VIRGIL AENEISBooks 1-12 continuous/searchableTo search for a Book, use your browser FIND with a dot after the Roman numeral, e.g. Book V. for the fifth book. Line searches are done with the book/line numbers for each line, with a colon betwen the numbers, e.g. 3:233. Word searches will find the word in compounds, for a separate word enter a space before and after the searched word. Download to your HD at about 700k. Book I. 1:1 Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris 1:2 Italiam, fato profugus, Laviniaque venit 1:3 litora, multum ille et terris iactatus et alto 1:4 vi superum saevae memorem Iunonis ob iram; 1:5 multa quoque et bello passus, dum conderet urbem, 1:6 inferretque deos Latio, genus unde Latinum, 1:7 Albanique patres, atque altae moenia Romae. 1:8 Musa, mihi causas memora, quo numine laeso, 1:9 quidve dolens, regina deum tot volvere casus 1:10 insignem pietate virum, tot adire labores 1:11 impulerit. Tantaene animis caelestibus irae? 1:12 Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni, 1:13 Karthago, Italiam contra Tiberinaque longe 1:14 ostia, dives opum studiisque asperrima belli; 1:15 quam Iuno fertur terris magis omnibus unam 1:16 posthabita coluisse Samo; hic illius arma, 1:17 hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse, 1:18 si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque. 1:19 Progeniem sed enim Troiano a sanguine duci 1:20 audierat, Tyrias olim quae verteret arces; 1:21 hinc populum late regem belloque superbum 1:22 venturum excidio Libyae: sic volvere Parcas. 1:23 Id metuens, veterisque memor Saturnia belli, 1:24 prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis‹ 1:25 necdum etiam causae irarum saevique dolores 1:26 exciderant animo: manet alta mente repostum 1:27 iudicium Paridis spretaeque iniuria formae, 1:28 et genus invisum, et rapti Ganymedis honores. 1:29 His accensa super, iactatos aequore toto 1:30 Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli, 1:31 arcebat longe Latio, multosque per annos 1:32 errabant, acti fatis, maria omnia circum. 1:33 Tantae molis erat Romanam condere gentem! 1:34 Vix e conspectu Siculae telluris in altum 1:35 vela dabant laeti, et spumas salis aere ruebant, 1:36 cum Iuno, aeternum servans sub pectore volnus, 1:37 haec secum: 'Mene incepto desistere victam, 1:38 nec posse Italia Teucrorum avertere regem? 1:39 Quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem 1:40 Argivom atque ipsos potuit submergere ponto, 1:41 unius ob noxam et furias Aiacis Oilei? 1:42 Ipsa, Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem, 1:43 disiecitque rates evertitque aequora ventis, 1:44 illum expirantem transfixo pectore flammas 1:45 turbine corripuit scopuloque infixit acuto. 1:46 Ast ego, quae divom incedo regina, Iovisque 1:47 et soror et coniunx, una cum gente tot annos 1:48 bella gero! Et quisquam numen Iunonis adoret 1:49 praeterea, aut supplex aris imponet honorem?' 1:50 Talia flammato secum dea corde volutans 1:51 nimborum in patriam, loca feta furentibus austris, 1:52 Aeoliam venit. Hic vasto rex Aeolus antro 1:53 luctantes ventos tempestatesque sonoras 1:54 imperio premit ac vinclis et carcere frenat. 1:55 Illi indignantes magno cum murmure montis 1:56 circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce 1:57 sceptra tenens, mollitque animos et temperat iras. 1:58 Ni faciat, maria ac terras caelumque profundum 1:59 quippe ferant rapidi secum verrantque per auras. 1:60 Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris, 1:61 hoc metuens, molemque et montis insuper altos 1:62 imposuit, regemque dedit, qui foedere certo 1:63 et premere et laxas sciret dare iussus habenas. 1:64 Ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est: 1:65 'Aeole, namque tibi divom pater atque hominum rex 1:66 et mulcere dedit fluctus et tollere vento, 1:67 gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor, 1:68 Ilium in Italiam portans victosque Penates: 1:69 incute vim ventis submersasque obrue puppes, 1:70 aut age diversos et disiice corpora ponto. 1:71 Sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae, 1:72 quarum quae forma pulcherrima Deiopea, 1:73 conubio iungam stabili propriamque dicabo, 1:74 omnis ut tecum meritis pro talibus annos 1:75 exigat, et pulchra faciat te prole parentem.' 1:76 Aeolus haec contra: 'Tuus, O regina, quid optes 1:77 explorare labor; mihi iussa capessere fas est. 1:78 Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovemque 1:79 concilias, tu das epulis accumbere divom, 1:80 nimborumque facis tempestatumque potentem.' 1:81 Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem 1:82 impulit in latus: ac venti, velut agmine facto, 1:83 qua data porta, ruunt et terras turbine perflant. 1:84 Incubuere mari, totumque a sedibus imis 1:85 una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis 1:86 Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus. 1:87 Insequitur clamorque virum stridorque rudentum. 1:88 Eripiunt subito nubes caelumque diemque 1:89 Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra. 1:90 Intonuere poli, et crebris micat ignibus aether, 1:91 praesentemque viris intentant omnia mortem. 1:92 Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra: 1:93 ingemit, et duplicis tendens ad sidera palmas 1:94 talia voce refert: 'O terque quaterque beati, 1:95 quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis 1:96 contigit oppetere! O Danaum fortissime gentis 1:97 Tydide! Mene Iliacis occumbere campis 1:98 non potuisse, tuaque animam hanc effundere dextra, 1:99 saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens 1:100 Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis 1:101 scuta virum galeasque et fortia corpora volvit?' 1:102 Talia iactanti stridens Aquilone procella 1:103 velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit. 1:104 Franguntur remi; tum prora avertit, et undis 1:105 dat latus; insequitur cumulo praeruptus aquae mons. 1:106 Hi summo in flucta pendent; his unda dehiscens 1:107 terram inter fluctus aperit; furit aestus harenis. 1:108 Tris Notus abreptas in saxa latentia torquet‹ 1:109 saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus aras‹ 1:110 dorsum immane mari summo; tris Eurus ab alto 1:111 in brevia et Syrtis urguet, miserabile visu, 1:112 inliditque vadis atque aggere cingit harenae. 1:113 Unam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten, 1:114 ipsius ante oculos ingens a vertice pontus 1:115 in puppim ferit: excutitur pronusque magister 1:116 volvitur in caput; ast illam ter fluctus ibidem 1:117 torquet agens circum, et rapidus vorat aequore vortex. 1:118 Adparent rari nantes in gurgite vasto, 1:119 arma virum, tabulaeque, et Troia gaza per undas. 1:120 Iam validam Ilionei navem, iam fortis Achati, 1:121 et qua vectus Abas, et qua grandaevus Aletes, 1:122 vicit hiems; laxis laterum compagibus omnes 1:123 accipiunt inimicum imbrem, rimisque fatiscunt. 1:124 Interea magno misceri murmure pontum, 1:125 emissamque hiemem sensit Neptunus, et imis 1:126 stagna refusa vadis, graviter commotus; et alto 1:127 prospiciens, summa placidum caput extulit unda. 1:128 Disiectam Aeneae, toto videt aequore classem, 1:129 fluctibus oppressos Troas caelique ruina, 1:130 nec latuere doli fratrem Iunonis et irae. 1:131 Eurum ad se Zephyrumque vocat, dehinc talia fatur: 1:132 'Tantane vos generis tenuit fiducia vestri? 1:133 Iam caelum terramque meo sine numine, venti, 1:134 miscere, et tantas audetis tollere moles? 1:135 Quos ego‹sed motos praestat componere fluctus. 1:136 Post mihi non simili poena commissa luetis. 1:137 Maturate fugam, regique haec dicite vestro: 1:138 non illi imperium pelagi saevumque tridentem, 1:139 sed mihi sorte datum. Tenet ille immania saxa, 1:140 vestras, Eure, domos; illa se iactet in aula 1:141 Aeolus, et clauso ventorum carcere regnet.' 1:142 Sic ait, et dicto citius tumida aequora placat, 1:143 collectasque fugat nubes, solemque reducit. 1:144 Cymothoe simul et Triton adnixus acuto 1:145 detrudunt navis scopulo; levat ipse tridenti; 1:146 et vastas aperit syrtis, et temperat aequor, 1:147 atque rotis summas levibus perlabitur undas. 1:148 Ac veluti magno in populo cum saepe coorta est 1:149 seditio, saevitque animis ignobile volgus, 1:150 iamque faces et saxa volant‹furor arma ministrat; 1:151 tum, pietate gravem ac meritis si forte virum quem 1:152 conspexere, silent, arrectisque auribus adstant; 1:153 ille regit dictis animos, et pectora mulcet,‹ 1:154 sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam 1:155 prospiciens genitor caeloque invectus aperto 1:156 flectit equos, curruque volans dat lora secundo. 1:157 Defessi Aeneadae, quae proxima litora, cursu 1:158 contendunt petere, et Libyae vertuntur ad oras. 1:159 Est in secessu longo locus: insula portum 1:160 efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto 1:161 frangitur inque sinus scindit sese unda reductos. 1:162 Hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur 1:163 in caelum scopuli, quorum sub vertice late 1:164 aequora tuta silent; tum silvis scaena coruscis 1:165 desuper horrentique atrum nemus imminet umbra. 1:166 Fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum, 1:167 intus aquae dulces vivoque sedilia saxo, 1:168 nympharum domus: hic fessas non vincula navis 1:169 ulla tenent, unco non alligat ancora morsu. 1:170 Huc septem Aeneas collectis navibus omni 1:171 ex numero subit; ac magno telluris amore 1:172 egressi optata potiuntur Troes harena, 1:173 et sale tabentis artus in litore ponunt. 1:174 Ac primum silici scintillam excudit Achates, 1:175 succepitque ignem foliis, atque arida circum 1:176 nutrimenta dedit, rapuitque in fomite flammam. 1:177 Tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma 1:178 expediunt fessi rerum, frugesque receptas 1:179 et torrere parant flammis et frangere saxo. 1:180 Aeneas scopulum interea conscendit, et omnem 1:181 prospectum late pelago petit, Anthea si quem 1:182 iactatum vento videat Phrygiasque biremis, 1:183 aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caici. 1:184 Navem in conspectu nullam, tris litore cervos 1:185 prospicit errantis; hos tota armenta sequuntur 1:186 a tergo, et longum per vallis pascitur agmen. 1:187 Constitit hic, arcumque manu celerisque sagittas 1:188 corripuit, fidus quae tela gerebat Achates; 1:189 ductoresque ipsos primum, capita alta ferentis 1:190 cornibus arboreis, sternit, tum volgus, et omnem 1:191 miscet agens telis nemora inter frondea turbam; 1:192 nec prius absistit, quam septem ingentia victor 1:193 corpora fundat humi, et numerum cum navibus aequet. 1:194 Hinc portum petit, et socios partitur in omnes. 1:195 Vina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes 1:196 litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros, 1:197 dividit, et dictis maerentia pectora mulcet: 1:198 'O socii‹neque enim ignari sumus ante malorum‹ 1:199 O passi graviora, dabit deus his quoque finem. 1:200 Vos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantis 1:201 accestis scopulos, vos et Cyclopea saxa 1:202 experti: revocate animos, maestumque timorem 1:203 mittite: forsan et haec olim meminisse iuvabit. 1:204 Per varios casus, per tot discrimina rerum 1:205 tendimus in Latium; sedes ubi fata quietas 1:206 ostendunt; illic fas regna resurgere Troiae. 1:207 Durate, et vosmet rebus servate secundis.' 1:208 Talia voce refert, curisque ingentibus aeger 1:209 spem voltu simulat, premit altum corde dolorem. 1:210 Illi se praedae accingunt, dapibusque futuris; 1:211 tergora deripiunt costis et viscera nudant; 1:212 pars in frusta secant veribusque trementia figunt; 1:213 litore aena locant alii, flammasque ministrant. 1:214 Tum victu revocant vires, fusique per herbam 1:215 implentur veteris Bacchi pinguisque ferinae. 1:216 Postquam exempta fames epulis mensaeque remotae, 1:217 amissos longo socios sermone requirunt, 1:218 spemque metumque inter dubii, seu vivere credant, 1:219 sive extrema pati nec iam exaudire vocatos. 1:220 Praecipue pius Aeneas nunc acris Oronti, 1:221 nunc Amyci casum gemit et crudelia secum 1:222 fata Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum. 1:223 Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo 1:224 despiciens mare velivolum terrasque iacentis 1:225 litoraque et latos populos, sic vertice caeli 1:226 constitit, et Libyae defixit lumina regnis. 1:227 Atque illum talis iactantem pectore curas 1:228 tristior et lacrimis oculos suffusa nitentis 1:229 adloquitur Venus: 'O qui res hominumque deumque 1:230 aeternis regis imperiis, et fulmine terres, 1:231 quid meus Aeneas in te committere tantum, 1:232 quid Troes potuere, quibus, tot funera passis, 1:233 cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis? 1:234 Certe hinc Romanos olim, volventibus annis, 1:235 hinc fore ductores, revocato a sanguine Teucri, 1:236 qui mare, qui terras omni dicione tenerent, 1:237 pollicitus, quae te, genitor, sententia vertit? 1:238 Hoc equidem occasum Troiae tristisque ruinas 1:239 solabar, fatis contraria fata rependens; 1:240 nunc eadem fortuna viros tot casibus actos 1:241 insequitur. Quem das finem, rex magne, laborum? 1:242 Antenor potuit, mediis elapsus Achivis, 1:243 Illyricos penetrare sinus, atque intima tutus 1:244 regna Liburnorum, et fontem superare Timavi, 1:245 unde per ora novem vasto cum murmure montis 1:246 it mare proruptum et pelago premit arva sonanti. 1:247 Hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit 1:248 Teucrorum, et genti nomen dedit, armaque fixit 1:249 Troia; nunc placida compostus pace quiescit: 1:250 nos, tua progenies, caeli quibus adnuis arcem, 1:251 navibus (infandum!) amissis, unius ob iram 1:252 prodimur atque Italis longe disiungimur oris. 1:253 Hic pietatis honos? Sic nos in sceptra reponis?' 1:254 Olli subridens hominum sator atque deorum, 1:255 voltu, quo caelum tempestatesque serenat, 1:256 oscula libavit natae, dehinc talia fatur: 1:257 'Parce metu, Cytherea: manent immota tuorum 1:258 fata tibi; cernes urbem et promissa Lavini 1:259 moenia, sublimemque feres ad sidera caeli 1:260 magnanimum Aenean; neque me sententia vertit. 1:261 Hic tibi (fabor enim, quando haec te cura remordet, 1:262 longius et volvens fatorum arcana movebo) 1:263 bellum ingens geret Italia, populosque feroces 1:264 contundet, moresque viris et moenia ponet, 1:265 tertia dum Latio regnantem viderit aestas, 1:266 ternaque transierint Rutulis hiberna subactis. 1:267 At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo 1:268 additur,‹Ilus erat, dum res stetit Ilia regno,‹ 1:269 triginta magnos volvendis mensibus orbis 1:270 imperio explebit, regnumque ab sede Lavini 1:271 transferet, et longam multa vi muniet Albam. 1:272 Hic iam ter centum totos regnabitur annos 1:273 gente sub Hectorea, donec regina sacerdos, 1:274 Marte gravis, geminam partu dabit Ilia prolem. 1:275 Inde lupae fulvo nutricis tegmine laetus 1:276 Romulus excipiet gentem, et Mavortia condet 1:277 moenia, Romanosque suo de nomine dicet. 1:278 His ego nec metas rerum nec tempora pono; 1:279 imperium sine fine dedi. Quin aspera Iuno, 1:280 quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat, 1:281 consilia in melius referet, mecumque fovebit 1:282 Romanos rerum dominos gentemque togatam: 1:283 sic placitum. Veniet lustris labentibus aetas, 1:284 cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas 1:285 servitio premet, ac victis dominabitur Argis. 