus ipsae

2:11        sponte sua veniunt camposque et flumina late

2:12        curva tenent, ut molle siler lentaeque genestae,

2:13        populus et glauca canentia fronde salicta;

2:14        pars autem posito surgunt de semine, ut altae

2:15        castaneae nemorumque Iovi quae maxima frondet

2:16        aesculus atque habitae Grais oracula quercus.

2:17        Pullulat ab radice aliis densissima silva,

2:18        ut cerasis ulmisque; etiam Parnasia laurus

2:19        parva sub ingenti matris se subicit umbra.

2:20        Hos natura modos primum dedit, his genus omne

2:21        silvarum fruticumque viret nemorumque sacrorum.

2:22        Sunt aliae, quas ipse via sibi repperit usus.

2:23        Hic plantas tenero abscindens de corpore matrum

2:24        deposuit sulcis, hic stirpes obruit arvo

2:25        quadrifidasque sudes et acuto robore vallos;

2:26        silvarumque aliae pressos propaginis arcus

2:27        exspectant et viva sua plantaria terra;

2:28        nil radicis egent aliae summumque putator

2:29        haud dubitat terrae referens mandare cacumen.

2:30        Quin et caudicibus sectis -- mirabile dictu --

2:31        truditur e sicco radix oleagina ligno.

2:32        Et saepe alterius ramos inpune videmus

2:33        vertere in alterius mutatamque insita mala

2:34        ferre pirum et prunis lapidosa rubescere corna.

2:35        Quare agite o proprios generatim discite cultus,

2:36        agricolae, fructusque feros mollite colendo,

2:37        neu segnes iaceant terrae. Iuvat Ismara Baccho

2:38        conserere atque olea magnum vestire Taburnum.

2:39        Tuque ades inceptumque una decurre laborem,

2:40        O decus, o famae merito pars maxima nostrae,

2:41        Maecenas, pelagoque volans da vela patenti;

2:42        non ego cuncta meis amplecti versibus opto,

2:43        non, mihi si linguae centum sint oraque centum,

2:44        ferrea vox; ades et primi lege litoris oram.

2:45        In manibus terrae; non hic te carmine ficto

2:46        atque per ambages et longa exorsa tenebo.

2:47        Sponte sua quae se tollunt in luminis oras,

2:48        infecunda quidem, sed laeta et fortia surgunt;

2:49        quippe solo natura subest. Tamen haec quoque, si quis

2:50        inserat aut scrobibus mandet mutata subactis,

2:51        exuerint silvestrem animum cultuque frequenti

2:52        in quascumque voles artis haud tarda sequentur.

2:53        Nec non et sterilis, quae stirpibus exit ab imis,

2:54        hoc faciat, vacuos si sit digesta per agros;

2:55        nunc altae frondes et rami matris opacant

2:56        crescentique adimunt fetus uruntque ferentem.

2:57        Iam quae seminibus iactis se sustulit arbos

2:58        tarda venit seris factura nepotibus umbram,

2:59        pomaque degenerant sucos oblita priores

2:60        et turpis avibus praedam fert uva racemos.

2:61        Scilicet omnibus est labor inpendendus et omnes

2:62        cogendae in sulcum ac multa mercede domandae.

2:63        Sed truncis oleae melius, propagine vites

2:64        respondent, solido Paphiae de robore myrtus;

2:65        plantis et durae coryli nascuntur et ingens

2:66        fraxinus Herculeaeque arbos umbrosa coronae

2:67        Chaoniique patris glandes, etiam ardua palma

2:68        nascitur et casus abies visura marinos.

2:69        Inseritur vero et fetu nucis arbutus horrida,

2:70        et steriles platani malos gessere valentis;

2:71        castaneae fagus, ornusque incanuit albo

2:72        flore piri glandemque sues fregere sub ulmis.

2:73        Nec modus inserere atque oculos inponere simplex.

2:74        Nam qua se medio trudunt de cortice gemmae

2:75        et tenuis rumpunt tunicas, angustus in ipso

2:76        fit nodo sinus: huc aliena ex arbore germen

2:77        includunt udoque docent inolescere libro.

2:78        Aut rursum enodes trunci resecantur et alte

2:79        finditur in solidum cuneis via, deinde feraces

2:80        plantae inmittuntur: nec longum tempus, et ingens

2:81        exsilit ad caelum ramis felicibus arbos

2:82        miraturque novas frondes et non sua poma.

2:83        Praeterea genus haud unum nec fortibus ulmis

2:84        nec salici lotoque neque Idaeis cyparissis,

2:85        nec pingues unam in faciem nascuntur olivae,

2:86        orchades et radii et amara pausia baca

2:87        pomaque et Alcinoi silvae, nec surculus idem

2:88        Crustumiis Syriisque piris gravibusque volemis.

2:89        Non eadem arboribus pendet vindemia nostris,

2:90        quam Methymnaeo carpit de palmite Lesbos;

2:91        sunt Thasiae vites, sunt et Mareotides albae,

2:92        pinguibus hae terris habiles, levioribus illae,

2:93        et passo Psithia utilior tenuisque Lageos

2:94        temptatura pedes olim vincturaque linguam,

2:95        purpureae preciaeque, et quo te carmine dicam,

2:96        Rhaetica? Nec cellis ideo contende Falernis.

2:97        Sunt et Amineae vites, firmissima vina,

2:98        Tmolius adsurgit quibus et rex ipse Phanaeus;

2:99        Argitisque minor, cui non certaverit ulla

2:100        aut tantum fluere aut totidem durare per annos.

2:101        Non ego te, Dis et mensis accepta secundis,

2:102        transierim, Rhodia, et tumidis, Bumaste, racemis.

2:103        Sed neque quam multae species nec nomina quae sint,

2:104        est numerus; neque enim numero conprendere refert;

2:105        quem qui scire velit, Libyci velit aequoris idem

2:106        discere quam multae Zephyro turbentur harenae,

2:107        aut ubi navigiis violentior incidit Eurus,

2:108        nosse, quot Ionii veniant ad litora fluctus.

2:109        Nec vero terrae ferre omnes omnia possunt.

2:110        fluminibus salices crassisque paludibus alni

2:111        nascuntur, steriles saxosis montibus orni;

2:112        litora myrtetis laetissima; denique apertos

2:113        Bacchus amat collis, aquilonem et frigora taxi.

2:114        Aspice et extremis domitum cultoribus orbem

2:115        Eoasque domos Arabum pictosque Gelonos:

2:116        divisae arboribus patriae. Sola India nigrum

2:117        fert ebenum, solis est turea virga Sabaeis.

2:118        Quid tibi odorato referam sudantia ligno

2:119        balsamaque et bacas semper frondentis acanthi?

2:120        Quid nemora Aethiopum molli canentia lana,

2:121        velleraque ut foliis depectant tenuia Seres;

2:122        aut quos Oceano propior gerit India lucos,

2:123        extremi sinus orbis, ubi aera vincere summum

2:124        arboris haud ullae iactu potuere sagittae?

2:125        Et gens illa quidem sumptis non tarda pharetris.

2:126        Media fert tristis sucos tardumque saporem

2:127        felicis mali, quo non praesentius ullum,

2:128        pocula si quando saevae infecere novercae,

2:129        miscueruntque herbas et non innoxia verba,

2:130        auxilium venit ac membris agit atra venena.

2:131        Ipsa ingens arbos faciemque simillima lauro;

2:132        et, si non alium late iactaret odorem,

2:133        laurus erat; folia haud ullis labentia ventis;

2:134        flos ad prima tenax; animas et olentia Medi

2:135        ora fovent illo et senibus medicantur anhelis.

2:136        sed neque Medorum, silvae ditissima, terra,

2:137        nec pulcher Ganges atque auro turbidus Hermus

2:138        laudibus Italiae certent, non Bactra neque Indi

2:139        totaque turiferis Panchaia pinguis harenis.

2:140        Haec loca non tauri spirantes naribus ignem

2:141        invertere satis inmanis dentibus hydri

2:142        nec galeis densisque virum seges horruit hastis;

2:143        sed gravidae fruges et Bacchi Massicus humor

2:144        inplevere; tenent oleae armentaque laeta.

2:145        Hinc bellator equus campo sese arduus infert;

2:146        hinc albi, Clitumne, greges et maxima taurus

2:147        victima, saepe tuo perfusi flumine sacro,

2:148        Romanos ad templa deum duxere triumphos.

2:149        Hic ver adsiduum atque alienis mensibus aestas

2:150        bis gravidae pecudes, bis pomis utilis arbos.

2:151        At rabidae tigres absunt et saeva leonum

2:152        semina nec miseros fallunt aconita legentis

2:153        nec rapit inmensos orbis per humum neque tanto

2:154        squameus in spiram tractu se colligit anguis.

2:155        Adde tot egregias urbes operumque laborem,

2:156        tot congesta manu praeruptis oppida saxis

2:157        fluminaque antiquos subter labentia muros.

2:158        An mare, quod supra, memorem, quodque adluit infra

2:159        anne lacus tantos? Te, Lari maxume, teque,

2:160        fluctibus et fremitu adsurgens Benace marino

2:161        an memorem portus Lucrinoque addita claustra

2:162        atque indignatum magnis stridoribus aequor

2:163        Iulia qua ponto longe sonat unda refuso

2:164        Tyrrhenusque fretis inmittitur aestus Avernis?

2:165        Haec eadem argenti rivos aerisque metalla

2:166        ostendit venis atque auro plurima fluxit.

2:167        Haec genus acre virum, Marsos pubemque Sabellam

2:168        adsuetumque malo Ligurem Volscosque verutos

2:169        extulit, haec Decios, Marios, magnosque Camillos,

2:170        Scipiadas duros bello et te, maxume Caesar,

2:171        qui nunc extremis Asiae iam victor in oris

2:172        inbellem avertis Romanis arcibus Indum.

2:173        Salve, magna parens frugum, Saturnia tellus,

2:174        magna virum; tibi res antiquae laudis et artem

2:175        ingredior, sanctos ausus recludere fontis,

2:176        Ascraeumque cano Romana per oppida carmen.

2:177        Nunc locus arvorum ingeniis: quae robora cuique,

2:178        quis color et quae sit rebus natura ferendis.

2:179        Difficiles primum terrae collesque maligni,

2:180        tenuis ubi argilla et dumosis calculus arvis,

2:181        Palladia gaudent silva vivacis olivae.

2:182        Indicio est tractu surgens oleaster eodem

2:183        plurimus et strati bacis silvestribus agri.

2:184        At quae pinguis humus dulcique uligine laeta,

2:185        quique frequens herbis et fertilis ubere campus --

2:186        qualem saepe cava montis convalle solemus

2:187        despicere; huc summis liquuntur rupibus amnes

2:188        felicemque trahunt limum -- quique editus austro

2:189        et filicem curvis invisam pascit aratris:

2:190        hic tibi praevalidas olim multoque fluentis

2:191        sufficiet Baccho vitis, hic fertilis uvae,

2:192        hic laticis, qualem pateris libamus et auro,

2:193        inflavit cum pinguis ebur Tyrrhenus ad aras,

2:194        lancibus et pandis fumantia reddimus exta.

2:195        Sin armenta magis studium vitulosque tueri

2:196        aut ovium fetum aut urentis culta capellas,

2:197        saltus et saturi petito longinqua Tarenti

2:198        et qualem infelix amisit Mantua campum,

2:199        pascentem niveos herboso flumine cycnos;

2:200        non liquidi gregibus fontes, non gramina deerunt;

2:201        et, quantum longis carpent armenta diebus,

2:202        exigua tantum gelidus ros nocte reponet.

2:203        Nigra fere et presso pinguis sub vomere terra

2:204        et cui putre solum, -- namque hoc imitamur arando --

2:205        optima frumentis; non ullo ex aequore cernes

2:206        plura domum tardis decedere plaustra iuvencis;

2:207        aut unde iratus silvam devexit arator

2:208        et nemora evertit multos ignava per annos

2:209        antiquasque domos avium cum stirpibus imis

2:210        eruit; illae altum nidis petiere relictis,

2:211        at rudis enituit inpulso vomere campus.

2:212        Nam ieiuna quidem clivosi glarea ruris

2:213        vix humilis apibus casias roremque ministrat;

2:214        et tophus scaber et nigris exesa chelydris

2:215        creta negant alios aeque serpentibus agros

2:216        dulcem ferre cibum et curvas praebere latebras.

2:217        Quae tenuem exhalat nebulam fumosque volucris

2:218        et bibit humorem et, cum volt, ex se ipsa remittit

2:219        quaeque suo semper viridi se gramine vestit

2:220        nec scabie et salsa laedit robigine ferrum:

2:221        illa tibi laetis intexet vitibus ulmos,

2:222        illa ferax oleo est, illam experiere colendo

2:223        et facilem pecori et patientem vomeris unci.

2:224        Talem dives arat Capua et vicina Vesevo

2:225        ora iugo et vacuis Clanius non aequus Acerris.

2:226        Nunc, quo quamque modo possis cognoscere, dicam.

2:227        Rara sit an supra morem si densa requires --

2:228        altera frumentis quoniam favet, altera Baccho,

2:229        densa magis Cereri, rarissima quaeque Lyaeo --

2:230        ante locum capies oculis alteque iubebis

2:231        in solido puteum demitti omnemque repones

2:232        rursus humum et pedibus summas aequabis harenas.

2:233        Si deerunt, rarum pecorique et vitibus almis

2:234        aptius uber erit; sin in sua posse negabunt

2:235        ire loca et scrobibus superabit terra repletis,

2:236        spissus ager; glaebas cunctantis crassaque terga

2:237        exspecta et validis terram proscinde iuvencis.

2:238        Salsa autem tellus et quae perhibetur amara,

2:239        frugibus infelix -- ea nec mansuescit arando

2:240        nec Baccho genus aut pomis sua nomina servat --

2:241        tale dabit specimen: tu spisso vimine qualos

2:242        colaque prelorum fumosis deripe tectis;

2:243        huc ager ille malus dulcesque a fontibus undae

2:244        ad plenum calcentur; aqua eluctabitur omnis

2:245        scilicet, et grandes ibunt per vimina guttae;

2:246        at sapor indicium faciet manifestus et ora

2:247        tristia temptantum sensu torquebit amaro.

2:248        Pinguis item quae sit tellus, hoc denique pacto

2:249        discimus: haud umquam manibus iactata fatiscit,

2:250        sed picis in morem ad digitos lentescit habendo.

2:251        Humida maiores herbas alit, ipsaque iusto

2:252        laetior. Ah nimium ne sit mihi fertilis illa

2:253        nec se praevalidam primis ostendat aristis!

2:254        Quae gravis est, ipso tacitam se pondere prodit,

2:255        quaeque levis. Promptum est oculis praediscere nigram,

2:256        et quis cui color. At sceleratum exquirere frigus

2:257        difficile est: piceae tantum taxique nocentes

2:258        interdum aut hederae pandunt vestigia nigrae

2:259        his animadversis terram multo ante memento

2:260        excoquere et magnos scrobibus concidere montis,

2:261        ante supinatas aquiloni ostendere glaebas,

2:262        quam laetum infodias vitis genus. Optima putri

2:263        arva solo: id venti curant gelidaeque pruinae

2:264        et labefacta movens robustus iugera fossor.

2:265        Ac si quos haud ulla viros vigilantia fugit,

2:266        ante locum similem exquirunt, ubi prima paretur

2:267        arboribus seges et quo mox digesta feratur,

2:268        mutatam ignorent subito ne semina matrem.

2:269        Quin etiam caeli regionem in cortice signant,

2:270        ut, quo quaeque modo steterit, qua parte calores

2:271        Austrinos tulerit, quae terga obverterit axi,

2:272        restituant: adeo in teneris consuescere multum est.

2:273        Collibus an plano melius sit ponere vitem,

2:274        quaere prius. Si pinguis agros metabere campi,

2:275        densa sere; in denso non segnior ubere Bacchus;

2:276        sin tumulis adclive solum collisque supinos,

2:277        indulge ordinibus, nec setius omnis in unguem

2:278        arboribus positis secto via limite quadret.

2:279        Ut saepe ingenti bello cum longa cohortis

2:280        explicuit legio et campo stetit agmen aperto,

2:281        directaeque acies, ac late fluctuat omnis

2:282        aere renidenti tellus, necdum horrida miscent

2:283        proelia, sed dubius mediis Mars errat in armis:

2:284        omnia sint paribus numeris dimensa viarum;

2:285        non animum modo uti pascat prospectus inanem,

2:286        sed quia non aliter viris dabit omnibus aequas

2:287        terra neque in vacuum poterunt se extendere rami.

2:288        Forsitan et scrobibus quae sint fastigia quaeras.

2:289        ausim vel tenui vitem committere sulco.

2:290        Altior ac penitus terrae defigitur arbos,

2:291        aesculus in primis, quae quantum vertice ad auras

2:292        aetherias, tantum radice in Tartara tendit.

2:293        Ergo non hiemes illam, non flabra neque imbres

2:294        convellunt; inmota manet, multosque nepotes,

2:295        multa virum volvens durando saecula vincit.

2:296        Tum fortis late ramos et bracchia pandens

2:297        huc illuc, media ipsa ingentem sustinet umbram.

2:298        Neve tibi ad solem vergant vineta cadentem,

2:299        Neve inter vitis corylum sere, neve flagella

2:300        summa pete aut summa defringe ex arbore plantas

2:301        tantus amor terrae -- neu ferro laede retunso

2:302        semina, neve oleae silvestris insere truncos:

2:303        nam saepe incautis pastoribus excidit ignis,

2:304        qui furtim pingui primum sub cortice tectus

2:305        robora conprendit frondesque elapsus in altas

2:306        ingentem caelo sonitum dedit; inde secutus

2:307        per ramos victor perque alta cacumina regnat

2:308        et totum involvit flammis nemus et ruit atram

2:309        ad caelum picea crassus caligine nubem,

2:310        praesertim si tempestas a vertice silvis

2:311        incubuit glomeratque ferens incendia ventus.

2:312        Hoc ubi, non a stirpe valent caesaeque reverti

2:313        possunt atque ima similes revirescere terra;

2:314        infelix superat foliis oleaster amaris.

2:315        Nec tibi tam prudens quisquam persuadeat auctor

2:316        tellurem Borea rigidam spirante movere.

2:317        Rura gelu tum claudit hiems nec semine iacto

2:318        concretam patitur radicem adfigere terrae.

2:319        Optima vinetis satio, cum vere rubenti

2:320        candida venit avis longis invisa colubris,

2:321        prima vel autumni sub frigora, cum rapidus Sol

2:322        nondum hiemem contingit equis, iam praeterit aestas.

2:323        Ver adeo frondi nemorum, ver utile silvis;

2:324        vere tument terrae et genitalia semina poscunt.

2:325        Tum pater omnipotens fecundis imbribus Aether

2:326        coniugis in gremium laetae descendit et omnis

2:327        magnus alit magno commixtus corpore fetus.

2:328        Avia tum resonant avibus virgulta canoris

2:329        et Venerem certis repetunt armenta diebus;

2:330        parturit almus ager Zephyrique tepentibus auris

2:331        laxant arva sinus; superat tener omnibus humor;

2:332        inque novos soles audent se germina tuto

2:333        credere, nec metuit surgentis pampinus austros

2:334        aut actum caelo magnis aquilonibus imbrem,

2:335        sed trudit gemmas et frondes explicat omnis.

2:336        Non alios prima crescentis origine mundi

2:337        inluxisse dies aliumve habuisse tenorem

2:338        crediderim: ver illud erat, ver magnus agebat

2:339        orbis et hibernis parcebant flatibus Euri,

2:340        cum primae lucem pecudes hausere virumque

2:341        terrea progenies duris caput extulit arvis,

2:342        inmissaeque ferae silvis et sidera caelo.

2:343        Nec res hunc tenerae possent perferre laborem,

2:344        si non tanta quies iret frigusque caloremque

2:345        inter, et exciperet caeli indulgentia terras.

2:346        Quod superest, quaecumque premes virgulta per agros,

2:347        sparge fimo pingui et multa memor occule terra,

2:348        aut lapidem bibulum aut squalentis infode conchas;

2:349        inter enim labentur aquae tenuisque subibit

2:350        halitus atque animos tollent sata; iamque reperti,

2:351        qui saxo super atque ingentis pondere testae

2:352        urgerent; hoc effusos munimen ad imbris,

2:353        hoc, ubi hiulca siti findit canis aestifer arva.

2:354        Seminibus positis superest diducere terram

2:355        saepius ad capita et duros iactare bidentis,

2:356        aut presso exercere solum sub vomere et ipsa

2:357        flectere luctantis inter vineta iuvencos;

2:358        tum levis calamos et rasae hastilia virgae

2:359        fraxineasque aptare sudes furcasque valentis,

2:360        viribus eniti quarum et contemnere ventos

2:361        adsuescant summasque sequi tabulata per ulmos.

2:362        Ac dum prima novis adolescit frondibus aetas,

2:363        parcendum teneris, et dum se laetus ad auras

2:364        palmes agit laxis per purum inmissus habenis,

2:365        ipsa acie nondum falcis temptanda, sed uncis

2:366        carpendae manibus frondes interque legendae.

2:367        Inde ubi iam validis amplexae stirpibus ulmos

2:368        exierint, tum stringe comas, tum bracchia tonde --

2:369        ante reformidant ferrum -- tum denique dura

2:370        exerce imperia et ramos conpesce fluentis.

2:371        Texendae saepes etiam et pecus omne tenendum,

2:372        praecipue dum frons tenera inprudensque laborum;

2:373        cui super indignas hiemes solemque potentem

2:374        silvestres uri adsidue capreaeque sequaces

2:375        inludunt, pascuntur oves avidaeque iuvencae.

2:376        Frigora nec tantum cana concreta pruina

2:377        aut gravis incumbens scopulis arentibus aestas,

2:378        quantum illi nocuere greges durique venenum

2:379        dentis et admorso signata in stirpe cicatrix.

2:380        Non aliam ob culpam Baccho caper omnibus aris

2:381        caeditur et veteres ineunt proscaenia ludi

2:382        praemiaque ingeniis pagos et compita circum

2:383        thesidae posuere atque inter pocula laeti

2:384        mollibus in pratis unctos saluere per utres.

2:385        Nec non Ausonii, Troia gens missa, coloni

2:386        versibus incomptis ludunt risuque soluto

2:387        oraque corticibus sumunt horrenda cavatis

2:388        et te, Bacche, vocant per carmina laeta tibique

2:389        oscilla ex alta suspendunt mollia pinu.

2:390        Hinc omnis largo pubescit vinea fetu,

2:391        conplentur vallesque cavae saltusque profundi,

2:392        et quocumque deus circum caput egit honestum.

2:393        Ergo rite suum Baccho dicemus honorem

2:394        carminibus patriis lancesque et liba feremus

2:395        et ductus cornu stabit sacer hircus ad aram

2:396        pinguiaque in veribus torrebimus exta colurnis.

2:397        Est etiam ille labor curandis vitibus alter,

2:398        cui numquam exhausti satis est: namque omne quot annis

2:399        terque quaterque solum scindendum glebaque versis

2:400        aeternum frangenda bidentibus, omne levandum

2:401        fronde nemus. Redit agricolis labor actus in orbem

2:402        atque in se sua per vestigia volvitur annus.

2:403        Ac iam olim, seras posuit cum vinea frondes,

2:404        frigidus et silvis aquilo decussit honorem,

2:405        iam tum acer curas venientem extendit in annum

2:406        rusticus et curvo Saturni dente relictam

2:407        persequitur vitem attondens fingitque putando.

2:408        Primus humum fodito, primus devecta cremato

2:409        sarmenta et vallos primus sub tecta referto;

2:410        postremus metito. Bis vitibus ingruit umbra,

2:411        bis segetem densis obducunt sentibus herbae;

2:412        durus uterque labor: laudato ingentia rura,

2:413        exiguum colito. Nec non etiam aspera rusci

2:414        vimina per silvam et ripis fluvialis arundo

2:415        caeditur, incultique exercet cura salicti.

2:416        Iam vinctae vites, iam falcem arbusta reponunt,

2:417        iam canit effectos extremus vinitor antes:

2:418        sollicitanda tamen tellus pulvisque movendus

2:419        et iam maturis metuendus Iuppiter uvis.

2:420        Contra non ulla est oleis cultura; neque illae

2:421        procurvam exspectant falcem rastrosque tenacis,

2:422        cum semel haeserunt arvis aurasque tulerunt;

2:423        ipsa satis tellus, cum dente recluditur unco,

2:424        sufficit humorem et gravidas, cum vomere, fruges.

2:425        Hoc pinguem et placitam Paci nutritor olivam.