1:286 Nascetur pulchra Troianus origine Caesar, 1:287 imperium oceano, famam qui terminet astris,‹ 1:288 Iulius, a magno demissum nomen Iulo. 1:289 Hunc tu olim caelo, spoliis Orientis onustum, 1:290 accipies secura; vocabitur hic quoque votis. 1:291 Aspera tum positis mitescent saecula bellis; 1:292 cana Fides, et Vesta, Remo cum fratre Quirinus, 1:293 iura dabunt; dirae ferro et compagibus artis 1:294 claudentur Belli portae; Furor impius intus, 1:295 saeva sedens super arma, et centum vinctus aenis 1:296 post tergum nodis, fremet horridus ore cruento.' 1:297 Haec ait, et Maia genitum demittit ab alto, 1:298 ut terrae, utque novae pateant Karthaginis arces 1:299 hospitio Teucris, ne fati nescia Dido 1:300 finibus arceret: volat ille per aera magnum 1:301 remigio alarum, ac Libyae citus adstitit oris. 1:302 Et iam iussa facit, ponuntque ferocia Poeni 1:303 corda volente deo; in primis regina quietum 1:304 accipit in Teucros animum mentemque benignam. 1:305 At pius Aeneas, per noctem plurima volvens, 1:306 ut primum lux alma data est, exire locosque 1:307 explorare novos, quas vento accesserit oras, 1:308 qui teneant, nam inculta videt, hominesne feraene, 1:309 quaerere constituit, sociisque exacta referre 1:310 Classem in convexo nemorum sub rupe cavata 1:311 arboribus clausam circum atque horrentibus umbris 1:312 occulit; ipse uno graditur comitatus Achate, 1:313 bina manu lato crispans hastilia ferro. 1:314 Cui mater media sese tulit obvia silva, 1:315 virginis os habitumque gerens, et virginis arma 1:316 Spartanae, vel qualis equos Threissa fatigat 1:317 Harpalyce, volucremque fuga praevertitur Hebrum. 1:318 Namque umeris de more habilem suspenderat arcum 1:319 venatrix, dederatque comam diffundere ventis, 1:320 nuda genu, nodoque sinus collecta fluentis. 1:321 Ac prior, 'Heus' inquit 'iuvenes, monstrate mearum 1:322 vidistis si quam hic errantem forte sororum, 1:323 succinctam pharetra et maculosae tegmine lyncis, 1:324 aut spumantis apri cursum clamore prementem.' 1:325 Sic Venus; et Veneris contra sic filius orsus: 1:326 'Nulla tuarum audita mihi neque visa sororum‹ 1:327 O quam te memorem, virgo? Namque haud tibi voltus 1:328 mortalis, nec vox hominem sonat: O, dea certe‹ 1:329 an Phoebi soror? an nympharum sanguinis una?‹ 1:330 sis felix, nostrumque leves, quaecumque, laborem, 1:331 et, quo sub caelo tandem, quibus orbis in oris 1:332 iactemur, doceas. Ignari hominumque locorumque 1:333 erramus, vento huc vastis et fluctibus acti: 1:334 multa tibi ante aras nostra cadet hostia dextra.' 1:335 Tum Venus: 'Haud equidem tali me dignor honore; 1:336 virginibus Tyriis mos est gestare pharetram, 1:337 purpureoque alte suras vincire cothurno. 1:338 Punica regna vides, Tyrios et Agenoris urbem; 1:339 sed fines Libyci, genus intractabile bello. 1:340 Imperium Dido Tyria regit urbe profecta, 1:341 germanum fugiens. Longa est iniuria, longae 1:342 ambages; sed summa sequar fastigia rerum. 1:343 'Huic coniunx Sychaeus erat, ditissimus agri 1:344 Phoenicum, et magno miserae dilectus amore, 1:345 cui pater intactam dederat, primisque iugarat 1:346 ominibus. Sed regna Tyri germanus habebat 1:347 Pygmalion, scelere ante alios immanior omnes. 1:348 Quos inter medius venit furor. Ille Sychaeum 1:349 impius ante aras, atque auri caecus amore, 1:350 clam ferro incautum superat, securus amorum 1:351 germanae; factumque diu celavit, et aegram, 1:352 multa malus simulans, vana spe lusit amantem. 1:353 Ipsa sed in somnis inhumati venit imago 1:354 coniugis, ora modis attollens pallida miris, 1:355 crudeles aras traiectaque pectora ferro 1:356 nudavit, caecumque domus scelus omne retexit. 1:357 Tum celerare fugam patriaque excedere suadet, 1:358 auxiliumque viae veteres tellure recludit 1:359 thesauros, ignotum argenti pondus et auri. 1:360 His commota fugam Dido sociosque parabat: 1:361 conveniunt, quibus aut odium crudele tyranni 1:362 aut metus acer erat; navis, quae forte paratae, 1:363 corripiunt, onerantque auro: portantur avari 1:364 Pygmalionis opes pelago; dux femina facti. 1:365 Devenere locos, ubi nunc ingentia cernis 1:366 moenia surgentemque novae Karthaginis arcem, 1:367 mercatique solum, facti de nomine Byrsam, 1:368 taurino quantum possent circumdare tergo. 1:369 Sed vos qui tandem, quibus aut venistis ab oris, 1:370 quove tenetis iter? 'Quaerenti talibus ille 1:371 suspirans, imoque trahens a pectore vocem: 1:372 'O dea, si prima repetens ab origine pergam, 1:373 et vacet annalis nostrorum audire laborum, 1:374 ante diem clauso componat Vesper Olympo. 1:375 Nos Troia antiqua, si vestras forte per auris 1:376 Troiae nomen iit, diversa per aequora vectos 1:377 forte sua Libycis tempestas adpulit oris. 1:378 Sum pius Aeneas, raptos qui ex hoste Penates 1:379 classe veho mecum, fama super aethera notus. 1:380 Italiam quaero patriam et genus ab Iove summo. 1:381 Bis denis Phrygium conscendi navibus aequor, 1:382 matre dea monstrante viam, data fata secutus; 1:383 vix septem convolsae undis Euroque supersunt. 1:384 Ipse ignotus, egens, Libyae deserta peragro, 1:385 Europa atque Asia pulsus.' Nec plura querentem 1:386 passa Venus medio sic interfata dolore est: 1:387 'Quisquis es, haud, credo, invisus caelestibus auras 1:388 vitalis carpis, Tyriam qui adveneris urbem. 1:389 Perge modo, atque hinc te reginae ad limina perfer, 1:390 Namque tibi reduces socios classemque relatam 1:391 nuntio, et in tutum versis aquilonibus actam, 1:392 ni frustra augurium vani docuere parentes. 1:393 Aspice bis senos laetantis agmine cycnos, 1:394 aetheria quos lapsa plaga Iovis ales aperto 1:395 turbabat caelo; nunc terras ordine longo 1:396 aut capere, aut captas iam despectare videntur: 1:397 ut reduces illi ludunt stridentibus alis, 1:398 et coetu cinxere polum, cantusque dedere, 1:399 haud aliter puppesque tuae pubesque tuorum 1:400 aut portum tenet aut pleno subit ostia velo. 1:401 Perge modo, et, qua te ducit via, dirige gressum.' 1:402 Dixit, et avertens rosea cervice refulsit, 1:403 ambrosiaeque comae divinum vertice odorem 1:404 spiravere, pedes vestis defluxit ad imos, 1:405 et vera incessu patuit dea. Ille ubi matrem 1:406 adgnovit, tali fugientem est voce secutus: 1:407 'Quid natum totiens, crudelis tu quoque, falsis 1:408 ludis imaginibus? Cur dextrae iungere dextram 1:409 non datur, ac veras audire et reddere voces?' 1:410 Talibus incusat, gressumque ad moenia tendit: 1:411 at Venus obscuro gradientes aere saepsit, 1:412 et multo nebulae circum dea fudit amictu, 1:413 cernere ne quis eos, neu quis contingere posset, 1:414 molirive moram, aut veniendi poscere causas. 1:415 Ipsa Paphum sublimis abit, sedesque revisit 1:416 laeta suas, ubi templum illi, centumque Sabaeo 1:417 ture calent arae, sertisque recentibus halant. 1:418 Corripuere viam interea, qua semita monstrat. 1:419 Iamque ascendebant collem, qui plurimus urbi 1:420 imminet, adversasque adspectat desuper arces. 1:421 Miratur molem Aeneas, magalia quondam, 1:422 miratur portas strepitumque et strata viarum. 1:423 Instant ardentes Tyrii pars ducere muros, 1:424 molirique arcem et manibus subvolvere saxa, 1:425 pars optare locum tecto et concludere sulco. 1:426 [Iura magistratusque legunt sanctumque senatum;] 1:427 hic portus alii effodiunt; hic alta theatris 1:428 fundamenta locant alii, immanisque columnas 1:429 rupibus excidunt, scaenis decora alta futuris. 1:430 Qualis apes aestate nova per florea rura 1:431 exercet sub sole labor, cum gentis adultos 1:432 educunt fetus, aut cum liquentia mella 1:433 stipant et dulci distendunt nectare cellas, 1:434 aut onera accipiunt venientum, aut agmine facto 1:435 ignavom fucos pecus a praesepibus arcent: 1:436 fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella. 1:437 'O fortunati, quorum iam moenia surgunt!' 1:438 Aeneas ait, et fastigia suspicit urbis. 1:439 Infert se saeptus nebula, mirabile dictu, 1:440 per medios, miscetque viris, neque cernitur ulli. 1:441 Lucus in urbe fuit media, laetissimus umbra, 1:442 quo primum iactati undis et turbine Poeni 1:443 effodere loco signum, quod regia Iuno 1:444 monstrarat, caput acris equi; sic nam fore bello 1:445 egregiam et facilem victu per saecula gentem. 1:446 Hic templum Iunoni ingens Sidonia Dido 1:447 condebat, donis opulentum et numine divae, 1:448 aerea cui gradibus surgebant limina, nexaeque 1:449 aere trabes, foribus cardo stridebat aenis. 1:450 Hoc primum in luco nova res oblata timorem 1:451 leniit, hic primum Aeneas sperare salutem 1:452 ausus, et adflictis melius confidere rebus. 1:453 Namque sub ingenti lustrat dum singula templo, 1:454 reginam opperiens, dum, quae fortuna sit urbi, 1:455 artificumque manus inter se operumque laborem 1:456 miratur, videt Iliacas ex ordine pugnas, 1:457 bellaque iam fama totum volgata per orbem, 1:458 Atridas, Priamumque, et saevum ambobus Achillem. 1:459 Constitit, et lacrimans, 'Quis iam locus' inquit 'Achate, 1:460 quae regio in terris nostri non plena laboris? 1:461 En Priamus! Sunt hic etiam sua praemia laudi; 1:462 sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt. 1:463 Solve metus; feret haec aliquam tibi fama salutem.' 1:464 Sic ait, atque animum pictura pascit inani, 1:465 multa gemens, largoque umectat flumine voltum. 1:466 Namque videbat, uti bellantes Pergama circum 1:467 hac fugerent Graii, premeret Troiana iuventus, 1:468 hac Phryges, instaret curru cristatus Achilles. 1:469 Nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velis 1:470 adgnoscit lacrimans, primo quae prodita somno 1:471 Tydides multa vastabat caede cruentus, 1:472 ardentisque avertit equos in castra, prius quam 1:473 pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent. 1:474 Parte alia fugiens amissis Troilus armis, 1:475 infelix puer atque impar congressus Achilli, 1:476 fertur equis, curruque haeret resupinus inani, 1:477 lora tenens tamen; huic cervixque comaeque trahuntur 1:478 per terram, et versa pulvis inscribitur hasta. 1:479 Interea ad templum non aequae Palladis ibant 1:480 crinibus Iliades passis peplumque ferebant, 1:481 suppliciter tristes et tunsae pectora palmis; 1:482 diva solo fixos oculos aversa tenebat. 1:483 Ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros, 1:484 exanimumque auro corpus vendebat Achilles. 1:485 Tum vero ingentem gemitum dat pectore ab imo, 1:486 ut spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici, 1:487 tendentemque manus Priamum conspexit inermis. 1:488 Se quoque principibus permixtum adgnovit Achivis, 1:489 Eoasque acies et nigri Memnonis arma. 1:490 Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis 1:491 Penthesilea furens, mediisque in milibus ardet, 1:492 aurea subnectens exsertae cingula mammae, 1:493 bellatrix, audetque viris concurrere virgo. 1:494 Haec dum Dardanio Aeneae miranda videntur, 1:495 dum stupet, obtutuque haeret defixus in uno, 1:496 regina ad templum, forma pulcherrima Dido, 1:497 incessit magna iuvenum stipante caterva. 1:498 Qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi 1:499 exercet Diana choros, quam mille secutae 1:500 hinc atque hinc glomerantur oreades; illa pharetram 1:501 fert umero, gradiensque deas supereminet omnis: 1:502 Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus: 1:503 talis erat Dido, talem se laeta ferebat 1:504 per medios, instans operi regnisque futuris. 1:505 Tum foribus divae, media testudine templi, 1:506 saepta armis, solioque alte subnixa resedit. 1:507 Iura dabat legesque viris, operumque laborem 1:508 partibus aequabat iustis, aut sorte trahebat: 1:509 cum subito Aeneas concursu accedere magno 1:510 Anthea Sergestumque videt fortemque Cloanthum, 1:511 Teucrorumque alios, ater quos aequore turbo 1:512 dispulerat penitusque alias avexerat oras. 1:513 Obstipuit simul ipse simul perculsus Achates 1:514 laetitiaque metuque; avidi coniungere dextras 1:515 ardebant; sed res animos incognita turbat. 1:516 Dissimulant, et nube cava speculantur amicti, 1:517 quae fortuna viris, classem quo litore linquant, 1:518 quid veniant; cunctis nam lecti navibus ibant, 1:519 orantes veniam, et templum clamore petebant. 1:520 Postquam introgressi et coram data copia fandi, 1:521 maximus Ilioneus placido sic pectore coepit: 1:522 'O Regina, novam cui condere Iuppiter urbem 1:523 iustitiaque dedit gentis frenare superbas, 1:524 Troes te miseri, ventis maria omnia vecti, 1:525 oramus, prohibe infandos a navibus ignis, 1:526 parce pio generi, et propius res aspice nostras. 1:527 Non nos aut ferro Libycos populare Penatis 1:528 venimus, aut raptas ad litora vertere praedas; 1:529 non ea vis animo, nec tanta superbia victis. 1:530 Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt, 1:531 terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae; 1:532 Oenotri coluere viri; nunc fama minores 1:533 Italiam dixisse ducis de nomine gentem. 1:534 Hic cursus fuit: 1:535 cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion 1:536 in vada caeca tulit, penitusque procacibus austris 1:537 perque undas, superante salo, perque invia saxa 1:538 dispulit; huc pauci vestris adnavimus oris. 1:539 Quod genus hoc hominum? Quaeve hunc tam barbara morem 1:540 permittit patria? Hospitio prohibemur harenae; 1:541 bella cient, primaque vetant consistere terra. 1:542 Si genus humanum et mortalia temnitis arma 1:543 at sperate deos memores fandi atque nefandi. 1:544 'Rex erat Aeneas nobis, quo iustior alter, 1:545 nec pietate fuit, nec bello maior et armis. 1:546 Quem si fata virum servant, si vescitur aura 1:547 aetheria, neque adhuc crudelibus occubat umbris, 1:548 non metus; officio nec te certasse priorem 1:549 poeniteat. Sunt et Siculis regionibus urbes 1:550 armaque, Troianoque a sanguine clarus Acestes. 1:551 Quassatam ventis liceat subducere classem, 1:552 et silvis aptare trabes et stringere remos: 1:553 si datur Italiam, sociis et rege recepto, 1:554 tendere, ut Italiam laeti Latiumque petamus; 1:555 sin absumpta salus, et te, pater optime Teucrum, 1:556 pontus habet Libyae, nec spes iam restat Iuli, 1:557 at freta Sicaniae saltem sedesque paratas, 1:558 unde huc advecti, regemque petamus Acesten.' 1:559 Talibus Ilioneus; cuncti simul ore fremebant 1:560 Dardanidae. 1:561 Tum breviter Dido, voltum demissa, profatur: 1:562 'Solvite corde metum, Teucri, secludite curas. 1:563 Res dura et regni novitas me talia cogunt 1:564 moliri, et late finis custode tueri. 1:565 Quis genus Aeneadum, quis Troiae nesciat urbem, 1:566 virtutesque virosque, aut tanti incendia belli? 1:567 Non obtusa adeo gestamus pectora Poeni, 1:568 nec tam aversus equos Tyria Sol iungit ab urbe. 1:569 Seu vos Hesperiam magnam Saturniaque arva, 1:570 sive Erycis finis regemque optatis Acesten, 1:571 auxilio tutos dimittam, opibusque iuvabo. 1:572 Voltis et his mecum pariter considere regnis; 1:573 urbem quam statuo vestra est, subducite navis; 1:574 Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur. 1:575 Atque utinam rex ipse Noto compulsus eodem 1:576 adforet Aeneas! Equidem per litora certos 1:577 dimittam et Libyae lustrare extrema iubebo, 1:578 si quibus eiectus silvis aut urbibus errat.' 