2:426        Poma quoque, ut primum truncos sensere valentis

2:427        et viris habuere suas, ad sidera raptim

2:428        vi propria nituntur opisque haud indiga nostrae.

2:429        Nec minus interea fetu nemus omne gravescit

2:430        sanguineisque inculta rubent aviaria bacis.

2:431        Tondentur cytisi, taedas silva alta ministrat,

2:432        pascunturque ignes nocturni et lumina fundunt.

2:433        Et dubitant homines serere atque inpendere curam

2:434        quid maiora sequar? -- salices humilesque genestae

2:435        aut illae pecori frondem aut pastoribus umbram

2:436        Sufficiunt saepemque satis et pabula melli --

2:437        et iuvat undantem buxo spectare Cytorum

2:438        naryciaeque picis lucos, iuvat arva videre

2:439        non rastris, hominum non ulli obnoxia curae.

2:440        Ipsae Caucasio steriles in vertice silvae,

2:441        quas animosi Euri adsidue franguntque feruntque,

2:442        dant alios aliae fetus, dant utile lignum

2:443        navigiis pinus, domibus cedrumque cupressosque.

2:444        Hinc radios trivere rotis, hinc tympana plaustris

2:445        agricolae et pandas ratibus posuere carinas,

2:446        viminibus salices fecundae, frondibus ulmi,

2:447        at myrtus validis hastilibus et bona bello

2:448        cornus, Ituraeos taxi torquentur in arcus.

2:449        Nec tiliae leves aut torno rasile buxum

2:450        non formam accipiunt ferroque cavantur acuto.

2:451        Nec non et torrentem undam levis innatat alnus,

2:452        missa Pado; nec non et apes examina condunt

2:453        corticibusque cavis vitiosaeque ilicis alvo.

2:454        Quid memorandum aeque Baccheia dona tulerunt

2:455        Bacchus et ad culpam causas dedit; ille furentis

2:456        centauros leto domuit, Rhoetumque Pholumque

2:457        et magno Hylaeum Lapithis cratere minantem.

2:458        O fortunatos nimium, sua si bona norint,

2:459        agricolas! quibus ipsa procul discordibus armis

2:460        fundit humo facilem victum iustissima tellus.

2:461        Si non ingentem foribus domus alta superbis

2:462        mane salutantum totis vomit aedibus undam,

2:463        nec varios inhiant pulchra testudine postis

2:464        inlusasque auro vestes Ephyreiaque aera,

2:465        alba neque Assyrio fucatur lana veneno

2:466        nec casia liquidi corrumpitur usus olivi:

2:467        at secura quies et nescia fallere vita,

2:468        dives opum variarum, at latis otia fundis --

2:469        speluncae vivique lacus et frigida Tempe

2:470        mugitusque boum mollesque sub arbore somni --

2:471        non absunt; illic saltus ac lustra ferarum

2:472        et patiens operum exiguoque adsueta iuventus,

2:473        sacra deum sanctique patres; extrema per illos

2:474        iustitia excedens terris vestigia fecit.

2:475        Me vero primum dulces ante omnia Musae,

2:476        quarum sacra fero ingenti percussus amore,

2:477        accipiant caelique vias et sidera monstrent,

2:478        defectus solis varios lunaeque labores;

2:479        unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant

2:480        obicibus ruptis rursusque in se ipsa residant,

2:481        quid tantum Oceano properent se tinguere soles

2:482        hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.

2:483        Sin, has ne possim naturae accedere partis,

2:484        frigidus obstiterit circum praecordia sanguis:

2:485        rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes,

2:486        flumina amem silvasque inglorius. O ubi campi

2:487        Spercheosque et virginibus bacchata Lacaenis

2:488        Taygeta! O, qui me gelidis convallibus Haemi

2:489        sistat et ingenti ramorum protegat umbra!

2:490        Felix, qui potuit rerum cognoscere causas,

2:491        atque metus omnis et inexorabile fatum

2:492        subiecit pedibus strepitumque Acherontis avari.

2:493        Fortunatus et ille, deos qui novit agrestis,

2:494        panaque Silvanumque senem Nymphasque sorores:

2:495        illum non populi fasces, non purpura regum

2:496        flexit et infidos agitans discordia fratres

2:497        aut coniurato descendens Dacus ab Histro,

2:498        non res Romanae perituraque regna; neque ille

2:499        aut doluit miserans inopem aut invidit habenti

2:500        quos rami fructus, quos ipsa volentia rura

2:501        sponte tulere sua, carpsit; nec ferrea iura

2:502        insanumque forum aut populi tabularia vidit.

2:503        sollicitant alii remis freta caeca ruuntque

2:504        in ferrum, penetrant aulas et limina regum;

2:505        hic petit excidiis urbem miserosque Penatis,

2:506        ut gemma bibat et Sarrano dormiat ostro;

2:507        condit opes alius defossoque incubat auro;

2:508        hic stupet attonitus rostris; hunc plausus hiantem

2:509        per cuneos -- geminatus enim plebisque patrumque --

2:510        corripuit; gaudent perfusi sanguine fratrum,

2:511        exsilioque domos et dulcia limina mutant

2:512        atque alio patriam quaerunt sub sole iacentem.

2:513        Agricola incurvo terram dimovit aratro:

2:514        hinc anni labor, hinc patriam parvosque nepotes

2:515        sustinet, hinc armenta boum meritosque iuvencos.

2:516        Nec requies, quin aut pomis exuberet annus

2:517        aut fetu pecorum aut cerealis mergite culmi,

2:518        proventuque oneret sulcos atque horrea vincat.

2:519        Venit hiems: teritur Sicyonia baca trapetis,

2:520        glande sues laeti redeunt, dant arbuta silvae;

2:521        et varios ponit fetus autumnus et alte

2:522        mitis in apricis coquitur vindemia saxis.

2:523        Interea dulces pendent circum oscula nati,

2:524        casta pudicitiam servat domus, ubera vaccae

2:525        lactea demittunt pinguesque in gramine laeto

2:526        inter se adversis luctantur cornibus haedi.

2:527        Ipse dies agitat festos fususque per herbam,

2:528        ignis ubi in medio et socii cratera coronant,

2:529        te libans, Lenaee, vocat pecorisque magistris

2:530        velocis iaculi certamina ponit in ulmo,

2:531        corporaque agresti nudant praedura palaestrae.

2:532        Hanc olim veteres vitam coluere Sabini,

2:533        hanc Remus et frater, sic fortis Etruria crevit

2:534        scilicet et rerum facta est pulcherrima Roma,

2:535        septemque una sibi muro circumdedit arces.

2:536        Ante etiam sceptrum Dictaei regis et ante

2:537        inpia quam caesis gens est epulata iuvencis,

2:538        aureus hanc vitam in terris Saturnus agebat;

2:539        necdum etiam audierant inflari classica, necdum

2:540        inpositos duris crepitare incudibus enses.

2:541        Sed nos inmensum spatiis confecimus aequor,

2:542        et iam tempus equum fumantia solvere colla.



Book III.

3:1         Te quoque, magna Pales, et te memorande canemus

3:2        pastor ab Amphryso, vos, silvae amnesque Lycaei.

3:3        Cetera, quae vacuas tenuissent carmine mentes,

3:4        omnia iam volgata: quis aut Eurysthea durum

3:5        aut inlaudati nescit Busiridis aras?

3:6        Cui non dictus Hylas puer et Latonia Delos

3:7        Hippodameque umeroque Pelops insignis eburno,

3:8        acer equis? Temptanda via est, qua me quoque possim

3:9        tollere humo victorque virum volitare per ora.

3:10        Primus ego in patriam mecum, modo vita supersit,

3:11        Aonio rediens deducam vertice Musas;

3:12        primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas,

3:13        et viridi in campo templum de marmore ponam

3:14        propter aquam. Tardis ingens ubi flexibus errat

3:15        Mincius et tenera praetexit arundine ripas.

3:16        In medio mihi Caesar erit templumque tenebit:

3:17        illi victor ego et Tyrio conspectus in ostro

3:18        centum quadriiugos agitabo ad flumina currus.

3:19        Cuncta mihi Alpheum linquens lucosque Molorchi

3:20        cursibus et crudo decernet Graecia caestu.

3:21        Ipse caput tonsae foliis ornatus olivae

3:22        dona feram. Iam nunc sollemnis ducere pompas

3:23        ad delubra iuvat caesosque videre iuvencos,

3:24        vel scaena ut versis discedat frontibus utque

3:25        purpurea intexti tollant aulaea Britanni.

3:26        In foribus pugnam ex auro solidoque elephanto

3:27        Gangaridum faciam victorisque arma Quirini,

3:28        atque hic undantem bello magnumque fluentem

3:29        Nilum ac navali surgentis aere columnas.

3:30        Addam urbes Asiae domitas pulsumque Niphaten

3:31        fidentemque fuga Parthum versisque sagittis,

3:32        et duo rapta manu diverso ex hoste tropaea

3:33        bisque triumphatas utroque ab litore gentes.

3:34        Stabunt et Parii lapides, spirantia signa,

3:35        Assaraci proles demissaeque ab Iove gentis

3:36        nomina, Trosque parens et Troiae Cynthius auctor.

3:37        Invidia infelix Furias amnemque severum

3:38        Cocyti metuet tortosque Ixionis anguis

3:39        immanemque rotam et non exsuperabile saxum.

3:40        Interea Dryadum silvas saltusque sequamur

3:41        intactos, tua, Maecenas, haud mollia iussa.

3:42        Te sine nil altum mens incohat; en age segnis

3:43        rumpe moras; vocat ingenti clamore Cithaeron

3:44        Taygetique canes domitrixque Epidaurus equorum

3:45        et vox adsensu nemorum ingeminata remugit.

3:46        Mox tamen ardentis accingar dicere pugnas

3:47        Caesaris et nomen fama tot ferre per annos,

3:48        Tithoni prima quot abest ab origine Caesar.

3:49        Seu quis Olympiacae miratus praemia palmae

3:50        pascit equos seu quis fortis ad aratra iuvencos,

3:51        corpora praecipue matrum legat. Optuma torvae

3:52        forma bovis, cui turpe caput, cui plurima cervix,

3:53        et crurum tenus a mento palearia pendent;

3:54        tum longo nullus lateri modus; omnia magna,

3:55        pes etiam; et camuris hirtae sub cornibus aures.

3:56        Nec mihi displiceat maculis insignis et albo,

3:57        aut iuga detractans interdumque aspera cornu

3:58        et faciem tauro propior, quaeque ardua tota,

3:59        et gradiens ima verrit vestigia cauda,

3:60        Aetas Lucinam iustosque pati hymenaeos

3:61        desinit ante decem, post quattuor incipit annos;

3:62        cetera nec feturae habilis nec fortis aratris.

3:63        Interea, superat gregibus dum laeta iuventas,

3:64        solve mares; mitte in Venerem pecuaria primus,

3:65        atque aliam ex alia generando suffice prolem.

3:66        Optuma quaeque dies miseris mortalibus aevi

3:67        prima fugit; subeunt morbi tristisque senectus

3:68        et labor, et durae rapit inclementia mortis.

3:69        Semper erunt, quarum mutari corpora malis:

3:70        semper enim refice ac, ne post amissa requiras,

3:71        ante veni et subolem armento sortire quotannis.

3:72        Nec non et pecori est idem dilectus equino.

3:73        Tu modo, quos in spem statues submittere gentis,

3:74        praecipuum iam inde a teneris impende laborem.

3:75        Continuo pecoris generosi pullus in arvis

3:76        altius ingreditur et mollia crura reponit;

3:77        primus et ire viam et fluvios temptare minaces

3:78        audet et ignoto sese committere ponti

3:79        nec vanos horret strepitus. Illi ardua cervix

3:80        argutumque caput, brevis alvus obesaque terga,

3:81        luxuriatque toris animosum pectus. Honesti

3:82        spadices glaucique, color deterrimus albis

3:83        et gilvo. Tum, si qua sonum procul arma dedere

3:84        stare loco nescit, micat auribus et tremit artus

3:85        collectumque premens volvit sub naribus ignem.

3:86        Densa iuba, et dextro iactata recumbit in armo;

3:87        at duplex agitur per lumbos spina, cavatque

3:88        tellurem et solido graviter sonat ungula cornu.

3:89        Talis Amyclaei domitus Pollucis habenis

3:90        Cyllarus et, quorum Grai meminere poetae,

3:91        Martis equi biiuges et magni currus Achilli.

3:92        Talis et ipse iubam cervice effundit equina

3:93        coniugis adventu pernix Saturnus et altum

3:94        Pelion hinnitu fugiens implevit acuto.

3:95        Hunc quoque, ubi aut morbo gravis aut iam segnior annis

3:96        deficit, abde domo nec turpi ignosce senectae.

3:97        frigidus in Venerem senior, frustraque laborem

3:98        ingratum trahit, et, si quando ad proelia ventum est,

3:99        ut quondam in stipulis magnus sine viribus ignis,

3:100        incassum furit. Ergo animos aevumque notabis

3:101        praecipue; hinc alias artis prolemque parentum

3:102        et quis cuique dolor victo, quae gloria palmae.

3:103        Nonne vides, cum praecipiti certamine campum

3:104        corripuere ruuntque effusi carcere currus,

3:105        cum spes arrectae iuvenum, exsultantiaque haurit

3:106        corda pavor pulsans? Illi instant verbere torto

3:107        et proni dant lora, volat vi fervidus axis;

3:108        iamque humiles, iamque elati sublime videntur

3:109        aera per vacuum ferri atque adsurgere in auras;

3:110        nec mora nec requies; at fulvae nimbus harenae

3:111        tollitur, umescunt spumis flatuque sequentum:

3:112        tantus amor laudum, tantae est victoria curae.

3:113        Primus Erichthonius currus et quattuor ausus

3:114        iungere equos rapidusque rotis insistere victor

3:115        Frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere

3:116        impositi dorso atque equitem docuere sub armis

3:117        insultare solo et gressus glomerare superbos.

3:118        Aequus uterque labor, aeque iuvenemque magistri

3:119        exquirunt calidumque animis et cursibus acrem,

3:120        quamvis saepe fuga versos ille egerit hostis

3:121        et patriam Epirum referat fortisque Mycenas

3:122        Neptunique ipsa deducat origine gentem.

3:123        His animadversis instant sub tempus et omnis

3:124        impendunt curas denso distendere pingui,

3:125        quem legere ducem et pecori dixere maritum;

3:126        florentisque secant herbas fluviosque ministrant

3:127        farraque, ne blando nequeat superesse labori

3:128        invalidique patrum referant ieiunia nati.

3:129        Ipsa autem macie tenuant armenta volentes,

3:130        atque, ubi concubitus primos iam nota voluptas

3:131        sollicitat, frondesque negant et fontibus arcent.

3:132        Saepe etiam cursu quatiunt et sole fatigant,

3:133        cum graviter tunsis gemit area frugibus et cum

3:134        surgentem ad Zephyrum paleae iactantur inanes.

3:135        Hoc faciunt, nimio ne luxu obtunsior usus

3:136        sit genitali arvo et sulcos oblimet inertis,

3:137        sed rapiat sitiens Venerem interiusque recondat.

3:138        Rursus cura patrum cadere et succedere matrum

3:139        incipit. Exactis gravidae cum mensibus errant,

3:140        non illas gravibus quisquam iuga ducere plaustris,

3:141        non saltu superare viam sit passus et acri

3:142        carpere prata fuga fluviosque innare rapacis.

3:143        Saltibus in vacuis pascunt et plena secundum

3:144        flumina, muscus ubi et viridissima gramine ripa,

3:145        speluncaeque tegant et saxea procubet umbra.

3:146        Est lucos Silari circa ilicibusque; virentem

3:147        plurimus Alburnum volitans, cui nomen asilo

3:148        Romanum est, oestrum Grai vertere vocantes,

3:149        asper, acerba sonans, quo tota exterrita silvis

3:150        diffugiunt armenta; furit mugitibus aether

3:151        concussus silvaeque et sicci ripa Tanagri.

3:152        Hoc quondam monstro horribilis exercuit iras

3:153        Inachiae Iuno pestem meditata iuvencae.

3:154        Hunc quoque, nam mediis fervoribus acrior instat,

3:155        arcebis gravido pecori, armentaque pasces

3:156        sole recens orto aut noctem ducentibus astris.

3:157        Post partum cura in vitulos traducitur omnis,

3:158        continuoque notas et nomina gentis inurunt

3:159        et quos aut pecori malint submittere habendo

3:160        aut aris servare sacros aut scindere terram

3:161        et campum horrentem fractis invertere glaebis.

3:162        Cetera pascuntur viridis armenta per herbas:

3:163        Tu quos ad studium atque usum formabis agrestem,

3:164        iam vitulos hortare viamque insiste domandi,

3:165        dum faciles animi iuvenum, dum mobilis aetas.

3:166        Ac primum laxos tenui de vimine circlos

3:167        cervici subnecte; dehinc, ubi libera colla

3:168        servitio adsuerint, ipsis e torquibus aptos

3:169        iunge pares et coge gradum conferre iuvencos;

3:170        atque illis iam saepe rotae ducantur inanes

3:171        per terram et summo vestigia pulvere signent;

3:172        post valido nitens sub pondere faginus axis

3:173        instrepat et iunctos temo trahat aereus orbes.

3:174        Interea pubi indomitae non gramina tantum

3:175        nec vescas salicum frondes ulvamque palustrem,

3:176        sed frumenta manu carpes sata; nec tibi fetae

3:177        more patrum nivea implebunt mulctraria vaccae,

3:178        sed tota in dulcis consument ubera natos.

3:179        Sin ad bella magis studium turmasque ferocis,

3:180        aut Alphea rotis praelabi flumina Pisae

3:181        et Iovis in luco currus agitare volantis:

3:182        primus equi labor est, animos atque arma videre

3:183        bellantum lituosque pati tractuque gementem

3:184        ferre rotam et stabulo frenos audire sonantis;

3:185        tum magis atque magis blandis gaudere magistri

3:186        laudibus et plausae sonitum cervicis amare.

3:187        Atque haec iam primo depulsus ab ubere matris

3:188        audeat, inque vicem det mollibus ora capistris

3:189        invalidus etiamque tremens, etiam inscius aevi.

3:190        At tribus exactis ubi quarta accesserit aestas,

3:191        carpere mox gyrum incipiat gradibusque sonare

3:192        compositis sinuetque alterna volumina crurum

3:193        sitque laboranti similis; tum cursibus auras,

3:194        tum vocet, ac per aperta volans ceu liber habenis

3:195        aequora vix summa vestigia ponat harena;

3:196        qualis Hyperboreis Aquilo cum densus ab oris

3:197        incubuit, Scythiaeque hiemes atque arida differt

3:198        nubila: tum segetes altae campique natantes

3:199        lenibus horrescunt flabris summaeque sonorem

3:200        dant silvae longique urgent ad litora fluctus;

3:201        ille volat simul arva fuga, simul aequora verrens

3:202        Hinc vel ad Elei metas et maxuma campi

3:203        sudabit spatia et spumas aget ore cruentas,

3:204        Belgica vel molli melius feret esseda collo.

3:205        Tum demum crassa magnum farragine corpus

3:206        crescere iam domitis sinito: namque ante domandum

3:207        ingentis tollent animos prensique negabunt

3:208        verbera lenta pati et duris parere lupatis.

3:209        Sed non ulla magis viris industria firmat,

3:210        quam Venerem et caeci stimulos avertere amoris,

3:211        sive boum sive est cui gratior usus equorum.

3:212        Atque ideo tauros procul atque in sola relegant

3:213        pascua post montem oppositum et trans flumina lata,

3:214        aut intus clausos satura ad praesepia servant.

3:215        Carpit enim viris paulatim uritque videndo

3:216        femina nec nemorum patitur meminisse nec herbae

3:217        dulcibus illa quidem inlecebris, et saepe superbos

3:218        cornibus inter se subigit decernere amantis.

3:219        Pascitur in magna Sila formosa iuvenca:

3:220        illi alternantes multa vi proelia miscent

3:221        volneribus crebris, lavit ater corpora sanguis,

3:222        versaque in obnixos urguentur cornua vasto

3:223        cum gemitu, reboant silvaeque et longus Olympus

3:224        Nec mos bellantis una stabulare, sed alter

3:225        victus abit longeque ignotis exulat oris,

3:226        multa gemens ignominiam plagasque superbi

3:227        victoris, tum, quos amisit inultus, amores;

3:228        et stabula aspectans regnis excessit avitis.

3:229        Ergo omni cura viris exercet et inter

3:230        dura iacet pernix instrato saxa cubili

3:231        frondibus hirsutis et carice pastus acuta,

3:232        et temptat sese atque irasci in cornua discit

3:233        arboris obnixus trunco ventosque lacessit

3:234        ictibus et sparsa ad pugnam proludit harena.

3:235        Post ubi collectum robur viresque refectae

3:236        signa movet praecepsque oblitum fertur in hostem:

3:237        fluctus uti medio coepit cum albescere ponto

3:238        longius ex altoque sinum trahit, utque volutus

3:239        ad terras immane sonat per saxa neque ipso

3:240        monte minor procumbit, at ima exaestuat unda

3:241        verticibus nigramque alte subiectat harenam.

3:242        Omne adeo genus in terris hominumque ferarumque,

3:243        et genus aequoreum, pecudes pictaeque volucres,

3:244        in furias. ignemque ruunt. Amor omnibus idem.

3:245        Tempore non alio catulorum oblita leaena

3:246        saevior erravit campis, nec funera volgo

3:247        tam multa informes ursi stragemque dedere

3:248        per silvas; tum saevus aper, tum pessima tigris;

3:249        heu male tum Libyae solis erratur in agris.

3:250        Nonne vides, ut tota tremor pertemptet equorum

3:251        corpora, si tantum notas odor attulit auras?

3:252        Ac neque eos iam frena virum neque verbera saeva

3:253        non scopuli rupesque cavae atque obiecta retardant

3:254        flumina correptosque unda torquentia montis.

3:255        Ipse ruit dentesque Sabellicus exacuit sus

3:256        et pede prosubigit terram, fricat arbore costas

3:257        atque hinc atque illinc umeros ad volnera durat.

3:258        Quid iuvenis, magnum cui versat in ossibus ignem

3:259        durus amor? Nempe abruptis turbata procellis

3:260        nocte natat caeca serus freta; quem super ingens

3:261        porta tonat caeli et scopulis inlisa reclamant

3:262        aequora; nec miseri possunt revocare parentes

3:263        nec moritura super crudeli funere virgo.

3:264        Quid lynces Bacchi variae et genus acre luporum

3:265        atque canum? Quid, quae imbelles dant proelia cervi?

3:266        Scilicet ante omnis furor est insignis equarum;

3:267        et mentem Venus ipsa dedit, quo tempore Glauci

3:268        Potniades malis membra absumpsere quadrigae.

3:269        Illas ducit amor trans Gargara transque sonantem

3:270        Ascanium; superant montis et flumina tranant.

3:271        Continuoque avidis ubi subdita flamma medullis,

3:272        vere magis, quia vere calor redit ossibus: illae

3:273        ore omnes versae in Zephyrum stant rupibus altis,

3:274        exceptantque levis auras et saepe sine ullis

3:275        coniugiis vento gravidae, mirabile dictu,

3:276        saxa per et scopulos et depressas convallis

3:277        diffugiunt, non, Eure, tuos, neque solis ad ortus,

3:278        in Borean caurumque, aut unde nigerrimus auster

3:279        nascitur et pluvio contristat frigore caelum.

3:280        Hic demum, hippomanes vero quod nomine dicunt

3:281        pastores, lentum destillat ab inguine virus,

3:282        hippomanes, quod saepe malae legere novercae

3:283        miscueruntque herbas et non innoxia verba.

3:284        Sed fugit interea, fugit inreparabile tempus,

3:285        singula dum capti circumvectamur amore.

3:286        Hoc satis armentis: superat pars altera curae,

3:287        lanigeros agitare greges hirtasque capellas.

3:288        Hic labor, hinc laudem fortes sperate coloni.

3:289        Nec sum animi dubius, verbis ea vincere magnum

3:290        quam sit, et angustis hunc addere rebus honorem;

3:291        sed me Parnasi deserta per ardua dulcis

3:292        raptat amor; iuvat ire iugis, qua nulla priorum

3:293        Castaliam molli devertitur orbita clivo.

3:294        Nunc, veneranda Pales, magno nunc ore sonandum

3:295        Incipiens stabulis edico in mollibus herbam

3:296        carpere ovis, dum mox frondosa reducitur aestas,

3:297        et multa duram stipula filicumque maniplis

3:298        sternere subter humum, glacies ne frigida laedat

3:299        molle pecus scabiemque ferat turpisque podagras.