1:579 His animum arrecti dictis et fortis Achates 1:580 et pater Aeneas iamdudum erumpere nubem 1:581 ardebant. Prior Aenean compellat Achates: 1:582 'Nate dea, quae nunc animo sententia surgit? 1:583 omnia tuta vides, classem sociosque receptos. 1:584 Unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi 1:585 submersum; dictis respondent cetera matris.' 1:586 Vix ea fatus erat, cum circumfusa repente 1:587 scindit se nubes et in aethera purgat apertum. 1:588 Restitit Aeneas claraque in luce refulsit, 1:589 os umerosque deo similis; namque ipsa decoram 1:590 caesariem nato genetrix lumenque iuventae 1:591 purpureum et laetos oculis adflarat honores: 1:592 quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo 1:593 argentum Pariusve lapis circumdatur auro. 1:594 Tum sic reginam adloquitur, cunctisque repente 1:595 improvisus ait: 'Coram, quem quaeritis, adsum, 1:596 Troius Aeneas, Libycis ereptus ab undis. 1:597 O sola infandos Troiae miserata labores, 1:598 quae nos, reliquias Danaum, terraeque marisque 1:599 omnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos, 1:600 urbe, domo, socias, grates persolvere dignas 1:601 non opis est nostrae, Dido, nec quicquid ubique est 1:602 gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem. 1:603 Di tibi, si qua pios respectant numina, si quid 1:604 usquam iustitia est et mens sibi conscia recti, 1:605 praemia digna ferant. Quae te tam laeta tulerunt 1:606 saecula? Qui tanti talem genuere parentes? 1:607 In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae 1:608 lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet, 1:609 semper honos nomenque tuum laudesque manebunt, 1:610 quae me cumque vocant terrae.' Sic fatus, amicum 1:611 Ilionea petit dextra, laevaque Serestum, 1:612 post alios, fortemque Gyan fortemque Cloanthum. 1:613 Obstipuit primo aspectu Sidonia Dido, 1:614 casu deinde viri tanto, et sic ore locuta est: 1:615 'Quis te, nate dea, per tanta pericula casus 1:616 insequitur? Quae vis immanibus applicat oris? 1:617 Tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisae 1:618 alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam? 1:619 Atque equidem Teucrum memini Sidona venire 1:620 finibus expulsum patriis, nova regna petentem 1:621 auxilio Beli; genitor tum Belus opimam 1:622 vastabat Cyprum, et victor dicione tenebat. 1:623 Tempore iam ex illo casus mihi cognitus urbis 1:624 Troianae nomenque tuum regesque Pelasgi. 1:625 Ipse hostis Teucros insigni laude ferebat, 1:626 seque ortum antiqua Teucrorum ab stirpe volebat. 1:627 Quare agite, O tectis, iuvenes, succedite nostris. 1:628 Me quoque per multos similis fortuna labores 1:629 iactatam hac demum voluit consistere terra. 1:630 Non ignara mali, miseris succurrere disco.' 1:631 Sic memorat; simul Aenean in regia ducit 1:632 tecta, simul divom templis indicit honorem. 1:633 Nec minus interea sociis ad litora mittit 1:634 viginti tauros, magnorum horrentia centum 1:635 terga suum, pinguis centum cum matribus agnos, 1:636 munera laetitiamque dii. 1:637 At domus interior regali splendida luxu 1:638 instruitur, mediisque parant convivia tectis: 1:639 arte laboratae vestes ostroque superbo, 1:640 ingens argentum mensis, caelataque in auro 1:641 fortia facta patrum, series longissima rerum 1:642 per tot ducta viros antiqua ab origine gentis. 1:643 Aeneas (neque enim patrius consistere mentem 1:644 passus amor) rapidum ad navis praemittit Achaten, 1:645 Ascanio ferat haec, ipsumque ad moenia ducat; 1:646 omnis in Ascanio cari stat cura parentis. 1:647 Munera praeterea, Iliacis erepta ruinis, 1:648 ferre iubet, pallam signis auroque rigentem, 1:649 et circumtextum croceo velamen acantho, 1:650 ornatus Argivae Helenae, quos illa Mycenis, 1:651 Pergama cum peteret inconcessosque hymenaeos, 1:652 extulerat, matris Ledae mirabile donum: 1:653 praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim, 1:654 maxima natarum Priami, colloque monile 1:655 bacatum, et duplicem gemmis auroque coronam. 1:656 Haec celerans ita ad naves tendebat Achates. 1:657 At Cytherea novas artes, nova pectore versat 1:658 Consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido 1:659 pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem 1:660 incendat reginam, atque ossibus implicet ignem; 1:661 quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilinguis; 1:662 urit atrox Iuno, et sub noctem cura recursat. 1:663 Ergo his aligerum dictis adfatur Amorem: 1:664 'Nate, meae vires, mea magna potentia solus, 1:665 nate, patris summi qui tela Typhoia temnis, 1:666 ad te confugio et supplex tua numina posco. 1:667 Frater ut Aeneas pelago tuus omnia circum 1:668 litora iactetur odiis Iunonis iniquae, 1:669 nota tibi, et nostro doluisti saepe dolore. 1:670 Hunc Phoenissa tenet Dido blandisque moratur 1:671 vocibus; et vereor, quo se Iunonia vertant 1:672 hospitia; haud tanto cessabit cardine rerum. 1:673 Quocirca capere ante dolis et cingere flamma 1:674 reginam meditor, ne quo se numine mutet, 1:675 sed magno Aeneae mecum teneatur amore. 1:676 Qua facere id possis, nostram nunc accipe mentem. 1:677 Regius accitu cari genitoris ad urbem 1:678 Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura, 1:679 dona ferens, pelago et flammis restantia Troiae: 1:680 hunc ego sopitum somno super alta Cythera 1:681 aut super Idalium sacrata sede recondam, 1:682 ne qua scire dolos mediusve occurrere possit. 1:683 Tu faciem illius noctem non amplius unam 1:684 falle dolo, et notos pueri puer indue voltus, 1:685 ut, cum te gremio accipiet laetissima Dido 1:686 regalis inter mensas laticemque Lyaeum, 1:687 cum dabit amplexus atque oscula dulcia figet, 1:688 occultum inspires ignem fallasque veneno.' 1:689 Paret Amor dictis carae genetricis, et alas 1:690 exuit, et gressu gaudens incedit Iuli. 1:691 At Venus Ascanio placidam per membra quietem 1:692 inrigat, et fotum gremio dea tollit in altos 1:693 Idaliae lucos, ubi mollis amaracus illum 1:694 floribus et dulci adspirans complectitur umbra. 1:695 Iamque ibat dicto parens et dona Cupido 1:696 regia portabat Tyriis, duce laetus Achate. 1:697 Cum venit, aulaeis iam se regina superbis 1:698 aurea composuit sponda mediamque locavit. 1:699 Iam pater Aeneas et iam Troiana iuventus 1:700 conveniunt, stratoque super discumbitur ostro. 1:701 Dant famuli manibus lymphas, Cereremque canistris 1:702 expediunt, tonsisque ferunt mantelia villis. 1:703 Quinquaginta intus famulae, quibus ordine longam 1:704 cura penum struere, et flammis adolere Penatis; 1:705 centum aliae totidemque pares aetate ministri, 1:706 qui dapibus mensas onerent et pocula ponant. 1:707 Nec non et Tyrii per limina laeta frequentes 1:708 convenere, toris iussi discumbere pictis. 1:709 Mirantur dona Aeneae, mirantur Iulum 1:710 flagrantisque dei voltus simulataque verba, 1:711 [pallamque et pictum croceo velamen acantho.] 1:712 Praecipue infelix, pesti devota futurae, 1:713 expleri mentem nequit ardescitque tuendo 1:714 Phoenissa, et pariter puero donisque movetur. 1:715 Ille ubi complexu Aeneae colloque pependit 1:716 et magnum falsi implevit genitoris amorem, 1:717 reginam petit haec oculis, haec pectore toto 1:718 haeret et interdum gremio fovet, inscia Dido, 1:719 insidat quantus miserae deus; at memor ille 1:720 matris Acidaliae paulatim abolere Sychaeum 1:721 incipit, et vivo temptat praevertere amore 1:722 iam pridem resides animos desuetaque corda. 1:723 Postquam prima quies epulis, mensaeque remotae, 1:724 crateras magnos statuunt et vina coronant. 1:725 Fit strepitus tectis, vocemque per ampla volutant 1:726 atria; dependent lychni laquearibus aureis 1:727 incensi, et noctem flammis funalia vincunt. 1:728 Hic regina gravem gemmis auroque poposcit 1:729 implevitque mero pateram, quam Belus et omnes 1:730 a Belo soliti; tum facta silentia tectis: 1:731 'Iuppiter, hospitibus nam te dare iura loquuntur, 1:732 hunc laetum Tyriisque diem Troiaque profectis 1:733 esse velis, nostrosque huius meminisse minores. 1:734 Adsit laetitiae Bacchus dator, et bona Iuno; 1:735 et vos, O, coetum, Tyrii, celebrate faventes.' 1:736 Dixit, et in mensam laticum libavit honorem, 1:737 primaque, libato, summo tenus attigit ore, 1:738 tum Bitiae dedit increpitans; ille impiger hausit 1:739 spumantem pateram, et pleno se proluit auro 1:740 post alii proceres. Cithara crinitus Iopas 1:741 personat aurata, docuit quem maximus Atlas. 1:742 Hic canit errantem lunam solisque labores; 1:743 unde hominum genus et pecudes; unde imber et ignes; 1:744 Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones; 1:745 quid tantum Oceano properent se tinguere soles 1:746 hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet. 1:747 Ingeminant plausu Tyrii, Troesque sequuntur. 1:748 Nec non et vario noctem sermone trahebat 1:749 infelix Dido, longumque bibebat amorem, 1:750 multa super Priamo rogitans, super Hectore multa; 1:751 nunc quibus Aurorae venisset filius armis, 1:752 nunc quales Diomedis equi, nunc quantus Achilles. 1:753 'Immo age, et a prima dic, hospes, origine nobis 1:754 insidias,' inquit, 'Danaum, casusque tuorum, 1:755 erroresque tuos; nam te iam septima portat 1:756 omnibus errantem terris et fluctibus aestas.' Book II. 2:1 Conticuere omnes intentique ora tenebant 2:2 inde toro pater Aeneas sic orsus ab alto: 2:3 Infandum, regina, iubes renouare dolorem, 2:4 Troianas ut opes et lamentabile regnum 2:5 eruerint Danai, quaeque ipse miserrima uidi 2:6 et quorum pars magna fui. quis talia fando 2:7 Myrmidonum Dolopumue aut duri miles Vlixi 2:8 temperet a lacrimis? et iam nox umida caelo 2:9 praecipitat suadentque cadentia sidera somnos. 2:10 sed si tantus amor casus cognoscere nostros 2:11 et breuiter Troiae supremum audire laborem, 2:12 quamquam animus meminisse horret luctuque refugit, 2:13 incipiam. fracti bello fatisque repulsi 2:14 ductores Danaum tot iam labentibus annis 2:15 instar montis equum diuina Palladis arte 2:16 aedificant, sectaque intexunt abiete costas; 2:17 uotum pro reditu simulant; ea fama uagatur. 2:18 huc delecta uirum sortiti corpora furtim 2:19 includunt caeco lateri penitusque cauernas 2:20 ingentis uterumque armato milite complent. 2:21 est in conspectu Tenedos, notissima fama 2:22 insula, diues opum Priami dum regna manebant, 2:23 nunc tantum sinus et statio male fida carinis: 2:24 huc se prouecti deserto in litore condunt; 2:25 nos abiisse rati et uento petiisse Mycenas. 2:26 ergo omnis longo soluit se Teucria luctu; 2:27 panduntur portae, iuuat ire et Dorica castra 2:28 desertosque uidere locos litusque relictum: 2:29 hic Dolopum manus, hic saeuus tendebat Achilles; 2:30 classibus hic locus, hic acie certare solebant. 2:31 pars stupet innuptae donum exitiale Mineruae 2:32 et molem mirantur equi; primusque Thymoetes 2:33 duci intra muros hortatur et arce locari, 2:34 siue dolo seu iam Troiae sic fata ferebant. 2:35 at Capys, et quorum melior sententia menti, 2:36 aut pelago Danaum insidias suspectaque dona 2:37 praecipitare iubent subiectisque urere flammis, 2:38 aut terebrare cauas uteri et temptare latebras. 2:39 scinditur incertum studia in contraria uulgus. 2:40 Primus ibi ante omnis magna comitante caterua 2:41 Laocoon ardens summa decurrit ab arce, 2:42 et procul 'o miseri, quae tanta insania, ciues? 2:43 creditis auectos hostis? aut ulla putatis 2:44 dona carere dolis Danaum? sic notus Vlixes? 2:45 aut hoc inclusi ligno occultantur Achiui, 2:46 aut haec in nostros fabricata est machina muros, 2:47 inspectura domos uenturaque desuper urbi, 2:48 aut aliquis latet error; equo ne credite, Teucri. 2:49 quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentis.' 2:50 sic fatus ualidis ingentem uiribus hastam 2:51 in latus inque feri curuam compagibus aluum 2:52 contorsit. stetit illa tremens, uteroque recusso 2:53 insonuere cauae gemitumque dedere cauernae. 2:54 et, si fata deum, si mens non laeua fuisset, 2:55 impulerat ferro Argolicas foedare latebras, 2:56 Troiaque nunc staret, Priamique arx alta maneres. 2:57 Ecce, manus iuuenem interea post terga reuinctum 2:58 pastores magno ad regem clamore trahebant 2:59 Dardanidae, qui se ignotum uenientibus ultro, 2:60 hoc ipsum ut strueret Troiamque aperiret Achiuis, 2:61 obtulerat, fidens animi atque in utrumque paratus, 2:62 seu uersare dolos seu certae occumbere morti. 2:63 undique uisendi studio Troiana iuuentus 2:64 circumfusa ruit certantque inludere capto. 2:65 accipe nunc Danaum insidias et crimine ab uno 2:66 disce omnis. 2:67 namque ut conspectu in medio turbatus, inermis 2:68 constitit atque oculis Phrygia agmina circumspexit, 2:69 'heu, quae nunc tellus,' inquit, 'quae me aequora possunt 2:70 accipere? aut quid iam misero mihi denique restat, 2:71 cui neque apud Danaos usquam locus, et super ipsi 2:72 Dardanidae infensi poenas cum sanguine poscunt?' 2:73 quo gemitu conuersi animi compressus et omnis 2:74 impetus. hortamur fari quo sanguine cretus, 2:75 quidue ferat; memoret quae sit fiducia capto. 2:76 'Cuncta equidem tibi, rex, fuerit quodcumque, fatebor 2:77 uera,' inquit; 'neque me Argolica de gente negabo. 2:78 hoc primum; nec, si miserum Fortuna Sinonem 2:79 finxit, uanum etiam mendacemque improba finget. 2:80 fando aliquod si forte tuas peruenit ad auris 2:81 Belidae nomen Palamedis et incluta fama 2:82 gloria, quem falsa sub proditione Pelasgi 2:83 insontem infando indicio, quia bella uetabat, 2:84 demisere neci, nunc cassum lumine lugent: 2:85 illi me comitem et consanguinitate propinquum 2:86 pauper in arma pater primis huc misit ab annis. 2:87 dum stabat regno incolumis regumque uigebat 2:88 conciliis, et nos aliquod nomenque decusque 2:89 gessimus. inuidia postquam pellacis Vlixi 2:90 (haud ignota loquor) superis concessit ab oris, 2:91 adflictus uitam in tenebris luctuque trahebam 2:92 et casum insontis mecum indignabar amici. 2:93 nec tacui demens et me, fors si qua tulisset, 2:94 si patrios umquam remeassem uictor ad Argos, 2:95 promisi ultorem et uerbis odia aspera moui. 2:96 hinc mihi prima mali labes, hinc semper Vlixes 2:97 criminibus terrere nouis, hinc spargere uoces 2:98 in uulgum ambiguas et quaerere conscius arma. 2:99 nec requieuit enim, donec Calchante ministro‹ 2:100 sed quid ego haec autem nequiquam ingrata reuoluo, 2:101 quidue moror? si omnis uno ordine habetis Achiuos, 2:102 idque audire sat est, iamdudum sumite poenas: 2:103 hoc Ithacus uelit et magno mercentur Atridae.' 2:104 Tum uero ardemus scitari et quaerere causas, 2:105 ignari scelerum tantorum artisque Pelasgae. 2:106 prosequitur pauitans et ficto pectore fatur: 2:107 'Saepe fugam Danai Troia cupiere relicta 2:108 moliri et longo fessi discedere bello; 2:109 fecissentque utinam! saepe illos aspera ponti 2:110 interclusit hiems et terruit Auster euntis. 2:111 praecipue cum iam hic trabibus contextus acernis 2:112 staret equus, toto sonuerunt aethere nimbi. 2:113 suspensi Eurypylum scitatum oracula Phoebi 2:114 mittimus, isque adytis haec tristia dicta reportat: 2:115 "sanguine placastis uentos et uirgine caesa, 2:116 cum primum Iliacas, Danai, uenistis ad oras; 2:117 sanguine quaerendi reditus animaque litandum 2:118 Argolica." uulgi quae uox ut uenit ad auris, 2:119 obstipuere animi gelidusque per ima cucurrit 2:120 ossa tremor, cui fata parent, quem poscat Apollo. 