3:300        Post hinc digressus iubeo frondentia capris

3:301        arbuta sufficere et fluvios praebere recentis

3:302        et stabula a ventis hiberno opponere soli

3:303        ad medium conversa diem, cum frigidus olim

3:304        iam cadit extremoque inrorat Aquarius anno.

3:305        Haec quoque non cura nobis leviore tuendae,

3:306        nec minor usus erit, quamvis Milesia magno

3:307        vellera mutentur Tyrios incocta rubores:

3:308        densior hinc suboles, hinc largi copia lactis;

3:309        quam magis exhausto spumaverit ubere mulctra,

3:310        laeta magis pressis manabunt flumina mammis.

3:311        Nec minus interea barbas incanaque menta

3:312        Cinyphii tondent hirci saetasque comantis

3:313        usum in castrorum et miseris velamina nautis.

3:314        Pascuntur vero silvas et summa Lycaei

3:315        horrentisque rubos et amantis ardua dumos:

3:316        atque ipsae memores redeunt in tecta suosque

3:317        ducunt et gravido superant vix ubere limen.

3:318        Ergo omni studio glaciem ventosque nivalis

3:319        quo minor est illis curae mortalis egestas,

3:320        avertes victumque feres et virgea laetus

3:321        pabula, nec tota claudes faenilia bruma.

3:322        At vero Zephyris cum laeta vocantibus aestas

3:323        in saltus utrumque gregem atque in pascua mittet,

3:324        Luciferi primo cum sidere frigida rura

3:325        carpamus, dum mane novum, dum gramina canent,

3:326        et ros in tenera pecori gratissimus herba.

3:327        Inde ubi quarta sitim caeli collegerit hora

3:328        et cantu querulae rumpent arbusta cicadae,

3:329        ad puteos aut alta greges ad stagna iubebo

3:330        currentem ilignis potare canalibus undam;

3:331        aestibus at mediis umbrosam exquirere vallem,

3:332        sicubi magna Iovis antiquo robore quercus

3:333        ingentis tendat ramos, aut sicubi nigrum

3:334        ilicibus crebris sacra nemus accubet umbra;

3:335        tum tenuis dare rursus aquas et pascere rursus

3:336        solis ad occasum, cum frigidus ara vesper

3:337        temperat et saltus reficit iam roscida luna

3:338        litoraque alcyonem resonant, acalanthida dumi.

3:339        Quid tibi pastores Libyae, quid pascua versu

3:340        prosequar et raris habitata mapalia tectis?

3:341        Saepe diem noctemque et totum ex ordine mensem

3:342        pascitur itque pecus longa in deserta sine ullis

3:343        hospitiis: tantum campi iacet. Omnia secum

3:344        armentarius Afer agit, tectumque laremque

3:345        armaque Amyclaeumque canem Cressamque pharetram;

3:346        non secus ac patriis acer Romanus in armis

3:347        iniusto sub fasce viam cum carpit et hosti

3:348        ante expectatum positis stat in agmine castris.

3:349        At non, qua Scythiae gentes Maeotiaque unda,

3:350        turbidus et torquens flaventis Hister harenas,

3:351        quaque redit medium Rhodope porrecta sub axem.

3:352        Illic clausa tenent stabulis armenta, neque ullae

3:353        aut herbae campo apparent aut arbore frondes;

3:354        sed iacet aggeribus niveis informis et alto

3:355        terra gelu late septemque adsurgit in ulnas.

3:356        Semper hiemps, semper spirantes frigora cauri.

3:357        Tum Sol pallentis haud umquam discutit umbras,

3:358        nec cum invectus equis altum petit aethera, nec cum

3:359        praecipitem Oceani rubro lavit aequore currum.

3:360        Concrescunt subitae currenti in flumine crustae

3:361        undaque iam tergo ferratos sustinet orbis,

3:362        puppibus illa prius, patulis nunc hospita plaustris;

3:363        aeraque dissiliunt vulgo vestesque rigescunt

3:364        indutae caeduntque securibus umida vina

3:365        et totae solidam in glaciem vertere lacunae

3:366        stiriaque impexis induruit horrida barbis.

3:367        Interea toto non setius are ninguit:

3:368        intereunt pecudes, stant circumfusa pruinis

3:369        corpora magna boum, confertoque agmine cervi

3:370        torpent mole nova et summis vix cornibus extant.

3:371        Hos non immissis canibus, non cassibus ullis

3:372        puniceaeve agitant pavidos formidine pennae,

3:373        sed frustra oppositum trudentis pectore montem

3:374        comminus obtruncant ferro graviterque rudentis

3:375        caedunt et magno laeti clamore reportant.

3:376        Ipsi in defossis specubus secura sub alta

3:377        otia agunt terra congestaque robora totasque

3:378        advolvere focis ulmos ignique dedere.

3:379        Hic noctem ludo ducunt et pocula laeti

3:380        fermento atque acidis imitantur vitea sorbis.

3:381        Talis Hyperboreo septem subiecta trioni

3:382        gens effrena virum Rhiphaeo tunditur euro

3:383        et pecudum fulvis velatur corpora saetis.

3:384        Si tibi lanitium curae, primum aspera silva,

3:385        lappaeque tribolique, absint; fuge pabula laeta;

3:386        Continuoque greges villis lege mollibus albos.

3:387        Illum autem, quamvis aries sit candidus ipse,

3:388        nigra subest udo tantum cui lingua palato,

3:389        reice, ne maculis infuscet vellera pullis

3:390        nascentum, plenoque alium circumspice campo.

3:391        Munere sic niveo lanae, si credere dignum est,

3:392        Pan deus Arcadiae captam te, Luna, fefellit

3:393        in nemora alta vocans; nec tu aspernata vocantem.

3:394        At cui lactis amor, cytisum lotosque frequentis

3:395        ipse manu salsasque ferat praesepibus herbas.

3:396        Hinc et amant fluvios magis et magis ubera tendunt

3:397        et salis occultum referunt in lacte saporem.

3:398        Multi iam excretos prohibent a matribus haedos

3:399        primaque ferratis praefigunt ora capistris.

3:400        Quod surgente die mulsere horisque diurnis,

3:401        nocte premunt; quod iam tenebris et sole cadente,

3:402        sub lucem exportant calathis adit oppida pastor;

3:403        aut parco sale contingunt hiemique reponunt.

3:404        Nec tibi cura canum fuerit postrema, sed una

3:405        velocis Spartae catulos acremque Molossum

3:406        pasce sero pingui. Numquam custodibus illis

3:407        nocturnum stabulis furem incursusque luporum

3:408        aut impacatos a tergo horrebis Hiberos.

3:409        Saepe etiam cursu timidos agitabis onagros

3:410        et canibus leporem, canibus venabere dammas,

3:411        saepe volutabris pulsos silvestribus apros

3:412        latratu turbabis agens montisque per altos

3:413        ingentem clamore premes ad retia cervum.

3:414        Disce et odoratam stabulis accendere cedrum

3:415        galbaneoque agitare gravis nidore chelydros.

3:416        saepe sub immotis praesepibus aut mala tactu

3:417        vipera delituit caelumque exterrita fugit,

3:418        aut tecto adsuetus coluber succedere et umbrae,

3:419        pestis acerba boum, pecorique aspergere virus,

3:420        fovit humum. Cape saxa manu, cape robora, pastor,

3:421        tollentemque minas et sibila colla tumentem

3:422        deice. Iamque fuga timidum caput abdidit alte,

3:423        cum medii nexus extremaeque agmina caudae

3:424        solvuntur, tardosque trahit sinus ultimus orbis.

3:425        Est etiam ille malus Calabris in saltibus anguis,

3:426        squamea convolvens sublato pectore terga

3:427        atque notis longam maculosus grandibus alvum

3:428        qui, dum amnes ulli rumpuntur fontibus et dum

3:429        vere madent udo terrae ac pluvialibus austris

3:430        stagna colit, ripisque habitans hic piscibus atram

3:431        improbus ingluviem ranisque loquacibus explet;

3:432        postquam exusta palus, terraeque ardore dehiscunt,

3:433        exsilit in siccum et flammantia lumina torquens

3:434        saevit agris asperque siti atque exterritus aestu.

3:435        Ne mihi tum mollis sub divo carpere somnos

3:436        neu dorso nemoris libeat iacuisse per herbas,

3:437        cum positis novus exuviis nitidusque iuventa

3:438        volvitur, aut catulos tectis aut ova relinquens

3:439        arduus ad solem et linguis micat ore trisulcis.

3:440        Morborum quoque te causas et signa docebo.

3:441        Turpis ovis temptat scabies, ubi frigidus imber

3:442        altius ad vivum persedit et horrida cano

3:443        bruma gelu, vel cum tonsis inlotus adhaesit

3:444        sudor et hirsuti secuerunt corpora vepres.

3:445        Dulcibus idcirco fluviis pecus omne magistri

3:446        perfundunt, udisque aries in gurgite villis

3:447        mersatur missusque secundo defluit amni;

3:448        aut tonsum tristi contingunt corpus amurca

3:449        et spumas miscent argenti et sulfura viva

3:450        Idaeasque pices et pinguis unguine ceras

3:451        scillamque elleborosque gravis nigrumque bitumen.

3:452        Non tamen ulla magis praesens fortuna laborum est,

3:453        quam si quis ferro potuit rescindere summum

3:454        ulceris os: alitur vitium vivitque tegendo,

3:455        dum medicas adhibere manus ad volnera pastor

3:456        abnegat et meliora deos sedet omnia poscens.

3:457        Quin etiam, ima dolor balantum lapsus ad ossa

3:458        cum furit atque artus depascitur arida febris,

3:459        profuit incensos aestus avertere et inter

3:460        ima ferire pedis salientem sanguine venam,

3:461        Bisaltae quo more solent acerque Gelonus;

3:462        cum fugit in Rhodopen atque in deserta Getarum

3:463        et lac concretum cum sanguine potat equino.

3:464        Quam procul aut molli succedere saepius umbrae

3:465        videris aut summas carpentem ignavius herbas

3:466        extremamque sequi aut medio procumbere campo

3:467        pascentem et serae solam decedere nocti:

3:468        continuo culpam ferro compesce, prius quam

3:469        dira per incautum serpant contagia volgus.

3:470        Non tam creber agens hiemem ruit aequore turbo,

3:471        quam multae pecudum pestes. Nec singula morbi

3:472        corpora corripiunt, sed tota aestiva repente,

3:473        spemque gregemque simul cunctamque ab origine gentem.

3:474        Tum sciat, aerias Alpis et Norica si quis

3:475        castella in tumulis et Iapydis arva Timavi

3:476        nunc quoque post tanto videat desertaque regna

3:477        pastorum et longe saltus lateque vacantis.

3:478        Hic quondam morbo caeli miseranda coorta est

3:479        tempestas totoque autumni incanduit aestu

3:480        et genus omne neci pecudum dedit, omne ferarum,

3:481        corrupitque lacus, infecit pabula tabo.

3:482        Nec via mortis erat simplex, sed ubi ignea venis

3:483        omnibus acta sitis miseros adduxerat artus,

3:484        rursus abundabat fluidus liquor omniaque in se

3:485        ossa minutatim morbo collapsa trahebat.

3:486        Saepe in honore deum medio stans hostia ad aram

3:487        lanea dum nivea circumdatur infula vitta,

3:488        inter cunctantis cecidit moribunda ministros.

3:489        Aut si quam ferro mactaverat ante sacerdos

3:490        inde neque impositis ardent altaria fibris

3:491        nec responsa potest consultus reddere vates,

3:492        ac vix suppositi tinguntur sanguine cultri

3:493        summaque ieiuna sanie infuscatur harena.

3:494        Hinc laetis vituli volgo moriuntur in herbis

3:495        et dulcis animas plena ad praesepia reddunt;

3:496        hinc canibus blandis rabies venit et quatit aegros

3:497        tussis anhela sues ac faucibus angit obesis.

3:498        Labitur infelix studiorum atque immemor herbae

3:499        victor equus fontisque avertitur et pede terram

3:500        crebra ferit; demissae aures, incertus ibidem

3:501        sudor et ille quidem morituris frigidus, aret

3:502        pellis et ad tactum tractanti dura resistit.

3:503        Haec ante exitium primis dant signa diebus;

3:504        sin in processu coepit crudescere morbus,

3:505        tum vero ardentes oculi atque attractus ab alto

3:506        spiritus, interdum gemitu gravis, imaque longo

3:507        ilia singultu tendunt, it naribus ater

3:508        sanguis et obsessas fauces premit aspera lingua.

3:509        Profuit inserto latices infundere cornu

3:510        Lenaeos; ea visa salus morientibus una;

3:511        mox erat hoc ipsum exitio, furiisque refecti

3:512        ardebant ipsique suos iam morte sub aegra,

3:513        di meliora piis erroremque hostibus illum,

3:514        discissos nudis laniabant dentibus artus.

3:515        Ecce autem duro fumans sub vomere taurus

3:516        concidit et mixtum spumis vomit ore cruorem

3:517        extremosque ciet gemitus. It tristis arator

3:518        maerentem abiungens fraterna morte iuvencum,

3:519        atque opere in medio defixa relinquit aratra.

3:520        Non umbrae altorum nemorum, non mollia possunt

3:521        prata movere animum, non qui per saxa volutus

3:522        purior electro campum petit amnis; at ima

3:523        solvuntur latera atque oculos stupor urguet inertis

3:524        ad terramque fluit devexo pondere cervix.

3:525        Quid labor aut benefacta iuvant? Quid vomere terras

3:526        invertisse gravis? Atqui non Massica Bacchi

3:527        munera, non illis epulae nocuere repostae:

3:528        frondibus et victu pascuntur simplicis herbae,

3:529        pocula sunt fontes liquidi atque exercita cursu

3:530        flumina, nec somnos abrumpit cura salubris.

3:531        Tempore non alio dicunt regionibus illis

3:532        quaesitas ad sacra boves Iunonis et uris

3:533        imparibus ductos alta ad donaria currus.

3:534        Ergo aegre rastris terram rimantur et ipsis

3:535        unguibus infodiunt fruges montisque per altos

3:536        contenta cervice trahunt stridentia plaustra.

3:537        Non lupus insidias explorat ovilia circum

3:538        nec gregibus nocturnus obambulat; acrior illum

3:539        cura domat; timidi dammae cervique fugaces

3:540        nunc interque canes et circum tecta vagantur.

3:541        Iam maris immensi prolem et genus omne natantum

3:542        litore in extremo, ceu naufraga corpora, fluctus

3:543        proluit; insolitae fugiunt in flumina phocae.

3:544        Interit et curvis frustra defensa latebris

3:545        vipera et attoniti squamis adstantibus hydri.

3:546        Ipsis est ar avibus non aequus et illae

3:547        praecipites alta vitam sub nube relinquunt.

3:548        Praeterea iam nec mutari pabula refert

3:549        artes nocent quaesitaeque; cessere magistri

3:550        Phillyrides Chiron Amythaoniusque Melampus.

3:551        Saevit et in lucem Stygiis emissa tenebris

3:552        pallida Tisiphone Morbos agit ante Metumque,

3:553        inque dies avidum surgens caput altius effert:

3:554        Balatu pecorum et crebris mugitibus amnes

3:555        arentesque sonant ripae collesque supini:

3:556        Iamque catervatim dat stragem atque aggerat ipsis

3:557        in stabulis turpi dilapsa cadavera tabo

3:558        donec humo tegere ac foveis abscondere discunt.

3:559        Nam neque erat coriis usus nec viscera quisquam

3:560        aut undis abolere potest aut vincere flamma;

3:561        ne tondere quidem morbo inluvieque peresa

3:562        vellera nec telas possunt attingere putris;

3:563        verum etiam invisos si quis temptarat amictus,

3:564        ardentes papulae atque immundus olentia sudor

3:565        membra sequebatur nec longo deinde moranti

3:566        tempore contactos artus sacer ignis edebat.



Book IV.

4:1         Protinus aerii mellis caelestia dona

4:2        exsequar: hanc etiam, Maecenas, adspice partem.

4:3        Admiranda tibi levium spectacula rerum

4:4        magnanimosque duces totiusque ordine gentis

4:5        mores et studia et populos et proelia dicam.

4:6        In tenui labor; at tenuis non gloria, si quem

4:7        numina laeva sinunt auditque vocatus Apollo.

4:8        Principio sedes apibus statioque petenda,

4:9        quo neque sit ventis aditus -- nam pabula venti

4:10        ferre domum prohibent -- neque oves haedique petulci

4:11        floribus insultent aut errans bucula campo

4:12        decutiat rorem et surgentes atterat herbas.

4:13        Absint et picti squalentia terga lacerti

4:14        pinguibus a stabulis meropesque aliaeque volucres

4:15        et manibus Procne pectus signata cruentis;

4:16        omnia nam late vastant ipsasque volantes

4:17        ore ferunt dulcem nidis immitibus escam.

4:18        At liquidi fontes et stagna virentia musco

4:19        adsint et tenuis fugiens per gramina rivus,

4:20        palmaque vestibulum aut ingens oleaster inumbret,

4:21        ut, cum prima novi ducent examina reges

4:22        vere suo ludetque favis emissa iuventus,

4:23        vicina invitet decedere ripa calori,

4:24        obviaque hospitiis teneat frondentibus arbos.

4:25        In medium, seu stabit iners seu profluet umor,

4:26        transversas salices et grandia conice saxa,

4:27        pontibus ut crebris possint consistere et alas

4:28        pandere ad aestivum solem, si forte morantes

4:29        sparserit aut praeceps Neptuno immerserit Eurus.

4:30        Haec circum casiae virides et olentia late

4:31        serpylla et graviter spirantis copia thymbrae

4:32        floreat inriguumque bibant violaria fontem.

4:33        Ipsa autem, seu corticibus tibi suta cavatis,

4:34        seu lento fuerint alvaria vimine texta,

4:35        angustos habeant aditus: nam frigore mella

4:36        cogit hiems, eademque calor liquefacta remittit.

4:37        Utraque vis apibus pariter metuenda; neque illae

4:38        nequiquam in tectis certatim tenuia cera

4:39        spiramenta linunt fucoque et floribus oras

4:40        explent collectumque haec ipsa ad munera gluten

4:41        et visco et Phrygiae servant pice lentius Idae.

4:42        Saepe etiam effossis, si vera est fama, latebris

4:43        sub terra fovere larem, penitusque repertae

4:44        pumicibusque cavis exesaeque arboris antro.

4:45        Tu tamen et levi rimosa cubilia limo

4:46        ungue fovens circum et raras superinice frondes.

4:47        Neu propius tectis taxum sine, neve rubentes

4:48        ure foco cancros, altae neu crede paludi,

4:49        aut ubi odor caeni gravis aut ubi concava pulsu

4:50        saxa sonant vocisque offensa resultat imago.

4:51        Quod superest, ubi pulsam hiemem sol aureus egit

4:52        sub terras caelumque aestiva luce reclusit,

4:53        illae continuo saltus silvasque peragrant

4:54        purpureosque metunt flores et flumina libant

4:55        summa leves. Hinc nescio qua dulcedine laetae

4:56        progeniem nidosque fovent, hinc arte recentes

4:57        excudunt ceras et mella tenacia fingunt.

4:58        Hinc ubi iam emissum caveis ad sidera caeli

4:59        nare per aestatem liquidam suspexeris agmen

4:60        obscuramque trahi vento mirabere nubem,

4:61        contemplator: aquas dulces et frondea semper

4:62        tecta petunt. Huc tu iussos adsperge sapores,

4:63        trita melisphylla et cerinthae ignobile gramen,

4:64        tinnitusque cie et Matris quate cymbala circum.

4:65        ipsae consident medicatis sedibus, ipsae

4:66        intima more suo sese in cunabula condent.

4:67        Sin autem ad pugnam exierint, nam saepe duobus

4:68        regibus incessit magno discordia motu,

4:69        continuoque animos vulgi et trepidantia bello

4:70        corda licet longe praesciscere; namque morantes

4:71        Martius ille aeris rauci canor increpat et vox

4:72        auditur fractos sonitus imitata tubarum;

4:73        tum trepidae inter se coeunt pennisque coruscant

4:74        spiculaque exacuunt rostris aptantque lacertos

4:75        et circa regem atque ipsa ad praetoria densae

4:76        miscentur magnisque vocant clamoribus hostem.

4:77        Ergo ubi ver nactae sudum camposque patentes,

4:78        erumpunt portis; concurritur, aethere in alto

4:79        fit sonitus, magnum mixtae glomerantur in orbem

4:80        praecipitesque cadunt; non densior are grando,

4:81        nec de concussa tantum pluit ilice glandis.

4:82        ipsi per medias acies insignibus alis

4:83        ingentes animos angusto in pectore versant,

4:84        usque adeo obnixi non cedere, dum gravis aut hos

4:85        aut hos versa fuga victor dare terga subegit.

4:86        Hi motus animorum atque haec certamina tanta

4:87        pulveris exigui iactu compressa quiescent.

4:88        Verum ubi ductores acie revocaveris ambo,

4:89        deterior qui visus, eum, ne prodigus obsit,

4:90        dede neci; melior vacua sine regnet in aula.

4:91        Alter erit maculis auro squalentibus ardens;

4:92        nam duo sunt genera: hic melior, insignis et ore

4:93        et rutilis clarus squamis, ille horridus alter

4:94        desidia latamque trahens inglorius alvum.

4:95        Ut binae regum facies, ita corpora plebis.

4:96        Namque aliae turpes horrent, ceu pulvere ab alto

4:97        cum venit et sicco terram spuit ore viator

4:98        aridus; elucent aliae et fulgore coruscant

4:99        ardentes auro et paribus lita corpora guttis.

4:100        Haec potior suboles, hinc caeli tempore certo

4:101        dulcia mella premes, nec tantum dulcia, quantum

4:102        et liquida et durum Bacchi domitura saporem.

4:103        At cum incerta volant caeloque examina ludunt

4:104        contemnuntque favos et frigida tecta relinquunt,

4:105        instabiles animos ludo prohibebis inani.

4:106        Nec magnus prohibere labor: tu regibus alas

4:107        eripe; non illis quisquam cunctantibus altum

4:108        ire iter aut castris audebit vellere signa.

4:109        Invitent croceis halantes floribus horti

4:110        et custos furum atque avium cum falce saligna

4:111        Hellespontiaci servet tutela Priapi.

4:112        Ipse thymum pinosque ferens de montibus altis

4:113        tecta serat late circum, cui talia curae;

4:114        ipse labore manum duro terat, ipse feraces

4:115        figat humo plantas et amicos inriget imbres.

4:116        Atque equidem, extremo ni iam sub fine laborum

4:117        vela traham et terris festinem advertere proram,

4:118        forsitan et, pingues hortos quae cura colendi

4:119        ornaret, canerem, biferique rosaria Paesti,

4:120        quoque modo potis gauderent intiba rivis

4:121        et virides apio ripae, tortusque per herbam

4:122        cresceret in ventrem cucumis; nec sera comantem

4:123        narcissum aut flexi tacuissem vimen acanthi

4:124        pallentesque hederas et amantes litora myrtos.

4:125        Namque sub Oebaliae memini me turribus arcis,

4:126        qua niger umectat flaventia culta Galaesus,

4:127        Corycium vidisse senem, cui pauca relicti

4:128        iugera ruris erant, nec fertilis illa iuvencis

4:129        nec pecori opportuna seges nec commoda Baccho.

4:130        Hic rarum tamen in dumis olus albaque circum

4:131        lilia verbenasque premens vescumque papaver

4:132        regum aequabat opes animis seraque revertens

4:133        nocte domum dapibus mensas onerabat inemptis.

4:134        Primus vere rosam atque autumno carpere poma,

4:135        et cum tristis hiems etiamnum frigore saxa

4:136        rumperet et glacie cursus frenaret aquarum,

4:137        ille comam mollis iam tondebat hyacinthi

4:138        aestatem increpitans seram Zephyrosque morantes.

4:139        Ergo apibus fetis idem atque examine multo

4:140        primus abundare et spumantia cogere pressis

4:141        mella favis; illi tiliae atque uberrima pinus,

4:142        quotque in flore novo pomis se fertilis arbos

4:143        induerat, totidem autumno matura tenebat.

4:144        Ille etiam seras in versum distulit ulmos

4:145        eduramque pirum et spinos iam pruna ferentes

4:146        iamque ministrantem platanum potantibus umbras.

4:147        Verum haec ipse equidem spatiis exclusus iniquis

4:148        praetereo atque aliis post me memoranda relinquo.

4:149        Nunc age, naturas apibus quas Iuppiter ipse

4:150        addidit, expediam, pro qua mercede canoros

4:151        Curetum sonitus crepitantiaque aera secutae

4:152        Dictaeo caeli regem pavere sub antro.