2:121 hic Ithacus uatem magno Calchanta tumultu 2:122 protrahit in medios; quae sint ea numina diuum 2:123 flagitat. et mihi iam multi crudele canebant 2:124 artificis scelus, et taciti uentura uidebant. 2:125 bis quinos silet ille dies tectusque recusat 2:126 prodere uoce sua quemquam aut opponere morti. 2:127 uix tandem, magnis Ithaci clamoribus actus, 2:128 composito rumpit uocem et me destinat arae. 2:129 adsensere omnes et, quae sibi quisque timebat, 2:130 unius in miseri exitium conuersa tulere. 2:131 iamque dies infanda aderat; mihi sacra parari 2:132 et salsae fruges et circum tempora uittae. 2:133 eripui, fateor, leto me et uincula rupi, 2:134 limosoque lacu per noctem obscurus in ulua 2:135 delitui dum uela darent, si forte dedissent. 2:136 nec mihi iam patriam antiquam spes ulla uidendi 2:137 nec dulcis natos exoptatumque parentem, 2:138 quos illi fors et poenas ob nostra reposcent 2:139 effugia, et culpam hanc miserorum morte piabunt. 2:140 quod te per superos et conscia numina ueri, 2:141 per si qua est quae restet adhuc mortalibus usquam 2:142 intemerata fides, oro, miserere laborum 2:143 tantorum, miserere animi non digna ferentis.' 2:144 His lacrimis uitam damus et miserescimus ultro. 2:145 ipse uiro primus manicas atque arta leuari 2:146 uincla iubet Priamus dictisque ita fatur amicis: 2:147 'quisquis es, amissos hinc iam obliuiscere Graios 2:148 (noster eris) mihique haec edissere uera roganti: 2:149 quo molem hanc immanis equi statuere? quis auctor? 2:150 quidue petunt? quae religio? aut quae machina belli?' 2:151 dixerat. ille dolis instructus et arte Pelasga 2:152 sustulit exutas uinclis ad sidera palmas: 2:153 'uos, aeterni ignes, et non uiolabile uestrum 2:154 testor numen,' ait, 'uos arae ensesque nefandi, 2:155 quos fugi, uittaeque deum, quas hostia gessi: 2:156 fas mihi Graiorum sacrata resoluere iura, 2:157 fas odisse uiros atque omnia ferre sub auras, 2:158 si qua tegunt, teneor patriae nec legibus ullis. 2:159 tu modo promissis maneas seruataque serues 2:160 Troia fidem, si uera feram, si magna rependam. 2:161 omnis spes Danaum et coepti fiducia belli 2:162 Palladis auxiliis semper stetit. impius ex quo 2:163 Tydides sed enim scelerumque inuentor Vlixes, 2:164 fatale adgressi sacrato auellere templo 2:165 Palladium caesis summae custodibus arcis, 2:166 corripuere sacram effigiem manibusque cruentis 2:167 uirgineas ausi diuae contingere uittas, 2:168 ex illo fluere ac retro sublapsa referri 2:169 spes Danaum, fractae uires, auersa deae mens. 2:170 nec dubiis ea signa dedit Tritonia monstris. 2:171 uix positum castris simulacrum: arsere coruscae 2:172 luminibus flammae arrectis, salsusque per artus 2:173 sudor iit, terque ipsa solo (mirabile dictu) 2:174 emicuit parmamque ferens hastamque trementem. 2:175 extemplo temptanda fuga canit aequora Calchas, 2:176 nec posse Argolicis exscindi Pergama telis 2:177 omina ni repetant Argis numenque reducant 2:178 quod pelago et curuis secum auexere carinis. 2:179 et nunc quod patrias uento petiere Mycenas, 2:180 arma deosque parant comites pelagoque remenso 2:181 improuisi aderunt; ita digerit omina Calchas. 2:182 hanc pro Palladio moniti, pro numine laeso 2:183 effigiem statuere, nefas quae triste piaret. 2:184 hanc tamen immensam Calchas attollere molem 2:185 roboribus textis caeloque educere iussit, 2:186 ne recipi portis aut duci in moenia posset, 2:187 neu populum antiqua sub religione tueri. 2:188 nam si uestra manus uiolasset dona Mineruae, 2:189 tum magnum exitium (quod di prius omen in ipsum 2:190 conuertant!) Priami imperio Phrygibusque futurum; 2:191 sin manibus uestris uestram ascendisset in urbem, 2:192 ultro Asiam magno Pelopea ad moenia bello 2:193 uenturam, et nostros ea fata manere nepotes.' 2:194 Talibus insidiis periurique arte Sinonis 2:195 credita res, captique dolis lacrimisque coactis 2:196 quos neque Tydides nec Larisaeus Achilles, 2:197 non anni domuere decem, non mille carinae. 2:198 Hic aliud maius miseris multoque tremendum 2:199 obicitur magis atque improuida pectora turbat. 2:200 Laocoon, ductus Neptuno sorte sacerdos, 2:201 sollemnis taurum ingentem mactabat ad aras. 2:202 ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta 2:203 (horresco referens) immensis orbibus angues 2:204 incumbunt pelago pariterque ad litora tendunt; 2:205 pectora quorum inter fluctus arrecta iubaeque 2:206 sanguineae superant undas, pars cetera pontum 2:207 pone legit sinuatque immensa uolumine terga. 2:208 fit sonitus spumante salo; iamque arua tenebant 2:209 ardentisque oculos suffecti sanguine et igni 2:210 sibila lambebant linguis uibrantibus ora. 2:211 diffugimus uisu exsangues. illi agmine certo 2:212 Laocoonta petunt; et primum parua duorum 2:213 corpora natorum serpens amplexus uterque 2:214 implicat et miseros morsu depascitur artus; 2:215 post ipsum auxilio subeuntem ac tela ferentem 2:216 corripiunt spirisque ligant ingentibus; et iam 2:217 bis medium amplexi, bis collo squamea circum 2:218 terga dati superant capite et ceruicibus altis. 2:219 ille simul manibus tendit diuellere nodos 2:220 perfusus sanie uittas atroque ueneno, 2:221 clamores simul horrendos ad sidera tollit: 2:222 qualis mugitus, fugit cum saucius aram 2:223 taurus et incertam excussit ceruice securim. 2:224 at gemini lapsu delubra ad summa dracones 2:225 effugiunt saeuaeque petunt Tritonidis arcem, 2:226 sub pedibusque deae clipeique sub orbe teguntur. 2:227 tum uero tremefacta nouus per pectora cunctis 2:228 insinuat pauor, et scelus expendisse merentem 2:229 Laocoonta ferunt, sacrum qui cuspide robur 2:230 laeserit et tergo sceleratam intorserit hastam. 2:231 ducendum ad sedes simulacrum orandaque diuae 2:232 numina conclamant. 2:233 diuidimus muros et moenia pandimus urbis. 2:234 accingunt omnes operi pedibusque rotarum 2:235 subiciunt lapsus, et stuppea uincula collo 2:236 intendunt; scandit fatalis machina muros 2:237 feta armis. pueri circum innuptaeque puellae 2:238 sacra canunt funemque manu contingere gaudent; 2:239 illa subit mediaeque minans inlabitur urbi. 2:240 o patria, o diuum domus Ilium et incluta bello 2:241 moenia Dardanidum! quater ipso in limine portae 2:242 substitit atque utero sonitum quater arma dedere; 2:243 instamus tamen immemores caecique furore 2:244 et monstrum infelix sacrata sistimus arce. 2:245 tunc etiam fatis aperit Cassandra futuris 2:246 ora dei iussu non umquam credita Teucris. 2:247 nos delubra deum miseri, quibus ultimus esset 2:248 ille dies, festa uelamus fronde per urbem. 2:249 Vertitur interea caelum et ruit Oceano nox 2:250 inuoluens umbra magna terramque polumque 2:251 Myrmidonumque dolos; fusi per moenia Teucri 2:252 conticuere; sopor fessos complectitur artus. 2:253 et iam Argiua phalanx instructis nauibus ibat 2:254 a Tenedo tacitae per amica silentia lunae 2:255 litora nota petens, flammas cum regia puppis 2:256 extulerat, fatisque deum defensus iniquis 2:257 inclusos utero Danaos et pinea furtim 2:258 laxat claustra Sinon. illos patefactus ad auras 2:259 reddit equus laetique cauo se robore promunt 2:260 Thessandrus Sthenelusque duces et dirus Vlixes, 2:261 demissum lapsi per funem, Acamasque Thoasque 2:262 Pelidesque Neoptolemus primusque Machaon 2:263 et Menelaus et ipse doli fabricator Epeos. 2:264 inuadunt urbem somno uinoque sepultam; 2:265 caeduntur uigiles, portisque patentibus omnis 2:266 accipiunt socios atque agmina conscia iungunt. 2:267 Tempus erat quo prima quies mortalibus aegris 2:268 incipit et dono diuum gratissima serpit. 2:269 in somnis, ecce, ante oculos maestissimus Hector 2:270 uisus adesse mihi largosque effundere fletus, 2:271 raptatus bigis ut quondam, aterque cruento 2:272 puluere perque pedes traiectus lora tumentis. 2:273 ei mihi, qualis erat, quantum mutatus ab illo 2:274 Hectore qui redit exuuias indutus Achilli 2:275 uel Danaum Phrygios iaculatus puppibus ignis! 2:276 squalentem barbam et concretos sanguine crinis 2:277 uulneraque illa gerens, quae circum plurima muros 2:278 accepit patrios. ultro flens ipse uidebar 2:279 compellare uirum et maestas expromere uoces: 2:280 'o lux Dardaniae, spes o fidissima Teucrum, 2:281 quae tantae tenuere morae? quibus Hector ab oris 2:282 exspectate uenis? ut te post multa tuorum 2:283 funera, post uarios hominumque urbisque labores 2:284 defessi aspicimus! quae causa indigna serenos 2:285 foedauit uultus? aut cur haec uulnera cerno?' 2:286 ille nihil, nec me quaerentem uana moratur, 2:287 sed grauiter gemitus imo de pectore ducens, 2:288 'heu fuge, nate dea, teque his' ait 'eripe flammis. 2:289 hostis habet muros; ruit alto a culmine Troia. 2:290 sat patriae Priamoque datum: si Pergama dextra 2:291 defendi possent, etiam hac defensa fuissent. 2:292 sacra suosque tibi commendat Troia penatis; 2:293 hos cape fatorum comites, his moenia quaere 2:294 magna pererrato statues quae denique ponto.' 2:295 sic ait et manibus uittas Vestamque potentem 2:296 aeternumque adytis effert penetralibus ignem. 2:297 Diuerso interea miscentur moenia luctu, 2:298 et magis atque magis, quamquam secreta parentis 2:299 Anchisae domus arboribusque obtecta recessit, 2:300 clarescunt sonitus armorumque ingruit horror. 2:301 excutior somno et summi fastigia tecti 2:302 ascensu supero atque arrectis auribus asto: 2:303 in segetem ueluti cum flamma furentibus Austris 2:304 incidit, aut rapidus montano flumine torrens 2:305 sternit agros, sternit sata laeta boumque labores 2:306 praecipitisque trahit siluas; stupet inscius alto 2:307 accipiens sonitum saxi de uertice pastor. 2:308 tum uero manifesta fides, Danaumque patescunt 2:309 insidiae. iam Deiphobi dedit ampla ruinam 2:310 Volcano superante domus, iam proximus ardet 2:311 Vcalegon; Sigea igni freta lata relucent. 2:312 exoritur clamorque uirum clangorque tubarum. 2:313 arma amens capio; nec sat rationis in armis, 2:314 sed glomerare manum bello et concurrere in arcem 2:315 cum sociis ardent animi; furor iraque mentem 2:316 praecipitat, pulchrumque mori succurrit in armis. 2:317 Ecce autem telis Panthus elapsus Achiuum, 2:318 Panthus Othryades, arcis Phoebique sacerdos, 2:319 sacra manu uictosque deos paruumque nepotem 2:320 ipse trahit cursuque amens ad limina tendit. 2:321 'quo res summa loco, Panthu? quam prendimus arcem?' 2:322 uix ea fatus eram gemitu cum talia reddit: 2:323 'uenit summa dies et ineluctabile tempus 2:324 Dardaniae. fuimus Troes, fuit Ilium et ingens 2:325 gloria Teucrorum; ferus omnia Iuppiter Argos 2:326 transtulit; incensa Danai dominantur in urbe. 2:327 arduus armatos mediis in moenibus astans 2:328 fundit equus uictorque Sinon incendia miscet 2:329 insultans. portis alii bipatentibus adsunt, 2:330 milia quot magnis umquam uenere Mycenis; 2:331 obsedere alii telis angusta uiarum 2:332 oppositis; stat ferri acies mucrone corusco 2:333 stricta, parata neci; uix primi proelia temptant 2:334 portarum uigiles et caeco Marte resistunt.' 2:335 talibus Othryadae dictis et numine diuum 2:336 in flammas et in arma feror, quo tristis Erinys, 2:337 quo fremitus uocat et sublatus ad aethera clamor. 2:338 addunt se socios Rhipeus et maximus armis 2:339 Epytus, oblati per lunam, Hypanisque Dymasque 2:340 et lateri adglomerant nostro, iuuenisque Coroebus 2:341 Mygdonides‹illis ad Troiam forte diebus 2:342 uenerat insano Cassandrae incensus amore 2:343 et gener auxilium Priamo Phrygibusque ferebat, 2:344 infelix qui non sponsae praecepta furentis 2:345 audierit! 2:346 quos ubi confertos ardere in proelia uidi, 2:347 incipio super his: 'iuuenes, fortissima frustra 2:348 pectora, si uobis audentem extrema cupido 2:349 certa sequi, quae sit rebus fortuna uidetis: 2:350 excessere omnes adytis arisque relictis 2:351 di quibus imperium hoc steterat; succurritis urbi 2:352 incensae. moriamur et in media arma ruamus. 2:353 una salus uictis nullam sperare salutem.' 2:354 sic animis iuuenum furor additus. inde, lupi ceu 2:355 raptores atra in nebula, quos improba uentris 2:356 exegit caecos rabies catulique relicti 2:357 faucibus exspectant siccis, per tela, per hostis 2:358 uadimus haud dubiam in mortem mediaeque tenemus 2:359 urbis iter; nox atra caua circumuolat umbra. 2:360 quis cladem illius noctis, quis funera fando 2:361 explicet aut possit lacrimis aequare labores? 2:362 urbs antiqua ruit multos dominata per annos; 2:363 plurima perque uias sternuntur inertia passim 2:364 corpora perque domos et religiosa deorum 2:365 limina. nec soli poenas dant sanguine Teucri; 2:366 quondam etiam uictis redit in praecordia uirtus 2:367 uictoresque cadunt Danai. crudelis ubique 2:368 luctus, ubique pauor et plurima mortis imago. 2:369 Primus se Danaum magna comitante caterua 2:370 Androgeos offert nobis, socia agmina credens 2:371 inscius, atque ultro uerbis compellat amicis: 2:372 'festinate, uiri! nam quae tam sera moratur 2:373 segnities? alii rapiunt incensa feruntque 2:374 Pergama: uos celsis nunc primum a nauibus itis?' 2:375 dixit, et extemplo (neque enim responsa dabantur 2:376 fida satis) sensit medios delapsus in hostis. 2:377 obstipuit retroque pedem cum uoce repressit. 2:378 improuisum aspris ueluti qui sentibus anguem 2:379 pressit humi nitens trepidusque repente refugit 2:380 attollentem iras et caerula colla tumentem, 2:381 haud secus Androgeos uisu tremefactus abibat. 2:382 inruimus densis et circumfundimur armis, 2:383 ignarosque loci passim et formidine captos 2:384 sternimus; aspirat primo Fortuna labori. 2:385 atque hic successu exsultans animisque Coroebus 2:386 'o socii, qua prima' inquit 'Fortuna salutis 2:387 monstrat iter, quaque ostendit se dextra, sequamur: 2:388 mutemus clipeos Danaumque insignia nobis 2:389 aptemus. dolus an uirtus, quis in hoste requirat? 2:390 arma dabunt ipsi.' sic fatus deinde comantem 2:391 Androgei galeam clipeique insigne decorum 2:392 induitur laterique Argiuum accommodat ensem. 2:393 hoc Rhipeus, hoc ipse Dymas omnisque iuuentus 2:394 laeta facit: spoliis se quisque recentibus armat. 2:395 uadimus immixti Danais haud numine nostro 2:396 multaque per caecam congressi proelia noctem 2:397 conserimus, multos Danaum demittimus Orco. 2:398 diffugiunt alii ad nauis et litora cursu 2:399 fida petunt; pars ingentem formidine turpi 2:400 scandunt rursus equum et nota conduntur in aluo. 2:401 Heu nihil inuitis fas quemquam fidere diuis! 2:402 ecce trahebatur passis Priameia uirgo 2:403 crinibus a templo Cassandra adytisque Mineruae 2:404 ad caelum tendens ardentia lumina frustra, 2:405 lumina, nam teneras arcebant uincula palmas. 2:406 non tulit hanc speciem furiata mente Coroebus 2:407 et sese medium iniecit periturus in agmen; 2:408 consequimur cuncti et densis incurrimus armis. 2:409 hic primum ex alto delubri culmine telis 2:410 nostrorum obruimur oriturque miserrima caedes 2:411 armorum facie et Graiarum errore iubarum. 2:412 tum Danai gemitu atque ereptae uirginis ira 2:413 undique collecti inuadunt, acerrimus Aiax 2:414 et gemini Atridae Dolopumque exercitus omnis: 2:415 aduersi rupto ceu quondam turbine uenti 2:416 confligunt, Zephyrusque Notusque et laetus Eois 2:417 Eurus equis; stridunt siluae saeuitque tridenti 2:418 spumeus atque imo Nereus ciet aequora fundo. 2:419 illi etiam, si quos obscura nocte per umbram 2:420 fudimus insidiis totaque agitauimus urbe, 2:421 apparent; primi clipeos mentitaque tela 2:422 agnoscunt atque ora sono discordia signant. 2:423 ilicet obruimur numero, primusque Coroebus 2:424 Penelei dextra diuae armipotentis ad aram 2:425 procumbit; cadit et Rhipeus, iustissimus unus 2:426 qui fuit in Teucris et seruantissimus aequi 2:427 (dis aliter uisum); pereunt Hypanisque Dymasque 2:428 confixi a sociis; nec te tua plurima, Panthu, 2:429 labentem pietas nec Apollinis infula texit. 2:430 Iliaci cineres et flamma extrema meorum, 2:431 testor, in occasu uestro nec tela nec ullas 2:432 uitauisse uices, Danaum et, si fata fuissent 2:433 ut caderem, meruisse manu. diuellimur inde, 2:434 Iphitus et Pelias mecum (quorum Iphitus aeuo 2:435 iam grauior, Pelias et uulnere tardus Vlixi), 2:436 protinus ad sedes Priami clamore uocati. 2:437 hic uero ingentem pugnam, ceu cetera nusquam 2:438 bella forent, nulli tota morerentur in urbe, 2:439 sic Martem indomitum Danaosque ad tecta ruentis 2:440 cernimus obsessumque acta testudine limen. 2:441 haerent parietibus scalae postisque sub ipsos 2:442 nituntur gradibus clipeosque ad tela sinistris 2:443 protecti obiciunt, prensant fastigia dextris. 2:444 Dardanidae contra turris ac tota domorum 2:445 culmina conuellunt; his se, quando ultima cernunt, 2:446 extrema iam in morte parant defendere telis, 2:447 auratasque trabes, ueterum decora alta parentum, 2:448 deuoluunt; alii strictis mucronibus imas 2:449 obsedere fores, has seruant agmine denso. 2:450 instaurati animi regis succurrere tectis 2:451 auxilioque leuare uiros uimque addere uictis. 2:452 Limen erat caecaeque fores et peruius usus 2:453 tectorum inter se Priami, postesque relicti 2:454 a tergo, infelix qua se, dum regna manebant, 2:455 saepius Andromache ferre incomitata solebat 2:456 ad soceros et auo puerum Astyanacta trahebat. 2:457 euado ad summi fastigia culminis, unde 2:458 tela manu miseri iactabant inrita Teucri. 2:459 turrim in praecipiti stantem summisque sub astra 2:460 eductam tectis, unde omnis Troia uideri 2:461 et Danaum solitae naues et Achaica castra, 2:462 adgressi ferro circum, qua summa labantis 2:463 iuncturas tabulata dabant, conuellimus altis 2:464 sedibus impulimusque; ea lapsa repente ruinam 2:465 cum sonitu trahit et Danaum super agmina late 2:466 incidit. ast alii subeunt, nec saxa nec ullum 2:467 telorum interea cessat genus. 2:468 Vestibulum ante ipsum primoque in limine Pyrrhus 2:469 exsultat telis et luce coruscus aena: 2:470 qualis ubi in lucem coluber mala gramina pastus, 2:471 frigida sub terra tumidum quem bruma tegebat, 2:472 nunc, positis nouus exuuiis nitidusque iuuenta, 2:473 lubrica conuoluit sublato pectore terga 2:474 arduus ad solem, et linguis micat ore trisulcis. 2:475 una ingens Periphas et equorum agitator Achillis, 2:476 armiger Automedon, una omnis Scyria pubes 2:477 succedunt tecto et flammas ad culmina iactant. 2:478 ipse inter primos correpta dura bipenni 2:479 limina perrumpit postisque a cardine uellit 2:480 aeratos; iamque excisa trabe firma cauauit 2:481 robora et ingentem lato dedit ore fenestram. 2:482 apparet domus intus et atria longa patescunt; 2:483 apparent Priami et ueterum penetralia regum, 2:484 armatosque uident stantis in limine primo. 2:485 at domus interior gemitu miseroque tumultu 2:486 miscetur, penitusque cauae plangoribus aedes 2:487 femineis ululant; ferit aurea sidera clamor. 2:488 tum pauidae tectis matres ingentibus errant 2:489 amplexaeque tenent postis atque oscula figunt. 2:490 instat ui patria Pyrrhus; nec claustra nec ipsi 2:491 custodes sufferre ualent; labat ariete crebro 2:492 ianua, et emoti procumbunt cardine postes. 2:493 fit uia ui; rumpunt aditus primosque trucidant 2:494 immissi Danai et late loca milite complent. 2:495 non sic, aggeribus ruptis cum spumeus amnis 2:496 exiit oppositasque euicit gurgite moles, 2:497 fertur in arua furens cumulo camposque per omnis 2:498 cum stabulis armenta trahit. uidi ipse furentem 2:499 caede Neoptolemum geminosque in limine Atridas, 2:500 uidi Hecubam centumque nurus Priamumque per aras 2:501 sanguine foedantem quos ipse sacrauerat ignis. 2:502 quinquaginta illi thalami, spes tanta nepotum, 2:503 barbarico postes auro spoliisque superbi 2:504 procubuere; tenent Danai qua deficit ignis. 2:505 Forsitan et Priami fuerint quae fata requiras. 2:506 urbis uti captae casum conuulsaque uidit 2:507 limina tectorum et medium in penetralibus hostem, 2:508 arma diu senior desueta trementibus aeuo 2:509 circumdat nequiquam umeris et inutile ferrum 2:510 cingitur, ac densos fertur moriturus in hostis. 2:511 aedibus in mediis nudoque sub aetheris axe 2:512 ingens ara fuit iuxtaque ueterrima laurus 2:513 incumbens arae atque umbra complexa penatis. 2:514 hic Hecuba et natae nequiquam altaria circum, 2:515 praecipites atra ceu tempestate columbae, 2:516 condensae et diuum amplexae simulacra sedebant. 2:517 ipsum autem sumptis Priamum iuuenalibus armis 2:518 ut uidit, 'quae mens tam dira, miserrime coniunx, 2:519 impulit his cingi telis? aut quo ruis?' inquit. 2:520 'non tali auxilio nec defensoribus istis 2:521 tempus eget; non, si ipse meus nunc adforet Hector. 2:522 huc tandem concede; haec ara tuebitur omnis, 2:523 aut moriere simul.' sic ore effata recepit 2:524 ad sese et sacra longaeuum in sede locauit. 2:525 Ecce autem elapsus Pyrrhi de caede Polites, 2:526 unus natorum Priami, per tela, per hostis 2:527 porticibus longis fugit et uacua atria lustrat 2:528 saucius. illum ardens infesto uulnere Pyrrhus 2:529 insequitur, iam iamque manu tenet et premit hasta. 2:530 ut tandem ante oculos euasit et ora parentum, 2:531 concidit ac multo uitam cum sanguine fudit. 2:532 hic Priamus, quamquam in media iam morte tenetur, 2:533 non tamen abstinuit nec uoci iraeque pepercit: 2:534 'at tibi pro scelere,' exclamat, 'pro talibus ausis 2:535 si qua est caelo pietas quae talia curet, 2:536 persoluant grates dignas et praemia reddant 2:537 debita, qui nati coram me cernere letum 2:538 fecisti et patrios foedasti funere uultus. 2:539 at non ille, satum quo te mentiris, Achilles 2:540 talis in hoste fuit Priamo; sed iura fidemque 2:541 supplicis erubuit corpusque exsangue sepulcro 2:542 reddidit Hectoreum meque in mea regna remisit.' 2:543 sic fatus senior telumque imbelle sine ictu 2:544 coniecit, rauco quod protinus aere repulsum, 2:545 et summo clipei nequiquam umbone pependit. 2:546 cui Pyrrhus: 'referes ergo haec et nuntius ibis 2:547 Pelidae genitori. illi mea tristia facta 2:548 degeneremque Neoptolemum narrare memento. 2:549 nunc morere.' hoc dicens altaria ad ipsa trementem 2:550 traxit et in multo lapsantem sanguine nati, 2:551 implicuitque comam laeua, dextraque coruscum 2:552 extulit ac lateri capulo tenus abdidit ensem. 2:553 haec finis Priami fatorum, hic exitus illum 2:554 sorte tulit Troiam incensam et prolapsa uidentem 2:555 Pergama, tot quondam populis terrisque superbum 2:556 regnatorem Asiae. iacet ingens litore truncus, 2:557 auulsumque umeris caput et sine nomine corpus. 2:558 At me tum primum saeuus circumstetit horror. 2:559 obstipui; subiit cari genitoris imago, 2:560 ut regem aequaeuum crudeli uulnere uidi 2:561 uitam exhalantem, subiit deserta Creusa 2:562 et direpta domus et parui casus Iuli. 2:563 respicio et quae sit me circum copia lustro. 2:564 deseruere omnes defessi, et corpora saltu 2:565 ad terram misere aut ignibus aegra dedere. 2:566 [Iamque adeo super unus eram, cum limina Vestae 2:567 seruantem et tacitam secreta in sede latentem 2:568 Tyndarida aspicio; dant claram incendia lucem 2:569 erranti passimque oculos per cuncta ferenti. 2:570 illa sibi infestos euersa ob Pergama Teucros 2:571 et Danaum poenam et deserti coniugis iras 2:572 praemetuens, Troiae et patriae communis Erinys, 2:573 abdiderat sese atque aris inuisa sedebat. 2:574 exarsere ignes animo; subit ira cadentem 2:575 ulcisci patriam et sceleratas sumere poenas. 2:576 'scilicet haec Spartam incolumis patriasque Mycenas 2:577 aspiciet, partoque ibit regina triumpho? 2:578 coniugiumque domumque patris natosque uidebit 2:579 Iliadum turba et Phrygiis comitata ministris? 2:580 occiderit ferro Priamus? Troia arserit igni? 2:581 Dardanium totiens sudarit sanguine litus? 2:582 non ita. namque etsi nullum memorabile nomen 2:583 feminea in poena est, habet haec uictoria laudem; 2:584 exstinxisse nefas tamen et sumpsisse merentis 2:585 laudabor poenas, animumque explesse iuuabit 2:586 ultricis ~famam et cineres satiasse meorum.' 2:587 talia iactabam et furiata mente ferebar,] 2:588 cum mihi se, non ante oculis tam clara, uidendam 2:589 obtulit et pura per noctem in luce refulsit 2:590 alma parens, confessa deam qualisque uideri 2:591 caelicolis et quanta solet, dextraque prehensum 2:592 continuit roseoque haec insuper addidit ore: 2:593 'nate, quis indomitas tantus dolor excitat iras? 2:594 quid furis? aut quonam nostri tibi cura recessit? 2:595 non prius aspicies ubi fessum aetate parentem 2:596 liqueris Anchisen, superet coniunxne Creusa 2:597 Ascaniusque puer? quos omnis undique Graiae 2:598 circum errant acies et, ni mea cura resistat, 2:599 iam flammae tulerint inimicus et hauserit ensis. 2:600 non tibi Tyndaridis facies inuisa Lacaenae 2:601 culpatusue Paris, diuum inclementia, diuum 2:602 has euertit opes sternitque a culmine Troiam. 2:603 aspice (namque omnem, quae nunc obducta tuenti 2:604 mortalis hebetat uisus tibi et umida circum 2:605 caligat, nubem eripiam; tu ne qua parentis 2:606 iussa time neu praeceptis parere recusa): 2:607 hic, ubi disiectas moles auulsaque saxis 2:608 saxa uides, mixtoque undantem puluere fumum, 2:609 Neptunus muros magnoque emota tridenti 2:610 fundamenta quatit totamque a sedibus urbem 2:611 eruit. hic Iuno Scaeas saeuissima portas 2:612 prima tenet sociumque furens a nauibus agmen 2:613 ferro accincta uocat. 2:614 iam summas arces Tritonia, respice, Pallas 2:615 insedit nimbo effulgens et Gorgone saeua. 2:616 ipse pater Danais animos uirisque secundas 2:617 sufficit, ipse deos in Dardana suscitat arma. 2:618 eripe, nate, fugam finemque impone labori; 2:619 nusquam abero et tutum patrio te limine sistam.' 2:620 dixerat et spissis noctis se condidit umbris. 2:621 apparent dirae facies inimicaque Troiae 2:622 numina magna deum. 2:623 Tum uero omne mihi uisum considere in ignis 2:624 Ilium et ex imo uerti Neptunia Troia: 2:625 ac ueluti summis antiquam in montibus ornum 2:626 cum ferro accisam crebrisque bipennibus instant 2:627 eruere agricolae certatim, illa usque minatur 2:628 et tremefacta comam concusso uertice nutat, 2:629 uulneribus donec paulatim euicta supremum 2:630 congemuit traxitque iugis auulsa ruinam. 2:631 descendo ac ducente deo flammam inter et hostis 2:632 expedior: dant tela locum flammaeque recedunt. 2:633 Atque ubi iam patriae peruentum ad limina sedis 2:634 antiquasque domos, genitor, quem tollere in altos 2:635 optabam primum montis primumque petebam, 2:636 abnegat excisa uitam producere Troia 2:637 exsiliumque pati. 'uos o, quibus integer aeui 2:638 sanguis,' ait, 'solidaeque suo stant robore uires, 2:639 uos agitate fugam. 2:640 me si caelicolae uoluissent ducere uitam, 2:641 has mihi seruassent sedes. satis una superque 2:642 uidimus excidia et captae superauimus urbi. 2:643 sic o sic positum adfati discedite corpus. 2:644 ipse manu mortem inueniam; miserebitur hostis 2:645 exuuiasque petet. facilis iactura sepulcri. 2:646 iam pridem inuisus diuis et inutilis annos 2:647 demoror, ex quo me diuum pater atque hominum rex 2:648 fulminis adflauit uentis et contigit igni.' 2:649 Talia perstabat memorans fixusque manebat. 2:650 nos contra effusi lacrimis coniunxque Creusa 2:651 Ascaniusque omnisque domus, ne uertere secum 2:652 cuncta pater fatoque urgenti incumbere uellet. 2:653 abnegat inceptoque et sedibus haeret in isdem. 2:654 rursus in arma feror mortemque miserrimus opto. 2:655 nam quod consilium aut quae iam fortuna dabatur? 2:656 'mene efferre pedem, genitor, te posse relicto 2:657 sperasti tantumque nefas patrio excidit ore? 2:658 si nihil ex tanta superis placet urbe relinqui, 2:659 et sedet hoc animo perituraeque addere Troiae 2:660 teque tuosque iuuat, patet isti ianua leto, 2:661 iamque aderit multo Priami de sanguine Pyrrhus, 2:662 natum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras. 2:663 hoc erat, alma parens, quod me per tela, per ignis 2:664 eripis, ut mediis hostem in penetralibus utque 2:665 Ascanium patremque meum iuxtaque Creusam 2:666 alterum in alterius mactatos sanguine cernam? 2:667 arma, uiri, ferte arma; uocat lux ultima uictos. 2:668 reddite me Danais; sinite instaurata reuisam 2:669 proelia. numquam omnes hodie moriemur inulti.' 2:670 Hinc ferro accingor rursus clipeoque sinistram 2:671 insertabam aptans meque extra tecta ferebam. 2:672 ecce autem complexa pedes in limine coniunx 2:673 haerebat, paruumque patri tendebat Iulum: 2:674 'si periturus abis, et nos rape in omnia tecum; 2:675 sin aliquam expertus sumptis spem ponis in armis, 2:676 hanc primum tutare domum. cui paruus Iulus, 2:677 cui pater et coniunx quondam tua dicta relinquor?' 2:678 Talia uociferans gemitu tectum omne replebat, 2:679 cum subitum dictuque oritur mirabile monstrum. 2:680 namque manus inter maestorumque ora parentum 2:681 ecce leuis summo de uertice uisus Iuli 2:682 fundere lumen apex, tactuque innoxia mollis 2:683 lambere flamma comas et circum tempora pasci. 2:684 nos pauidi trepidare metu crinemque flagrantem 2:685 excutere et sanctos restinguere fontibus ignis. 2:686 at pater Anchises oculos ad sidera laetus 2:687 extulit et caelo palmas cum uoce tetendit: 2:688 'Iuppiter omnipotens, precibus si flecteris ullis, 2:689 aspice nos, hoc tantum, et si pietate meremur, 2:690 da deinde auxilium, pater, atque haec omina firma.' 2:691 Vix ea fatus erat senior, subitoque fragore 2:692 intonuit laeuum, et de caelo lapsa per umbras 2:693 stella facem ducens multa cum luce cucurrit. 2:694 illam summa super labentem culmina tecti 2:695 cernimus Idaea claram se condere silua 2:696 signantemque uias; tum longo limite sulcus 2:697 dat lucem et late circum loca sulphure fumant. 2:698 hic uero uictus genitor se tollit ad auras 2:699 adfaturque deos et sanctum sidus adorat. 2:700 'iam iam nulla mora est; sequor et qua ducitis adsum, 2:701 di patrii; seruate domum, seruate nepotem. 2:702 uestrum hoc augurium, uestroque in numine Troia est. 2:703 cedo equidem nec, nate, tibi comes ire recuso.' 2:704 dixerat ille, et iam per moenia clarior ignis 2:705 auditur, propiusque aestus incendia uoluunt. 2:706 'ergo age, care pater, ceruici imponere nostrae; 2:707 ipse subibo umeris nec me labor iste grauabit; 2:708 quo res cumque cadent, unum et commune periclum, 2:709 una salus ambobus erit. mihi paruus Iulus 2:710 sit comes, et longe seruet uestigia coniunx. 2:711 uos, famuli, quae dicam animis aduertite uestris. 2:712 est urbe egressis tumulus templumque uetustum 2:713 desertae Cereris, iuxtaque antiqua cupressus 2:714 religione patrum multos seruata per annos; 2:715 hanc ex diuerso sedem ueniemus in unam. 2:716 tu, genitor, cape sacra manu patriosque penatis; 2:717 me bello e tanto digressum et caede recenti 2:718 attrectare nefas, donec me flumine uiuo 2:719 abluero.' 