4:153        Solae communes natos, consortia tecta

4:154        urbis habent magnisque agitant sub legibus aevum,

4:155        et patriam solae et certos novere penates,

4:156        venturaeque hiemis memores aestate laborem

4:157        experiuntur et in medium quaesita reponunt.

4:158        Namque aliae victu invigilant et foedere pacto

4:159        exercentur agris; pars intra saepta domorum

4:160        Narcissi lacrimam et lentum de cortice gluten

4:161        prima favis ponunt fundamina, deinde tenaces

4:162        suspendunt ceras: aliae spem gentis adultos

4:163        educunt fetus, aliae purissima mella

4:164        stipant et liquido distendunt nectare cellas.

4:165        Sunt quibus ad portas cecidit custodia sorti,

4:166        inque vicem speculantur aquas et nubila caeli

4:167        aut onera accipiunt venientum aut agmine facto

4:168        ignavum fucos pecus a praesepibus arcent.

4:169        Fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella.

4:170        ac veluti lentis Cyclopes fulmina massis

4:171        cum properant, alii taurinis follibus auras

4:172        accipiunt redduntque, alii stridentia tingunt

4:173        aera lacu; gemit impositis incudibus Aetna;

4:174        illi inter sese magna vi bracchia tollunt

4:175        in numerum versantque tenaci forcipe ferrum:

4:176        non aliter, si parva licet componere magnis,

4:177        Cecropias innatus apes amor urget habendi,

4:178        munere quamque suo. Grandaevis oppida curae

4:179        et munire favos et daedala fingere tecta.

4:180        At fessae multa referunt se nocte minores,

4:181        crura thymo plenae; pascuntur et arbuta passim

4:182        et glaucas salices casiamque crocumque rubentem

4:183        et pinguem tiliam et ferrugineos hyacinthos.

4:184        Omnibus una quies operum, labor omnibus unus:

4:185        mane ruunt portis; nusquam mora; rursus easdem

4:186        vesper ubi e pastu tandem decedere campis

4:187        admonuit, tum tecta petunt, tum corpora curant;

4:188        fit sonitus, mussantque oras et limina circum.

4:189        Post, ubi iam thalamis se composuere, siletur

4:190        in noctem fessosque sopor suus occupat artus.

4:191        Nec vero a stabulis pluvia impendente recedunt

4:192        longius aut credunt caelo adventantibus Euris,

4:193        sed circum tutae sub moenibus urbis aquantur,

4:194        excursusque breves temptant et saepe lapillos,

4:195        ut cumbae instabiles fluctu iactante saburram,

4:196        tollunt, his sese per inania nubila librant.

4:197        Illum adeo placuisse apibus mirabere morem,

4:198        quod neque concubitu indulgent nec corpora segnes

4:199        in Venerem solvunt aut fetus nixibus edunt:

4:200        verum ipsae e foliis natos, e suavibus herbis

4:201        ore legunt, ipsae regem parvosque Quirites

4:202        sufficiunt aulasque et cerea regna refigunt.

4:203        *Saepe etiam duris errando in cotibus alas

4:204        attrivere ultroque animam sub fasce dedere:

4:205        tantus amor florum et generandi gloria mellis.

4:206        Ergo ipsas quamvis angusti terminus aevi

4:207        excipiat, neque enim plus septima ducitur aestas,

4:208        at genus immortale manet multosque per annos

4:209        stat fortuna domus et avi numerantur avorum.

4:210        Praeterea regem non sic Aegyptus et ingens

4:211        Lydia nec populi Parthorum aut Medus Hydaspes

4:212        observant. Rege incolumi mens omnibus una est;

4:213        amisso rupere fidem constructaque mella

4:214        diripuere ipsae et crates solvere favorum.

4:215        Ille operum custos, illum admiruntur et omnes

4:216        circumstant fremitu denso stipantque frequentes

4:217        et saepe attollunt umeris et corpora bello

4:218        obiectant pulchramque petunt per vulnera mortem.

4:219        His quidam signis atque haec exempla secuti

4:220        esse apibus partem divinae mentis et haustus

4:221        aetherios dixere; deum namque ire per omnes

4:222        terrasque tractusque maris caelumque profundum.

4:223        Hinc pecudes, armenta, viros, genus omne ferarum,

4:224        quemque sibi tenues nascentem arcessere vitas;

4:225        scilicet huc reddi deinde ac resoluta referri

4:226        omnia nec morti esse locum, sed viva volare

4:227        sideris in numerum atque alto succedere caelo.

4:228        Siquando sedem angustam servataque mella

4:229        thesauris relines, prius haustu sparsus aquarum

4:230        ora fove fumosque manu praetende sequaces.

4:231        Bis gravidos cogunt fetus, duo tempora messis,

4:232        Taygete simul os terris ostendit honestum

4:233        Pleas et Oceani spretos pede reppulit amnes,

4:234        aut eadem sidus fugiens ubi Piscis aquosi

4:235        tristior hibernas caelo descendit in undas.

4:236        Illis ira modum supra est, laesaeque venenum

4:237        morsibus inspirant et spicula caeca relinquunt

4:238        adfixae venis animasque in vulnere ponunt.

4:239        Sin duram metues hiemem parcesque futuro

4:240        contunsosque animos et res miserabere fractas,

4:241        at suffire thymo cerasque recidere inanes

4:242        quis dubitet? nam saepe favos ignotus adedit

4:243        stellio et lucifugis congesta cubilia blattis

4:244        immunisque sedens aliena ad pabula fucus

4:245        aut asper crabro imparibus se immiscuit armis,

4:246        aut dirum tiniae genus, aut invisa Minervae

4:247        laxos in foribus suspendit aranea casses.

4:248        Quo magis exhaustae fuerint, hoc acrius omnes

4:249        incumbent generis lapsi sarcire ruinas

4:250        complebuntque foros et floribus horrea texent.

4:251        Si vero, quoniam casus apibus quoque nostros

4:252        vita tulit, tristi languebunt corpora morbo --

4:253        quod iam non dubiis poteris cognoscere signis:

4:254        continuo est aegris alius color, horrida vultum

4:255        deformat macies, tum corpora luce carentum

4:256        exportant tectis et tristia funera ducunt;

4:257        aut illae pedibus conexae ad limina pendent,

4:258        aut intus clausis cunctantur in aedibus, omnes

4:259        ignavaeque fame et contracto frigore pigrae.

4:260        Tum sonus auditur gravior, tractimque susurrant,

4:261        frigidus ut quondam silvis immurmurat Auster,

4:262        ut mare sollicitum stridit refluentibus undis,

4:263        aestuat ut clausis rapidus fornacibus ignis:

4:264        hic iam galbaneos suadebo incendere odores

4:265        mellaque harundineis inferre canalibus, ultro

4:266        hortantem et fessas ad pabula nota vocantem.

4:267        Proderit et tunsum gallae admiscere saporem

4:268        Arentesque rosas aut igni pinguia multo

4:269        defruta vel psithia passos de vite racemos

4:270        Cecropiumque thymum et grave olentia centaurea.

4:271        Est etiam flos in pratis, cui nomen amello

4:272        fecere agricolae, facilis quaerentibus herba;

4:273        namque uno ingentem tollit de caespite silvam,

4:274        aureus ipse, sed in foliis, quae plurima circum

4:275        funduntur, violae sublucet purpura nigrae;

4:276        [saepe deum nexis ornatae torquibus arae;]

4:277        asper in ore sapor; tonsis in vallibus illum

4:278        pastores et curva legunt prope flumina Mellae.

4:279        Huius odorato radices incoque Baccho

4:280        pabulaque in foribus plenis adpone canistris.

4:281        Sed siquem proles subito defecerit omnis,

4:282        nec genus unde novae stirpis revocetur habebit,

4:283        tempus et Arcadii memoranda inventa magistri

4:284        pandere, quoque modo caesis iam saepe iuvencis

4:285        insincerus apes tulerit cruor. Altius omnem

4:286        expediam prima repetens ab origine famam.

4:287        Nam qua Pellaei gens fortunata Canopi

4:288        accolit effuso stagnantem flumine Nilum

4:289        et circum pictis vehitur sua rura phaselis,

4:290        quaque pharetratae vicinia Persidis urget,

4:291        [et viridem Aegyptum nigra fecundat harena,

4:292        et diversa ruens septem discurrit in ora

4:293        usque coloratis amnis devexus ab Indis]

4:294        omnis in hac certam regio iacit arte salutem.

4:295        Exiguus primum atque ipsos contractus in usus

4:296        eligitur locus; hunc angustique imbrice tecti

4:297        parietibusque premunt artis et quattuor addunt,

4:298        quattuor a ventis obliqua luce fenestras.

4:299        Tum vitulus bima curvans iam cornua fronte

4:300        quaeritur; huic geminae nares et spiritus oris

4:301        multa reluctanti obstruitur, plagisque perempto

4:302        tunsa per integram solvuntur viscera pellem.

4:303        Sic positum in clauso linquunt et ramea costis

4:304        subiciunt fragmenta, thymum casiasque recentes.

4:305        Hoc geritur Zephyris primum impellentibus undas,

4:306        ante novis rubeant quam prata coloribus, ante

4:307        garrula quam tignis nidum suspendat hirundo.

4:308        Interea teneris tepefactus in ossibus umor

4:309        aestuat et visenda modis animalia miris,

4:310        trunca pedum primo, mox et stridentia pennis,

4:311        miscentur tenuemque magis magis ara carpunt,

4:312        donec, ut aestivis effusus nubibus imber,

4:313        erupere aut ut nervo pulsante sagittae,

4:314        prima leves ineunt si quando proelia Parthi.

4:315        Quis deus hanc, Musae, quis nobis extudit artem?

4:316        Unde nova ingressus hominum experientia cepit?

4:317        Pastor Aristaeus fugiens Peneia Tempe,

4:318        amissis, ut fama, apibus morboque fameque,

4:319        tristis ad extremi sacrum caput adstitit amnis

4:320        multa querens atque hac adfatus voce parentem:

4:321        'Mater, Cyrene mater, quae gurgitis huius

4:322        ima tenes, quid me praeclara stirpe deorum,

4:323        si modo, quem perhibes, pater est Thymbraeus Apollo,

4:324        invisum fatis genuisti? aut quo tibi nostri

4:325        pulsus amor? quid me caelum sperare iubebas?

4:326        En etiam hunc ipsum vitae mortalis honorem,

4:327        quem mihi vix frugum et pecudum custodia sollers

4:328        omnia temptanti extuderat, te matre relinquo.

4:329        Quin age et ipsa manu felices erue silvas,

4:330        fer stabulis inimicum ignem atque interfice messes,

4:331        ure sata et validam in vites molire bipennem,

4:332        tanta meae si te ceperunt taedia laudis.'

4:333        At mater sonitum thalamo sub fluminis alti

4:334        sensit. Eam circum Milesia vellera Nymphae

4:335        carpebant hyali saturo fucata colore,

4:336        drymoque Xanthoque Ligeaque Phyllodoceque,

4:337        caesariem effusae nitidam per candida colla,

4:338        Nesaee Spioque Thaliaque Cymodoceque,

4:339        Cydippeque et flava Lycorias, altera virgo,

4:340        altera tum primos Lucinae experta labores,

4:341        Clioque et Beroe soror, Oceanitides ambae,

4:342        ambae auro, pictis incinctae pellibus ambae,

4:343        atque Ephyre atque Opis et Asia Deiopea

4:344        et tandem positis velox Arethusa sagittis.

4:345        Inter quas curam Clymene narrabat inanem

4:346        Vulcani Martisque dolos et dulcia furta,

4:347        aque Chao densos divum numerabat amores

4:348        carmine quo captae dum fusis mollia pensa

4:349        devolvunt, iterum maternas impulit aures

4:350        luctus Aristaei, vitreisque sedilibus omnes

4:351        obstipuere; sed ante alias Arethusa sorores

4:352        prospiciens summa flavum caput extulit unda

4:353        et procul: 'O gemitu non frustra exterrita tanto,

4:354        Cyrene soror, ipse tibi, tua maxima cura,

4:355        tristis Aristaeus Penei genitoris ad undam

4:356        stat lacrimans et te crudelem nomine dicit.'

4:357        Huic percussa nova mentem formidine mater,

4:358        'duc, age, duc ad nos; fas illi limina divum

4:359        tangere,' ait. Simul alta iubet discedere late

4:360        flumina, qua iuvenis gressus inferret. At illum

4:361        curvata in montis faciem circumstetit unda

4:362        accepitque sinu vasto misitque sub amnem.

4:363        Iamque domum mirans genetricis et umida regna

4:364        speluncisque lacus clausos lucosque sonantes

4:365        ibat et ingenti motu stupefactus aquarum

4:366        omnia sub magna labentia flumina terra

4:367        spectabat diversa locis, Phasimque Lycumque

4:368        et caput, unde altus primum se erumpit Enipeus

4:369        unde pater Tiberinus et unde Aniena fluenta

4:370        saxosusque sonans Hypanis Mysusque Caicus,

4:371        et gemina auratus taurino cornua vultu

4:372        Eridanus, quo non alius per pinguia culta

4:373        in mare purpureum violentior effluit amnis.

4:374        Postquam est in thalami pendentia pumice tecta

4:375        perventum et nati fletus cognovit inanes

4:376        Cyrene, manibus liquidos dant ordine fontes

4:377        germanae tonsisque ferunt mantelia villis;

4:378        pars epulis onerant mensas et plena reponunt

4:379        pocula, Panchaeis adolescunt ignibus arae;

4:380        et mater, 'Cape Maeonii carchesia Bacchi:

4:381        Oceano libemus,' ait. Simul ipsa precatur

4:382        Oceanumque patrem rerum Nymphasque sorores

4:383        centum quae silvas, centum quae flumina servant.

4:384        Ter liquido ardentem perfundit nectare Vestam,

4:385        ter flamma ad summum tecti subiecta reluxit.

4:386        Omine quo firmans animum sic incipit ipsa:

4:387        'Est in Carphatio Neptuni gurgite vates

4:388        caeruleus Proteus, magnum qui piscibus aequor

4:389        et iuncto bipedum curru metitur equorum.

4:390        Hic nunc Emathiae portus patriamque revisit

4:391        Pallenen, hunc et Nymphae veneramur et ipse

4:392        grandaevus Nereus; novit namque omnia vates,

4:393        quae sint, quae fuerint, quae mox ventura trahantur;

4:394        quippe ita Neptuno visum est, immania cuius

4:395        armenta et turpes pascit sub gurgite phocas.

4:396        Hic tibi, nate, prius vinclis capiendus, ut omnem

4:397        expediat morbi causam eventusque secundet.

4:398        Nam sine vi non ulla dabit praecepta, neque illum

4:399        orando flectes; vim duram et vincula capto

4:400        tende; doli circum haec demum frangentur inanes.

4:401        Ipsa ego, te, medios cum sol accenderit aestus,

4:402        cum sitiunt herbae et pecori iam gratior umbra est,

4:403        in secreta senis ducam, quo fessus ab undis

4:404        se recipit, facile ut somno adgrediare iacentem.

4:405        Verum ubi correptum manibus vinclisque tenebis,

4:406        tum variae eludent species atque ora ferarum

4:407        Fiet enim subito sus horridus atraque tigris

4:408        squamosusque draco et fulva cervice leaena,

4:409        aut acrem flammae sonitum dabit atque ita vinclis

4:410        excidet, aut in aquas tenues dilapsus abibit.

4:411        Sed quanto ille magis formas se vertet in omnes,

4:412        tanto, nate, magis contende tenacia vincla,

4:413        donec talis erit mutato corpore, qualem

4:414        videris, incepto tegeret cum lumina somno.

4:415        Haec ait et liquidum ambrosiae defundit odorem,

4:416        quo totum nati corpus perduxit; at illi

4:417        dulcis compositis spiravit crinibus aura

4:418        atque habilis membris venit vigor. Est specus ingens

4:419        exesi latere in montis, quo plurima vento

4:420        cogitur inque sinus scindit sese unda reductos,

4:421        deprensis olim statio tutissima nautis;

4:422        intus se vasti Proteus tegit obice saxi.

4:423        Hic iuvenem in latebris aversum a lumine Nympha

4:424        collocat; ipsa procul nebulis obscura resistit.

4:425        Iam rapidus torrens sitientes Sirius Indos

4:426        ardebat, caelo et medium sol igneus orbem

4:427        hauserat; arebant herbae et cava flumina siccis

4:428        faucibus ad limum radii tepefacta coquebant:

4:429        cum Proteus consueta petens e fluctibus antra

4:430        ibat; eum vasti circum gens umida ponti

4:431        exsultans rorem late dispergit amarum.

4:432        Sternunt se somno diversae in litore phocae.

4:433        Ipse, velut stabuli custos in montibus olim,

4:434        vesper ubi e pastu vitulos ad tecta reducit,

4:435        auditisque lupos acuunt balatibus agni,

4:436        considit scopulo medius numerumque recenset.

4:437        Cuius Aristaeo quoniam est oblata facultas,

4:438        vix defessa senem passus componere membra

4:439        cum clamore ruit magno manicisque iacentem

4:440        occupat. Ille suae contra non immemor artis

4:441        omnia transformat sese in miracula rerum,

4:442        ignemque horribilemque feram fluviumque liquentem.

4:443        Verum ubi nulla fugam reperit fallacia, victus

4:444        in sese redit atque hominis tandem ore locutus:

4:445        'Nam quis te, iuvenum confidentissime, nostras

4:446        iussit adire domos? Quidve hinc petis?' inquit. At ille:

4:447        'Scis, Proteu, scis ipse; neque est te fallere quicquam

4:448        sed tu desine velle. Deum praecepta secuti

4:449        venimus hinc lapsis quaesitum oracula rebus.

4:450        Tantum effatus. Ad haec vates vi denique multa

4:451        ardentes oculos intorsit lumine glauco

4:452        et graviter frendens sic fatis ora resolvit.

4:453        Non te nullius exercent numinis irae;

4:454        magna luis commissa: tibi has miserabilis Orpheus

4:455        haudquaquam ob meritum poenas, ni fata resistant,

4:456        suscitat et rapta graviter pro coniuge saevit.

4:457        Illa quidem, dum te fugeret per flumina praeceps,

4:458        immanem ante pedes hydrum moritura puella

4:459        servantem ripas alta non vidit in herba.

4:460        At chorus aequalis Dryadum clamore supremos

4:461        implerunt montes; flerunt Rhodopeiae arces

4:462        altaque Pangaea et Rhesi mavortia tellus

4:463        atque Getae atque Hebrus et Actias Orithyia.

4:464        Ipse cava solans aegrum testudine amorem

4:465        te, dulcis coniunx, te solo in litore secum,

4:466        te veniente die, te decedente canebat.

4:467        Taenarias etiam fauces, alta ostia Ditis,

4:468        et caligantem nigra formidine lucum

4:469        ingressus manesque adiit regemque tremendum

4:470        nesciaque humanis precibus mansuescere corda.

4:471        At cantu commotae Erebi de sedibus imis

4:472        umbrae ibant tenues simulacraque luce carentum,

4:473        quam multa in foliis avium se milia condunt

4:474        vesper ubi aut hibernus agit de montibus imber,

4:475        matres atque viri defunctaque corpora vita

4:476        magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae,

4:477        impositique rogis iuvenes ante ora parentum,

4:478        quos circum limus niger et deformis harundo

4:479        Cocyti tardaque palus inamabilis unda

4:480        alligat et noviens Styx interfusa coercet.

4:481        Quin ipsae stupuere domus atque intima Leti

4:482        tartara caeruleosque implexae crinibus angues

4:483        Eumenides, tenuitque inhians tria Cerberus ora

4:484        atque Ixionii vento rota constitit orbis.

4:485        Iamque pedem referens casus evaserat omnes;

4:486        redditaque Eurydice superas veniebat ad auras,

4:487        pone sequens, namque hanc dederat Proserpina legem,

4:488        cum subita incautum dementia cepit amantem,

4:489        ignoscenda quidem, scirent si ignoscere manes.

4:490        Restitit Eurydicenque suam iam luce sub ipsa

4:491        immemor heu! victusque animi respexit. Ibi omnis

4:492        effusus labor atque immitis rupta tyranni

4:493        foedera, terque fragor stagnis auditus Avernis.

4:494        Illa, Quis et me, inquit, miseram et te perdidit, Orpheu,

4:495        quis tantus furor? En iterum crudelia retro

4:496        Fata vocant, conditque natantia lumina somnus.

4:497        Iamque vale: feror ingenti circumdata nocte

4:498        invalidasque tibi tendens, heu non tua, palmas!

4:499        dixit et ex oculis subito, ceu fumus in auras

4:500        commixtus tenues, fugit diversa, neque illum,

4:501        prensantem nequiquam umbras et multa volentem

4:502        dicere, praeterea vidit, nec portitor Orci

4:503        amplius obiectam passus transire paludem.

4:504        Quid faceret? Quo se rapta bis coniuge ferret?

4:505        Quo fletu Manis, quae numina voce moveret?

4:506        Illa quidem Stygia nabat iam frigida cumba.

4:507        Septem illum totos perhibent ex ordine menses

4:508        rupe sub aria deserti ad Strymonis undam

4:509        flesse sibi et gelidis haec evolvisse sub antris

4:510        mulcentem tigres et agentem carmine quercus;

4:511        qualis populea maerens philomela sub umbra

4:512        amissos queritur fetus, quos durus arator

4:513        observans nido implumes detraxit; at illa

4:514        flet noctem ramoque sedens miserabile carmen

4:515        integrat et maestis late loca questibus implet.

4:516        Nulla Venus, non ulli animum flexere hymenaei.

4:517        Solus Hyperboreas glacies Tanaimque nivalem

4:518        arvaque Rhipaeis numquam viduata pruinis

4:519        lustrabat raptam Eurydicen atque inrita Ditis

4:520        dona querens; spretae Ciconum quo munere matres

4:521        inter sacra deum nocturnique orgia Bacchi

4:522        discerptum latos iuvenem sparsere per agros.

4:523        Tum quoque marmorea caput a cervice revulsum

4:524        gurgite cum medio portans Oeagrius Hebrus

4:525        volveret, Eurydicen vox ipsa et frigida lingua

4:526        ah miseram Eurydicen! anima fugiente vocabat:

4:527        Eurydicen toto referebant flumine ripae.

4:528        Haec Proteus, et se iactu dedit aequor in altum,

4:529        quaque dedit, spumantem undam sub vertice torsit.

4:530        At non Cyrene; namque ultro adfata timentem:

4:531        'Nate, licet tristes animo deponere curas.

4:532        Haec omnis morbi causa; hinc miserabile Nymphae,

4:533        cum quibus illa choros lucis agitabat in altis,

4:534        exitium misere apibus. Tu munera supplex

4:535        tende petens pacem et faciles venerare Napaeas;

4:536        namque dabunt veniam votis irasque remittent.

4:537        Sed modus orandi qui sit, prius ordine dicam.

4:538        Quattuor eximios praestanti corpore tauros,

4:539        qui tibi nunc viridis depascunt summa Lycaei,

4:540        delige et intacta totidem cervice iuvencas.

4:541        Quattuor his aras alta ad delubra dearum

4:542        constitue et sacrum iugulis demitte cruorem,

4:543        corporaque ipsa boum frondoso desere luco.

4:544        Post, ubi nona suos Aurora ostenderit ortus,

4:545        inferias Orphei Lethaea papavera mittes

4:546        et nigram mactabis ovem lucumque revises:

4:547        placatam Eurydicen vitula venerabere caesa.

4:548        Haud mora; continuo matris praecepta facessit;

4:549        ad delubra venit, monstratas excitat aras,

4:550        quattuor eximios praestanti corpore tauros

4:551        ducit et intacta totidem cervice iuvencas.

4:552        Post, ubi nona suos Aurora induxerat ortus,

4:553        inferias Orphei mittit lucumque revisit.

4:554        Hic vero subitum ac dictu mirabile monstrum

4:555        adspiciunt, liquefacta boum per viscera toto

4:556        stridere apes utero et ruptis effervere costis,

4:557        immensasque trahi nubes, iamque arbore summa

4:558        confluere et lentis uvam demittere ramis.

4:559        Haec super arvorum cultu pecorumque canebam

4:560        et super arboribus, Caesar dum magnus ad altum

4:561        fulminat Euphraten bello victorque volentes

4:562        per populos dat iura viamque adfectat Olympo.

4:563        Illo Vergilium me tempore dulcis alebat

4:564        Parthenope studiis florentem ignobilis oti,

4:565        carmina qui lusi pastorum audaxque iuventa,

4:566        Tityre, te patulae cecini sub tegmine fagi.



William Harris
Prof. Em. Middlebury College
www.middlebury.edu/~harris