2:720 haec fatus latos umeros subiectaque colla 2:721 ueste super fuluique insternor pelle leonis, 2:722 succedoque oneri; dextrae se paruus Iulus 2:723 implicuit sequiturque patrem non passibus aequis; 2:724 pone subit coniunx. ferimur per opaca locorum, 2:725 et me, quem dudum non ulla iniecta mouebant 2:726 tela neque aduerso glomerati examine Grai, 2:727 nunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis 2:728 suspensum et pariter comitique onerique timentem. 2:729 iamque propinquabam portis omnemque uidebar 2:730 euasisse uiam, subito cum creber ad auris 2:731 uisus adesse pedum sonitus, genitorque per umbram 2:732 prospiciens 'nate,' exclamat, 'fuge, nate; propinquant. 2:733 ardentis clipeos atque aera micantia cerno.' 2:734 hic mihi nescio quod trepido male numen amicum 2:735 confusam eripuit mentem. namque auia cursu 2:736 dum sequor et nota excedo regione uiarum, 2:737 heu misero coniunx fatone erepta Creusa 2:738 substitit, errauitne uia seu lapsa resedit, 2:739 incertum; nec post oculis est reddita nostris. 2:740 nec prius amissam respexi animumue reflexi 2:741 quam tumulum antiquae Cereris sedemque sacratam 2:742 uenimus: hic demum collectis omnibus una 2:743 defuit, et comites natumque uirumque fefellit. 2:744 quem non incusaui amens hominumque deorumque, 2:745 aut quid in euersa uidi crudelius urbe? 2:746 Ascanium Anchisenque patrem Teucrosque penatis 2:747 commendo sociis et curua ualle recondo; 2:748 ipse urbem repeto et cingor fulgentibus armis. 2:749 stat casus renouare omnis omnemque reuerti 2:750 per Troiam et rursus caput obiectare periclis. 2:751 principio muros obscuraque limina portae, 2:752 qua gressum extuleram, repeto et uestigia retro 2:753 obseruata sequor per noctem et lumine lustro: 2:754 horror ubique animo, simul ipsa silentia terrent. 2:755 inde domum, si forte pedem, si forte tulisset, 2:756 me refero: inruerant Danai et tectum omne tenebant. 2:757 ilicet ignis edax summa ad fastigia uento 2:758 uoluitur; exsuperant flammae, furit aestus ad auras. 2:759 procedo et Priami sedes arcemque reuiso: 2:760 et iam porticibus uacuis Iunonis asylo 2:761 custodes lecti Phoenix et dirus Vlixes 2:762 praedam adseruabant. huc undique Troia gaza 2:763 incensis erepta adytis, mensaeque deorum 2:764 crateresque auro solidi, captiuaque uestis 2:765 congeritur. pueri et pauidae longo ordine matres 2:766 stant circum. 2:767 ausus quin etiam uoces iactare per umbram 2:768 impleui clamore uias, maestusque Creusam 2:769 nequiquam ingeminans iterumque iterumque uocaui. 2:770 quaerenti et tectis urbis sine fine ruenti 2:771 infelix simulacrum atque ipsius umbra Creusae 2:772 uisa mihi ante oculos et nota maior imago. 2:773 obstipui, steteruntque comae et uox faucibus haesit. 2:774 tum sic adfari et curas his demere dictis: 2:775 'quid tantum insano iuuat indulgere dolori, 2:776 o dulcis coniunx? non haec sine numine diuum 2:777 eueniunt; nec te comitem hinc portare Creusam 2:778 fas, aut ille sinit superi regnator Olympi. 2:779 longa tibi exsilia et uastum maris aequor arandum, 2:780 et terram Hesperiam uenies, ubi Lydius arua 2:781 inter opima uirum leni fluit agmine Thybris. 2:782 illic res laetae regnumque et regia coniunx 2:783 parta tibi; lacrimas dilectae pelle Creusae. 2:784 non ego Myrmidonum sedes Dolopumue superbas 2:785 aspiciam aut Grais seruitum matribus ibo, 2:786 Dardanis et diuae Veneris nurus; 2:787 sed me magna deum genetrix his detinet oris. 2:788 iamque uale et nati serua communis amorem.' 2:789 haec ubi dicta dedit, lacrimantem et multa uolentem 2:790 dicere deseruit, tenuisque recessit in auras. 2:791 ter conatus ibi collo dare bracchia circum; 2:792 ter frustra comprensa manus effugit imago, 2:793 par leuibus uentis uolucrique simillima somno. 2:794 sic demum socios consumpta nocte reuiso. 2:795 Atque hic ingentem comitum adfluxisse nouorum 2:796 inuenio admirans numerum, matresque uirosque, 2:797 collectam exsilio pubem, miserabile uulgus. 2:798 undique conuenere animis opibusque parati 2:799 in quascumque uelim pelago deducere terras. 2:800 iamque iugis summae surgebat Lucifer Idae 2:801 ducebatque diem, Danaique obsessa tenebant 2:802 limina portarum, nec spes opis ulla dabatur. 2:803 cessi et sublato montis genitore petiui. Book III. 3:1 Postquam res Asiae Priamique euertere gentem 3:2 immeritam uisum superis, ceciditque superbum 3:3 Ilium et omnis humo fumat Neptunia Troia, 3:4 diuersa exsilia et desertas quaerere terras 3:5 auguriis agimur diuum, classemque sub ipsa 3:6 Antandro et Phrygiae molimur montibus Idae, 3:7 incerti quo fata ferant, ubi sistere detur, 3:8 contrahimusque uiros. uix prima inceperat aestas 3:9 et pater Anchises dare fatis uela iubebat, 3:10 litora cum patriae lacrimans portusque relinquo 3:11 et campos ubi Troia fuit. feror exsul in altum 3:12 cum sociis natoque penatibus et magnis dis. 3:13 Terra procul uastis colitur Mauortia campis 3:14 (Thraces arant) acri quondam regnata Lycurgo, 3:15 hospitium antiquum Troiae sociique penates 3:16 dum fortuna fuit. feror huc et litore curuo 3:17 moenia prima loco fatis ingressus iniquis 3:18 Aeneadasque meo nomen de nomine fingo. 3:19 sacra Dionaeae matri diuisque ferebam 3:20 auspicibus coeptorum operum, superoque nitentem 3:21 caelicolum regi mactabam in litore taurum. 3:22 forte fuit iuxta tumulus, quo cornea summo 3:23 uirgulta et densis hastilibus horrida myrtus. 3:24 accessi uiridemque ab humo conuellere siluam 3:25 conatus, ramis tegerem ut frondentibus aras, 3:26 horrendum et dictu uideo mirabile monstrum. 3:27 nam quae prima solo ruptis radicibus arbos 3:28 uellitur, huic atro liquuntur sanguine guttae 3:29 et terram tabo maculant. mihi frigidus horror 3:30 membra quatit gelidusque coit formidine sanguis. 3:31 rursus et alterius lentum conuellere uimen 3:32 insequor et causas penitus temptare latentis; 3:33 ater et alterius sequitur de cortice sanguis. 3:34 multa mouens animo Nymphas uenerabar agrestis 3:35 Gradiuumque patrem, Geticis qui praesidet aruis, 3:36 rite secundarent uisus omenque leuarent. 3:37 tertia sed postquam maiore hastilia nisu 3:38 adgredior genibusque aduersae obluctor harenae, 3:39 (eloquar an sileam?) gemitus lacrimabilis imo 3:40 auditur tumulo et uox reddita fertur ad auris: 3:41 'quid miserum, Aenea, laceras? iam parce sepulto, 3:42 parce pias scelerare manus. non me tibi Troia 3:43 externum tulit aut cruor hic de stipite manat. 3:44 heu fuge crudelis terras, fuge litus auarum: 3:45 nam Polydorus ego. hic confixum ferrea texit 3:46 telorum seges et iaculis increuit acutis.' 3:47 tum uero ancipiti mentem formidine pressus 3:48 obstipui steteruntque comae et uox faucibus haesit. 3:49 Hunc Polydorum auri quondam cum pondere magno 3:50 infelix Priamus furtim mandarat alendum 3:51 Threicio regi, cum iam diffideret armis 3:52 Dardaniae cingique urbem obsidione uideret. 3:53 ille, ut opes fractae Teucrum et Fortuna recessit, 3:54 res Agamemnonias uictriciaque arma secutus 3:55 fas omne abrumpit: Polydorum obtruncat, et auro 3:56 ui potitur. quid non mortalia pectora cogis, 3:57 auri sacra fames! postquam pauor ossa reliquit, 3:58 delectos populi ad proceres primumque parentem 3:59 monstra deum refero, et quae sit sententia posco. 3:60 omnibus idem animus, scelerata excedere terra, 3:61 linqui pollutum hospitium et dare classibus Austros. 3:62 ergo instauramus Polydoro funus, et ingens 3:63 aggeritur tumulo tellus; stant Manibus arae 3:64 caeruleis maestae uittis atraque cupresso, 3:65 et circum Iliades crinem de more solutae; 3:66 inferimus tepido spumantia cymbia lacte 3:67 sanguinis et sacri pateras, animamque sepulcro 3:68 condimus et magna supremum uoce ciemus. 3:69 Inde ubi prima fides pelago, placataque uenti 3:70 dant maria et lenis crepitans uocat Auster in altum, 3:71 deducunt socii nauis et litora complent; 3:72 prouehimur portu terraeque urbesque recedunt. 3:73 sacra mari colitur medio gratissima tellus 3:74 Nereidum matri et Neptuno Aegaeo, 3:75 quam pius arquitenens oras et litora circum 3:76 errantem Mycono e celsa Gyaroque reuinxit, 3:77 immotamque coli dedit et contemnere uentos. 3:78 huc feror, haec fessos tuto placidissima portu 3:79 accipit; egressi ueneramur Apollinis urbem. 3:80 rex Anius, rex idem hominum Phoebique sacerdos, 3:81 uittis et sacra redimitus tempora lauro 3:82 occurrit; ueterem Anchisen agnouit amicum. 3:83 iungimus hospitio dextras et tecta subimus. 3:84 Templa dei saxo uenerabar structa uetusto: 3:85 'da propriam, Thymbraee, domum; da moenia fessis 3:86 et genus et mansuram urbem; serua altera Troiae 3:87 Pergama, reliquias Danaum atque immitis Achilli. 3:88 quem sequimur? quoue ire iubes? ubi ponere sedes? 3:89 da, pater, augurium atque animis inlabere nostris.' 3:90 uix ea fatus eram: tremere omnia uisa repente, 3:91 liminaque laurusque dei, totusque moueri 3:92 mons circum et mugire adytis cortina reclusis. 3:93 summissi petimus terram et uox fertur ad auris: 3:94 'Dardanidae duri, quae uos a stirpe parentum 3:95 prima tulit tellus, eadem uos ubere laeto 3:96 accipiet reduces. antiquam exquirite matrem. 3:97 hic domus Aeneae cunctis dominabitur oris 3:98 et nati natorum et qui nascentur ab illis.' 3:99 haec Phoebus; mixtoque ingens exorta tumultu 3:100 laetitia, et cuncti quae sint ea moenia quaerunt, 3:101 quo Phoebus uocet errantis iubeatque reuerti. 3:102 tum genitor ueterum uoluens monimenta uirorum 3:103 'audite, o proceres,' ait 'et spes discite uestras. 3:104 Creta Iouis magni medio iacet insula ponto, 3:105 mons Idaeus ubi et gentis cunabula nostrae. 3:106 centum urbes habitant magnas, uberrima regna, 3:107 maximus unde pater, si rite audita recordor, 3:108 Teucrus Rhoeteas primum est aduectus in oras, 3:109 optauitque locum regno. nondum Ilium et arces 3:110 Pergameae steterant; habitabant uallibus imis. 3:111 hinc mater cultrix Cybeli Corybantiaque aera 3:112 Idaeumque nemus, hinc fida silentia sacris, 3:113 et iuncti currum dominae subiere leones. 3:114 ergo agite et diuum ducunt qua iussa sequamur: 3:115 placemus uentos et Cnosia regna petamus. 3:116 nec longo distant cursu: modo Iuppiter adsit, 3:117 tertia lux classem Cretaeis sistet in oris.' 3:118 sic fatus meritos aris mactauit honores, 3:119 taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo, 3:120 nigram Hiemi pecudem, Zephyris felicibus albam. 3:121 Fama uolat pulsum regnis cessisse paternis 3:122 Idomenea ducem, desertaque litora Cretae, 3:123 hoste uacare domum sedesque astare relictas. 3:124 linquimus Ortygiae portus pelagoque uolamus 3:125 bacchatamque iugis Naxon uiridemque Donusam, 3:126 Olearon niueamque Paron sparsasque per aequor 3:127 Cycladas, et crebris legimus freta concita terris. 3:128 nauticus exoritur uario certamine clamor: 3:129 hortantur socii Cretam proauosque petamus. 3:130 prosequitur surgens a puppi uentus euntis, 3:131 et tandem antiquis Curetum adlabimur oris. 3:132 ergo auidus muros optatae molior urbis 3:133 Pergameamque uoco, et laetam cognomine gentem 3:134 hortor amare focos arcemque attollere tectis. 3:135 Iamque fere sicco subductae litore puppes, 3:136 conubiis aruisque nouis operata iuuentus, 3:137 iura domosque dabam, subito cum tabida membris 3:138 corrupto caeli tractu miserandaque uenit 3:139 arboribusque satisque lues et letifer annus. 3:140 linquebant dulcis animas aut aegra trahebant 3:141 corpora; tum sterilis exurere Sirius agros, 3:142 arebant herbae et uictum seges aegra negabat. 3:143 rursus ad oraclum Ortygiae Phoebumque remenso 3:144 hortatur pater ire mari ueniamque precari, 3:145 quam fessis finem rebus ferat, unde laborum 3:146 temptare auxilium iubeat, quo uertere cursus. 3:147 Nox erat et terris animalia somnus habebat: 3:148 effigies sacrae diuum Phrygiique penates, 3:149 quos mecum a Troia mediisque ex ignibus urbis 3:150 extuleram, uisi ante oculos astare iacentis 3:151 in somnis multo manifesti lumine, qua se 3:152 plena per insertas fundebat luna fenestras; 3:153 tum sic adfari et curas his demere dictis: 3:154 'quod tibi delato Ortygiam dicturus Apollo est, 3:155 hic canit et tua nos en ultro ad limina mittit. 3:156 nos te Dardania incensa tuaque arma secuti, 3:157 nos tumidum sub te permensi classibus aequor, 3:158 idem uenturos tollemus in astra nepotes 3:159 imperiumque urbi dabimus. tu moenia magnis 3:160 magna para longumque fugae ne linque laborem. 3:161 mutandae sedes. non haec tibi litora suasit 3:162 Delius aut Cretae iussit considere Apollo. 3:163 est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt, 3:164 terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae; 3:165 Oenotri coluere uiri; nunc fama minores 3:166 Italiam dixisse ducis de nomine gentem. 3:167 hae nobis propriae sedes, hinc Dardanus ortus 3:168 Iasiusque pater, genus a quo principe nostrum. 3:169 surge age et haec laetus longaeuo dicta parenti 3:170 haud dubitanda refer: Corythum terrasque requirat 3:171 Ausonias; Dictaea negat tibi Iuppiter arua.' 3:172 talibus attonitus uisis et uoce deorum 3:173 (nec sopor illud erat, sed coram agnoscere uultus 3:174 uelatasque comas praesentiaque ora uidebar; 3:175 tum gelidus toto manabat corpore sudor) 3:176 corripio e stratis corpus tendoque supinas 3:177 ad caelum cum uoce manus et munera libo 3:178 intemerata focis. perfecto laetus honore 3:179 Anchisen facio certum remque ordine pando. 3:180 agnouit prolem ambiguam geminosque parentis, 3:181 seque nouo ueterum deceptum errore locorum. 3:182 tum memorat: 'nate, Iliacis exercite fatis, 3:183 sola mihi talis casus Cassandra canebat. 3:184 nunc repeto haec generi portendere debita nostro 3:185 et saepe Hesperiam, saepe Itala regna uocare. 3:186 sed quis ad Hesperiae uenturos litora Teucros 3:187 crederet? aut quem tum uates Cassandra moueret? 3:188 cedamus Phoebo et moniti meliora sequamur.' 3:189 sic ait, et cuncti dicto paremus ouantes. 3:190 hanc quoque deserimus sedem paucisque relictis 3:191 uela damus uastumque caua trabe currimus aequor. 3:192 Postquam altum tenuere rates nec iam amplius ullae 3:193 apparent terrae, caelum undique et undique pontus, 3:194 tum mihi caeruleus supra caput astitit imber 3:195 noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris. 3:196 continuo uenti uoluunt mare magnaque surgunt 3:197 aequora, dispersi iactamur gurgite uasto; 3:198 inuoluere diem nimbi et nox umida caelum 3:199 abstulit, ingeminant abruptis nubibus ignes, 3:200 excutimur cursu et caecis erramus in undis. 3:201 ipse diem noctemque negat discernere caelo 3:202 nec meminisse uiae media Palinurus in unda. 3:203 tris adeo incertos caeca caligine soles 3:204 erramus pelago, totidem sine sidere noctes. 3:205 quarto terra die primum se attollere tandem 3:206 uisa, aperire procul montis ac uoluere fumum. 3:207 uela cadunt, remis insurgimus; haud mora, nautae 3:208 adnixi torquent spumas et caerula uerrunt. 3:209 seruatum ex undis Strophadum me litora primum 3:210 excipiunt. Strophades Graio stant nomine dictae 3:211 insulae Ionio in magno, quas dira Celaeno 3:212 Harpyiaeque colunt aliae, Phineia postquam 3:213 clausa domus mensasque metu liquere priores. 3:214 tristius haud illis monstrum, nec saeuior ulla 3:215 pestis et ira deum Stygiis sese extulit undis. 3:216 uirginei uolucrum uultus, foedissima uentris 3:217 proluuies uncaeque manus et pallida semper 3:218 ora fame. 3:219 huc ubi delati portus intrauimus, ecce 3:220 laeta boum passim campis armenta uidemus 3:221 caprigenumque pecus nullo custode per herbas. 3:222 inruimus ferro et diuos ipsumque uocamus 3:223 in partem praedamque Iouem; tum litore curuo 3:224 exstruimusque toros dapibusque epulamur opimis. 3:225 at subitae horrifico lapsu de montibus adsunt 3:226 Harpyiae et magnis quatiunt clangoribus alas, 3:227 diripiuntque dapes contactuque omnia foedant 3:228 immundo; tum uox taetrum dira inter odorem. 3:229 rursum in secessu longo sub rupe cauata 3:230 [arboribus clausam circum atque horrentibus umbris] 3:231 instruimus mensas arisque reponimus ignem; 3:232 rursum ex diuerso caeli caecisque latebris 3:233 turba sonans praedam pedibus circumuolat uncis, 3:234 polluit ore dapes. sociis tunc arma capessant 3:235 edico, et dira bellum cum gente gerendum. 3:236 haud secus ac iussi faciunt tectosque per herbam 3:237 disponunt ensis et scuta latentia condunt. 3:238 ergo ubi delapsae sonitum per curua dedere 3:239 litora, dat signum specula Misenus ab alta 3:240 aere cauo. inuadunt socii et noua proelia temptant, 3:241 obscenas pelagi ferro foedare uolucris. 3:242 sed neque uim plumis ullam nec uulnera tergo 3:243 accipiunt, celerique fuga sub sidera lapsae 3:244 semesam praedam et uestigia foeda relinquunt. 3:245 una in praecelsa consedit rupe Celaeno, 3:246 infelix uates, rumpitque hanc pectore uocem; 3:247 'bellum etiam pro caede boum stratisque iuuencis, 3:248 Laomedontiadae, bellumne inferre paratis 3:249 et patrio Harpyias insontis pellere regno? 3:250 accipite ergo animis atque haec mea figite dicta, 3:251 quae Phoebo pater omnipotens, mihi Phoebus Apollo 3:252 praedixit, uobis Furiarum ego maxima pando. 3:253 Italiam cursu petitis uentisque uocatis: 3:254 ibitis Italiam portusque intrare licebit. 3:255 sed non ante datam cingetis moenibus urbem 3:256 quam uos dira fames nostraeque iniuria caedis 3:257 ambesas subigat malis absumere mensas.' 3:258 dixit, et in siluam pennis ablata refugit. 3:259 at sociis subita gelidus formidine sanguis 3:260 deriguit: cecidere animi, nec iam amplius armis, 3:261 sed uotis precibusque iubent exposcere pacem, 3:262 siue deae seu sint dirae obscenaeque uolucres. 3:263 et pater Anchises passis de litore palmis 3:264 numina magna uocat meritosque indicit honores: 3:265 'di, prohibete minas; di, talem auertite casum 3:266 et placidi seruate pios.' tum litore funem 3:267 deripere excussosque iubet laxare rudentis. 3:268 tendunt uela Noti: fugimus spumantibus undis 3:269 qua cursum uentusque gubernatorque uocabat. 3:270 iam medio apparet fluctu nemorosa Zacynthos 3:271 Dulichiumque Sameque et Neritos ardua saxis. 3:272 effugimus scopulos Ithacae, Laertia regna, 3:273 et terram altricem saeui exsecramur Vlixi. 3:274 mox et Leucatae nimbosa cacumina montis 3:275 et formidatus nautis aperitur Apollo. 3:276 hunc petimus fessi et paruae succedimus urbi; 3:277 ancora de prora iacitur, stant litore puppes. 3:278 Ergo insperata tandem tellure potiti 3:279 lustramurque Ioui uotisque incendimus aras, 3:280 Actiaque Iliacis celebramus litora ludis. 3:281 exercent patrias oleo labente palaestras 3:282 nudati socii: iuuat euasisse tot urbes 3:283 Argolicas mediosque fugam tenuisse per hostis. 3:284 interea magnum sol circumuoluitur annum 3:285 et glacialis hiems Aquilonibus asperat undas. 3:286 aere cauo clipeum, magni gestamen Abantis, 3:287 postibus aduersis figo et rem carmine signo: 3:288 aeneas haec de danais victoribvs arma; 3:289 linquere tum portus iubeo et considere transtris. 3:290 certatim socii feriunt mare et aequora uerrunt: 3:291 protinus aerias Phaeacum abscondimus arces 3:292 litoraque Epiri legimus portuque subimus 3:293 Chaonio et celsam Buthroti accedimus urbem. 3:294 Hic incredibilis rerum fama occupat auris, 3:295 Priamiden Helenum Graias regnare per urbis 3:296 coniugio Aeacidae Pyrrhi sceptrisque potitum, 3:297 et patrio Andromachen iterum cessisse marito. 3:298 obstipui, miroque incensum pectus amore 3:299 compellare uirum et casus cognoscere tantos. 3:300 progredior portu classis et litora linquens, 3:301 sollemnis cum forte dapes et tristia dona 3:302 ante urbem in luco falsi Simoentis ad undam 3:303 libabat cineri Andromache manisque uocabat 3:304 Hectoreum ad tumulum, uiridi quem caespite inanem 3:305 et geminas, causam lacrimis, sacrauerat aras. 3:306 ut me conspexit uenientem et Troia circum 3:307 arma amens uidit, magnis exterrita monstris 3:308 deriguit uisu in medio, calor ossa reliquit, 3:309 labitur, et longo uix tandem tempore fatur: 3:310 'uerane te facies, uerus mihi nuntius adfers, 3:311 nate dea? uiuisne? aut, si lux alma recessit, 3:312 Hector ubi est?' dixit, lacrimasque effudit et omnem 3:313 impleuit clamore locum. uix pauca furenti 3:314 subicio et raris turbatus uocibus hisco: 3:315 'uiuo equidem uitamque extrema per omnia duco; 3:316 ne dubita, nam uera uides. 3:317 heu! quis te casus deiectam coniuge tanto 3:318 excipit, aut quae digna satis fortuna reuisit, 3:319 Hectoris Andromache? Pyrrhin conubia seruas?' 3:320 deiecit uultum et demissa uoce locuta est: 3:321 'o felix una ante alias Priameia uirgo, 3:322 hostilem ad tumulum Troiae sub moenibus altis 3:323 iussa mori, quae sortitus non pertulit ullos 3:324 nec uictoris heri tetigit captiua cubile! 3:325 nos patria incensa diuersa per aequora uectae 3:326 stirpis Achilleae fastus iuuenemque superbum 3:327 seruitio enixae tulimus; qui deinde secutus 3:328 Ledaeam Hermionen Lacedaemoniosque hymenaeos 3:329 me famulo famulamque Heleno transmisit habendam. 3:330 ast illum ereptae magno flammatus amore 3:331 coniugis et scelerum furiis agitatus Orestes 3:332 excipit incautum patriasque obtruncat ad aras. 3:333 morte Neoptolemi regnorum reddita cessit 3:334 pars Heleno, qui Chaonios cognomine campos 3:335 Chaoniamque omnem Troiano a Chaone dixit, 3:336 Pergamaque Iliacamque iugis hanc addidit arcem. 3:337 sed tibi qui cursum uenti, quae fata dedere? 3:338 aut quisnam ignarum nostris deus appulit oris? 3:339 quid puer Ascanius? superatne et uescitur aura? 3:340 quem tibi iam Troia‹ 3:341 ecqua tamen puero est amissae cura parentis? 3:342 ecquid in antiquam uirtutem animosque uirilis 3:343 et pater Aeneas et auunculus excitat Hector?' 3:344 talia fundebat lacrimans longosque ciebat 3:345 incassum fletus, cum sese a moenibus heros 3:346 Priamides multis Helenus comitantibus adfert, 3:347 agnoscitque suos laetusque ad limina ducit, 3:348 et multum lacrimas uerba inter singula fundit. 3:349 procedo et paruam Troiam simulataque magnis 3:350 Pergama et arentem Xanthi cognomine riuum 3:351 agnosco, Scaeaeque amplector limina portae; 3:352 nec non et Teucri socia simul urbe fruuntur. 3:353 illos porticibus rex accipiebat in amplis: 3:354 aulai medio libabant pocula Bacchi 3:355 impositis auro dapibus, paterasque tenebant. 3:356 Iamque dies alterque dies processit, et aurae 3:357 uela uocant tumidoque inflatur carbasus Austro: 3:358 his uatem adgredior dictis ac talia quaeso: 3:359 'Troiugena, interpres diuum, qui numina Phoebi, 3:360 qui tripodas Clarii et laurus, qui sidera sentis 3:361 et uolucrum linguas et praepetis omina pennae, 3:362 fare age (namque omnis cursum mihi prospera dixit 3:363 religio, et cuncti suaserunt numine diui 3:364 Italiam petere et terras temptare repostas; 3:365 sola nouum dictuque nefas Harpyia Celaeno 3:366 prodigium canit et tristis denuntiat iras 3:367 obscenamque famem), quae prima pericula uito? 3:368 quidue sequens tantos possim superare labores?' 3:369 hic Helenus caesis primum de more iuuencis 3:370 exorat pacem diuum uittasque resoluit 3:371 sacrati capitis, meque ad tua limina, Phoebe, 3:372 ipse manu multo suspensum numine ducit, 3:373 atque haec deinde canit diuino ex ore sacerdos: 3:374 'Nate dea (nam te maioribus ire per altum 3:375 auspiciis manifesta fides; sic fata deum rex 3:376 sortitur uoluitque uices, is uertitur ordo), 3:377 pauca tibi e multis, quo tutior hospita lustres 3:378 aequora et Ausonio possis considere portu, 3:379 expediam dictis; prohibent nam cetera Parcae 3:380 scire Helenum farique uetat Saturnia Iuno. 3:381 principio Italiam, quam tu iam rere propinquam 3:382 uicinosque, ignare, paras inuadere portus, 3:383 longa procul longis uia diuidit inuia terris. 3:384 ante et Trinacria lentandus remus in unda 3:385 et salis Ausonii lustrandum nauibus aequor 3:386 infernique lacus Aeaeaeque insula Circae, 3:387 quam tuta possis urbem componere terra. 3:388 signa tibi dicam, tu condita mente teneto: 3:389 cum tibi sollicito secreti ad fluminis undam 3:390 litoreis ingens inuenta sub ilicibus sus 3:391 triginta capitum fetus enixa iacebit, 3:392 alba solo recubans, albi circum ubera nati, 3:393 is locus urbis erit, requies ea certa laborum. 3:394 nec tu mensarum morsus horresce futuros: 3:395 fata uiam inuenient aderitque uocatus Apollo. 3:396 has autem terras Italique hanc litoris oram, 3:397 proxima quae nostri perfunditur aequoris aestu, 3:398 effuge; cuncta malis habitantur moenia Grais. 3:399 hic et Narycii posuerunt moenia Locri, 3:400 et Sallentinos obsedit milite campos 3:401 Lyctius Idomeneus; hic illa ducis Meliboei 3:402 parua Philoctetae subnixa Petelia muro. 3:403 quin ubi transmissae steterint trans aequora classes 3:404 et positis aris iam uota in litore solues, 3:405 purpureo uelare comas adopertus amictu, 3:406 ne qua inter sanctos ignis in honore deorum 3:407 hostilis facies occurrat et omina turbet. 3:408 hunc socii morem sacrorum, hunc ipse teneto; 3:409 hac casti maneant in religione nepotes. 3:410 ast ubi digressum Siculae te admouerit orae 3:411 uentus, et angusti rarescent claustra Pelori, 3:412 laeua tibi tellus et longo laeua petantur 3:413 aequora circuitu; dextrum fuge litus et undas. 3:414 haec loca ui quondam et uasta conuulsa ruina 3:415 (tantum aeui longinqua ualet mutare uetustas) 3:416 dissiluisse ferunt, cum protinus utraque tellus 3:417 una foret: uenit medio ui pontus et undis 3:418 Hesperium Siculo latus abscidit, aruaque et urbes 3:419 litore diductas angusto interluit aestu. 3:420 dextrum Scylla latus, laeuum implacata Charybdis 3:421 obsidet, atque imo barathri ter gurgite uastos 3:422 sorbet in abruptum fluctus rursusque sub auras 3:423 erigit alternos, et sidera uerberat unda. 3:424 at Scyllam caecis cohibet spelunca latebris 3:425 ora exsertantem et nauis in saxa trahentem. 3:426 prima hominis facies et pulchro pectore uirgo 3:427 pube tenus, postrema immani corpore pistrix 3:428 delphinum caudas utero commissa luporum. 3:429 praestat Trinacrii metas lustrare Pachyni 3:430 cessantem, longos et circumflectere cursus, 3:431 quam semel informem uasto uidisse sub antro 3:432 Scyllam et caeruleis canibus resonantia saxa. 3:433 praeterea, si qua est Heleno prudentia uati, 3:434 si qua fides, animum si ueris implet Apollo, 3:435 unum illud tibi, nate dea, proque omnibus unum 3:436 praedicam et repetens iterumque iterumque monebo, 3:437 Iunonis magnae primum prece numen adora, 3:438 Iunoni cane uota libens dominamque potentem 3:439 supplicibus supera donis: sic denique uictor 3:440 Trinacria finis Italos mittere relicta. 3:441 huc ubi delatus Cumaeam accesseris urbem 3:442 diuinosque lacus et Auerna sonantia siluis, 3:443 insanam uatem aspicies, quae rupe sub ima 3:444 fata canit foliisque notas et nomina mandat. 3:445 quaecumque in foliis descripsit carmina uirgo 3:446 digerit in numerum atque antro seclusa relinquit: 3:447 illa manent immota locis neque ab ordine cedunt. 3:448 uerum eadem, uerso tenuis cum cardine uentus 3:449 impulit et teneras turbauit ianua frondes, 3:450 numquam deinde cauo uolitantia prendere saxo 3:451 nec reuocare situs aut iungere carmina curat: 3:452 inconsulti abeunt sedemque odere Sibyllae. 3:453 hic tibi ne qua morae fuerint dispendia tanti, 3:454 quamuis increpitent socii et ui cursus in altum 3:455 uela uocet, possisque sinus implere secundos, 3:456 quin adeas uatem precibusque oracula poscas 3:457 ipsa canat uocemque uolens atque ora resoluat. 3:458 illa tibi Italiae populos uenturaque bella 3:459 et quo quemque modo fugiasque ferasque laborem 3:460 expediet, cursusque dabit uenerata secundos. 3:461 haec sunt quae nostra liceat te uoce moneri. 3:462 uade age et ingentem factis fer ad aethera Troiam.' 3:463 Quae postquam uates sic ore effatus amico est, 3:464 dona dehinc auro grauia ac secto elephanto 3:465 imperat ad nauis ferri, stipatque carinis 3:466 ingens argentum Dodonaeosque lebetas, 3:467 loricam consertam hamis auroque trilicem, 3:468 et conum insignis galeae cristasque comantis, 3:469 arma Neoptolemi. sunt et sua dona parenti. 3:470 addit equos, additque duces, 3:471 remigium supplet, socios simul instruit armis. 3:472 Interea classem uelis aptare iubebat 3:473 Anchises, fieret uento mora ne qua ferenti. 3:474 quem Phoebi interpres multo compellat honore: 3:475 'coniugio, Anchisa, Veneris dignate superbo, 3:476 cura deum, bis Pergameis erepte ruinis, 3:477 ecce tibi Ausoniae tellus: hanc arripe uelis. 3:478 et tamen hanc pelago praeterlabare necesse est: 3:479 Ausoniae pars illa procul quam pandit Apollo. 3:480 uade,' ait 'o felix nati pietate. quid ultra 3:481 prouehor et fando surgentis demoror Austros?' 3:482 nec minus Andromache digressu maesta supremo 3:483 fert picturatas auri subtemine uestis 3:484 et Phrygiam Ascanio chlamydem (nec cedit honore) 3:485 textilibusque onerat donis, ac talia fatur: 3:486 'accipe et haec, manuum tibi quae monimenta mearum 3:487 sint, puer, et longum Andromachae testentur amorem, 3:488 coniugis Hectoreae. cape dona extrema tuorum, 3:489 o mihi sola mei super Astyanactis imago. 3:490 sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat; 3:491 et nunc aequali tecum pubesceret aeuo.' 3:492 hos ego digrediens lacrimis adfabar obortis: 3:493 'uiuite felices, quibus est fortuna peracta 3:494 iam sua: nos alia ex aliis in fata uocamur. 3:495 uobis parta quies: nullum maris aequor arandum, 3:496 arua neque Ausoniae semper cedentia retro 3:497 quaerenda. effigiem Xanthi Troiamque uidetis 3:498 quam uestrae fecere manus, melioribus, opto, 3:499 auspiciis, et quae fuerit minus obuia Grais. 3:500 si quando Thybrim uicinaque Thybridis arua 3:501 intraro gentique meae data moenia cernam, 3:502 cognatas urbes olim populosque propinquos, 3:503 Epiro Hesperiam (quibus idem Dardanus auctor 3:504 atque idem casus), unam faciemus utramque 3:505 Troiam animis: maneat nostros ea cura nepotes.' 3:506 Prouehimur pelago uicina Ceraunia iuxta, 3:507 unde iter Italiam cursusque breuissimus undis. 3:508 sol ruit interea et montes umbrantur opaci; 3:509 sternimur optatae gremio telluris ad undam 3:510 sortiti remos passimque in litore sicco 3:511 corpora curamus, fessos sopor inrigat artus. 3:512 necdum orbem medium Nox Horis acta subibat: 3:513 haud segnis strato surgit Palinurus et omnis 3:514 explorat uentos atque auribus aera captat; 3:515 sidera cuncta notat tacito labentia caelo, 3:516 Arcturum pluuiasque Hyadas geminosque Triones, 3:517 armatumque auro circumspicit Oriona. 3:518 postquam cuncta uidet caelo constare sereno, 3:519 dat clarum e puppi signum; nos castra mouemus 3:520 temptamusque uiam et uelorum pandimus alas. 3:521 Iamque rubescebat stellis Aurora fugatis 3:522 cum procul obscuros collis humilemque uidemus 3:523 Italiam. Italiam primus conclamat Achates, 3:524 Italiam laeto socii clamore salutant. 3:525 tum pater Anchises magnum cratera corona 3:526 induit impleuitque mero, diuosque uocauit 3:527 stans celsa in puppi: 3:528 'di maris et terrae tempestatumque potentes, 3:529 ferte uiam uento facilem et spirate secundi.' 3:530 crebrescunt optatae aurae portusque patescit 3:531 iam propior, templumque apparet in arce Mineruae; 3:532 uela legunt socii et proras ad litora torquent. 3:533 portus ab euroo fluctu curuatus in arcum, 3:534 obiectae salsa spumant aspergine cautes, 3:535 ipse latet: gemino demittunt bracchia muro 3:536 turriti scopuli refugitque ab litore templum. 3:537 quattuor hic, primum omen, equos in gramine uidi 3:538 tondentis campum late, candore niuali. 3:539 et pater Anchises 'bellum, o terra hospita, portas: 3:540 bello armantur equi, bellum haec armenta minantur. 3:541 sed tamen idem olim curru succedere sueti 3:542 quadripedes et frena iugo concordia ferre: 3:543 spes et pacis' ait. tum numina sancta precamur 3:544 Palladis armisonae, quae prima accepit ouantis, 3:545 et capita ante aras Phrygio uelamur amictu, 3:546 praeceptisque Heleni, dederat quae maxima, rite 3:547 Iunoni Argiuae iussos adolemus honores. 3:548 Haud mora, continuo perfectis ordine uotis 3:549 cornua uelatarum obuertimus antemnarum, 3:550 Graiugenumque domos suspectaque linquimus arua. 3:551 hinc sinus Herculei (si uera est fama) Tarenti 3:552 cernitur, attollit se diua Lacinia contra, 3:553 Caulonisque arces et nauifragum Scylaceum. 3:554 tum procul e fluctu Trinacria cernitur Aetna, 3:555 et gemitum ingentem pelagi pulsataque saxa 3:556 audimus longe fractasque ad litora uoces, 3:557 exsultantque uada atque aestu miscentur harenae. 3:558 et pater Anchises 'nimirum hic illa Charybdis: 3:559 hos Helenus scopulos, haec saxa horrenda canebat. 3:560 eripite, o socii, pariterque insurgite remis.' 3:561 haud minus ac iussi faciunt, primusque rudentem 3:562 contorsit laeuas proram Palinurus ad undas; 3:563 laeuam cuncta cohors remis uentisque petiuit. 3:564 tollimur in caelum curuato gurgite, et idem 3:565 subducta ad Manis imos desedimus unda. 3:566 ter scopuli clamorem inter caua saxa dedere, 3:567 ter spumam elisam et rorantia uidimus astra. 3:568 interea fessos uentus cum sole reliquit, 3:569 ignarique uiae Cyclopum adlabimur oris. 3:570 Portus ab accessu uentorum immotus et ingens 3:571 ipse: sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis, 3:572 interdumque atram prorumpit ad aethera nubem 3:573 turbine fumantem piceo et candente fauilla, 3:574 attollitque globos flammarum et sidera lambit; 3:575 interdum scopulos auulsaque uiscera montis 3:576 erigit eructans, liquefactaque saxa sub auras 3:577 cum gemitu glomerat fundoque exaestuat imo. 3:578 fama est Enceladi semustum fulmine corpus 3:579 urgeri mole hac, ingentemque insuper Aetnam 3:580 impositam ruptis flammam exspirare caminis, 3:581 et fessum quotiens mutet latus, intremere omnem 3:582 murmure Trinacriam et caelum subtexere fumo. 3:583 noctem illam tecti siluis immania monstra 3:584 perferimus, nec quae sonitum det causa uidemus. 3:585 nam neque erant astrorum ignes nec lucidus aethra 3:586 siderea polus, obscuro sed nubila caelo, 3:587 et lunam in nimbo nox intempesta tenebat. 3:588 Postera iamque dies primo surgebat Eoo 3:589 umentemque Aurora polo dimouerat umbram, 3:590 cum subito e siluis macie confecta suprema 3:591 ignoti noua forma uiri miserandaque cultu 3:592 procedit supplexque manus ad litora tendit. 3:593 respicimus. dira inluuies immissaque barba, 3:594 consertum tegimen spinis: at cetera Graius, 3:595 et quondam patriis ad Troiam missus in armis. 3:596 isque ubi Dardanios habitus et Troia uidit 3:597 arma procul, paulum aspectu conterritus haesit 3:598 continuitque gradum; mox sese ad litora praeceps 3:599 cum fletu precibusque tulit: 'per sidera testor, 3:600 per superos atque hoc caeli spirabile lumen, 3:601 tollite me, Teucri. quascumque abducite terras: 3:602 hoc sat erit. scio me Danais e classibus unum 3:603 et bello Iliacos fateor petiisse penatis. 3:604 pro quo, si sceleris tanta est iniuria nostri, 3:605 spargite me in fluctus uastoque immergite ponto; 3:606 si pereo, hominum manibus periisse iuuabit.' 3:607 dixerat et genua amplexus genibusque uolutans 3:608 haerebat. qui sit fari, quo sanguine cretus, 3:609 hortamur, quae deinde agitet fortuna fateri. 3:610 ipse pater dextram Anchises haud multa moratus 3:611 dat iuueni atque animum praesenti pignore firmat. 3:612 ille haec deposita tandem formidine fatur: 3:613 'sum patria ex Ithaca, comes infelicis Vlixi, 3:614 nomine Achaemenides, Troiam genitore Adamasto 3:615 paupere (mansissetque utinam fortuna!) profectus. 3:616 hic me, dum trepidi crudelia limina linquunt, 3:617 immemores socii uasto Cyclopis in antro 3:618 deseruere. domus sanie dapibusque cruentis, 3:619 intus opaca, ingens. ipse arduus, altaque pulsat 3:620 sidera (di talem terris auertite pestem!) 3:621 nec uisu facilis nec dictu adfabilis ulli; 3:622 uisceribus miserorum et sanguine uescitur atro. 3:623 uidi egomet duo de numero cum corpora nostro 3:624 prensa manu magna medio resupinus in antro 3:625 frangeret ad saxum, sanieque aspersa natarent 3:626 limina; uidi atro cum membra fluentia tabo 3:627 manderet et tepidi tremerent sub dentibus artus‹ 3:628 haud impune quidem, nec talia passus Vlixes 3:629 oblitusue sui est Ithacus discrimine tanto. 3:630 nam simul expletus dapibus uinoque sepultus 3:631 ceruicem inflexam posuit, iacuitque per antrum 3:632 immensus saniem eructans et frusta cruento 3:633 per somnum commixta mero, nos magna precati 3:634 numina sortitique uices una undique circum 3:635 fundimur, et telo lumen terebramus acuto 3:636 ingens quod torua solum sub fronte latebat, 3:637 Argolici clipei aut Phoebeae lampadis instar, 3:638 et tandem laeti sociorum ulciscimur umbras. 3:639 sed fugite, o miseri, fugite atque ab litore funem 3:640 rumpite. 3:641 nam qualis quantusque cauo Polyphemus in antro 3:642 lanigeras claudit pecudes atque ubera pressat, 3:643 centum alii curua haec habitant ad litora uulgo 3:644 infandi Cyclopes et altis montibus errant. 3:645 tertia iam lunae se cornua lumine complent 3:646 cum uitam in siluis inter deserta ferarum 3:647 lustra domosque traho uastosque ab rupe Cyclopas 3:648 prospicio sonitumque pedum uocemque tremesco. 3:649 uictum infelicem, bacas lapidosaque corna, 3:650 dant rami, et uulsis pascunt radicibus herbae. 3:651 omnia conlustrans hanc primum ad litora classem 3:652 conspexi uenientem. huic me, quaecumque fuisset, 3:653 addixi: satis est gentem effugisse nefandam. 3:654 uos animam hanc potius quocumque absumite leto.' 3:655 Vix ea fatus erat summo cum monte uidemus 3:656 ipsum inter pecudes uasta se mole mouentem 3:657 pastorem Polyphemum et litora nota petentem, 3:658 monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademptum. 3:659 trunca manum pinus regit et uestigia firmat; 3:660 lanigerae comitantur oues; ea sola uoluptas 3:661 solamenque mali. 3:662 postquam altos tetigit fluctus et ad aequora uenit, 3:663 luminis effossi fluidum lauit inde cruorem 3:664 dentibus infrendens gemitu, graditurque per aequor 3:665 iam medium, necdum fluctus latera ardua tinxit. 3:666 nos procul inde fugam trepidi celerare recepto 3:667 supplice sic merito tacitique incidere funem, 3:668 uertimus et proni certantibus aequora remis. 3:669 sensit, et ad sonitum uocis uestigia torsit. 3:670 uerum ubi nulla datur dextra adfectare potestas 3:671 nec potis Ionios fluctus aequare sequendo, 3:672 clamorem immensum tollit, quo pontus et omnes 3:673 intremuere undae, penitusque exterrita tellus 3:674 Italiae curuisque immugiit Aetna cauernis. 3:675 at genus e siluis Cyclopum et montibus altis 3:676 excitum ruit ad portus et litora complent. 3:677 cernimus astantis nequiquam lumine toruo 3:678 Aetnaeos fratres caelo capita alta ferentis, 3:679 concilium horrendum: quales cum uertice celso 3:680 aeriae quercus aut coniferae cyparissi 3:681 constiterunt, silua alta Iouis lucusue Dianae. 3:682 praecipitis metus acer agit quocumque rudentis 3:683 excutere et uentis intendere uela secundis. 3:684 contra iussa monent Heleni, Scyllamque Charybdinque 3:685 inter, utrimque uiam leti discrimine paruo, 3:686 ni teneam cursus: certum est dare lintea retro. 3:687 ecce autem Boreas angusta ab sede Pelori 3:688 missus adest: uiuo praeteruehor ostia saxo 3:689 Pantagiae Megarosque sinus Thapsumque iacentem. 3:690 talia monstrabat relegens errata retrorsus 3:691 litora Achaemenides, comes infelicis Vlixi. 3:692 Sicanio praetenta sinu iacet insula contra 3:693 Plemyrium undosum; nomen dixere priores 3:694 Ortygiam. Alpheum fama est huc Elidis amnem 3:695 occultas egisse uias subter mare, qui nunc 3:696 ore, Arethusa, tuo Siculis confunditur undis. 3:697 iussi numina magna loci ueneramur, et inde 3:698 exsupero praepingue solum stagnantis Helori. 3:699 hinc altas cautes proiectaque saxa Pachyni 3:700 radimus, et fatis numquam concessa moueri 3:701 apparet Camerina procul campique Geloi, 3:702 immanisque Gela fluuii cognomine dicta. 3:703 arduus inde Acragas ostentat maxima longe 3:704 moenia, magnanimum quondam generator equorum; 3:705 teque datis linquo uentis, palmosa Selinus, 3:706 et uada dura lego saxis Lilybeia caecis. 3:707 hinc Drepani me portus et inlaetabilis ora 3:708 accipit. hic pelagi tot tempestatibus actus 3:709 heu, genitorem, omnis curae casusque leuamen, 3:710 amitto Anchisen. hic me, pater optime, fessum 3:711 deseris, heu, tantis nequiquam erepte periclis! 3:712 nec uates Helenus, cum multa horrenda moneret, 3:713 hos mihi praedixit luctus, non dira Celaeno. 3:714 hic labor extremus, longarum haec meta uiarum, 3:715 hinc me digressum uestris deus appulit oris. 3:716 Sic pater Aeneas intentis omnibus unus 3:717 fata renarrabat diuum cursusque docebat. 3:718 conticuit tandem factoque hic fine quieuit. Book IV. 4:1 At regina graui iamdudum saucia cura 4:2 uulnus alit uenis et caeco carpitur igni. 4:3 multa uiri uirtus animo multusque recursat 4:4 gentis honos; haerent infixi pectore uultus 4:5 uerbaque nec placidam membris dat cura quietem. 4:6 postera Phoebea lustrabat lampade terras 4:7 umentemque Aurora polo dimouerat umbram, 4:8 cum sic unanimam adloquitur male sana sororem: 4:9 'Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent! 4:10 quis nouus hic nostris successit sedibus hospes, 4:11 quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis! 4:12 credo equidem, nec uana fides, genus esse deorum. 4:13 degeneres animos timor arguit. heu, quibus ille 4:14 iactatus fatis! quae bella exhausta canebat! 4:15 si mihi non animo fixum immotumque sederet 4:16 ne cui me uinclo uellem sociare iugali, 4:17 postquam primus amor deceptam morte fefellit; 4:18 si non pertaesum thalami taedaeque fuisset, 4:19 huic uni forsan potui succumbere culpae. 4:20 Anna (fatebor enim) miseri post fata Sychaei 4:21 coniugis et sparsos fraterna caede penatis 4:22 solus hic inflexit sensus animumque labantem 4:23 impulit. agnosco ueteris uestigia flammae. 4:24 sed mihi uel tellus optem prius ima dehiscat 4:25 uel pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras, 4:26 pallentis umbras Erebo noctemque profundam, 4:27 ante, pudor, quam te uiolo aut tua iura resoluo. 4:28 ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores 4:29 abstulit; ille habeat secum seruetque sepulcro.' 4:30 sic effata sinum lacrimis impleuit obortis. 4:31 Anna refert: 'o luce magis dilecta sorori, 4:32 solane perpetua maerens carpere iuuenta 4:33 nec dulcis natos Veneris nec praemia noris? 4:34 id cinerem aut manis credis curare sepultos? 4:35 esto: aegram nulli quondam flexere mariti, 4:36 non Libyae, non ante Tyro; despectus Iarbas 4:37 ductoresque alii, quos Africa terra triumphis 4:38 diues alit: placitone etiam pugnabis amori? 4:39 nec uenit in mentem quorum consederis aruis? 4:40 hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello, 4:41 et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis; 4:42 hinc deserta siti regio lateque furentes 4:43 Barcaei. quid bella Tyro surgentia dicam 4:44 germanique minas? 4:45 dis equidem auspicibus reor et Iunone secunda 4:46 hunc cursum Iliacas uento tenuisse carinas. 4:47 quam tu urbem, soror, hanc cernes, quae surgere regna 4:48 coniugio tali! Teucrum comitantibus armis 4:49 Punica se quantis attollet gloria rebus! 4:50 tu modo posce deos ueniam, sacrisque litatis 4:51 indulge hospitio causasque innecte morandi, 4:52 dum pelago desaeuit hiems et aquosus Orion, 4:53 quassataeque rates, dum non tractabile caelum.' 4:54 His dictis impenso animum flammauit amore 4:55 spemque dedit dubiae menti soluitque pudorem. 4:56 principio delubra adeunt pacemque per aras 4:57 exquirunt; mactant lectas de more bidentis 4:58 legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo, 4:59 Iunoni ante omnis, cui uincla iugalia curae. 4:60 ipsa tenens dextra pateram pulcherrima Dido 4:61 candentis uaccae media inter cornua fundit, 4:62 aut ante ora deum pinguis spatiatur ad aras, 4:63 instauratque diem donis, pecudumque reclusis 4:64 pectoribus inhians spirantia consulit exta. 4:65 heu, uatum ignarae mentes! quid uota furentem, 4:66 quid delubra iuuant? est mollis flamma medullas 4:67 interea et tacitum uiuit sub pectore uulnus. 4:68 uritur infelix Dido totaque uagatur 4:69 urbe furens, qualis coniecta cerua sagitta, 4:70 quam procul incautam nemora inter Cresia fixit 4:71 pastor agens telis liquitque uolatile ferrum 4:72 nescius: illa fuga siluas saltusque peragrat 4:73 Dictaeos; haeret lateri letalis harundo. 4:74 nunc media Aenean secum per moenia ducit 4:75 Sidoniasque ostentat opes urbemque paratam, 4:76 incipit effari mediaque in uoce resistit; 4:77 nunc eadem labente die conuiuia quaerit, 4:78 Iliacosque iterum demens audire labores 4:79 exposcit pendetque iterum narrantis ab ore. 4:80 post ubi digressi, lumenque obscura uicissim 4:81 luna premit suadentque cadentia sidera somnos, 4:82 sola domo maeret uacua stratisque relictis 4:83 incubat. illum absens absentem auditque uidetque, 4:84 aut gremio Ascanium genitoris imagine capta 4:85 detinet, infandum si fallere possit amorem. 4:86 non coeptae adsurgunt turres, non arma iuuentus 4:87 exercet portusue aut propugnacula bello 4:88 tuta parant: pendent opera interrupta minaeque 4:89 murorum ingentes aequataque machina caelo. 4:90 Quam simul ac tali persensit peste teneri 4:91 cara Iouis coniunx nec famam obstare furori, 4:92 talibus adgreditur Venerem Saturnia dictis: 4:93 'egregiam uero laudem et spolia ampla refertis 4:94 tuque puerque tuus (magnum et memorabile numen), 4:95 una dolo diuum si femina uicta duorum est. 4:96 nec me adeo fallit ueritam te moenia nostra 4:97 suspectas habuisse domos Karthaginis altae. 4:98 sed quis erit modus, aut quo nunc certamine tanto? 4:99 quin potius pacem aeternam pactosque hymenaeos 4:100 exercemus? habes tota quod mente petisti: 4:101 ardet amans Dido traxitque per ossa furorem. 4:102 communem hunc ergo populum paribusque regamus 4:103 auspiciis; liceat Phrygio seruire marito 4:104 dotalisque tuae Tyrios permittere dextrae.' 4:105 Olli (sensit enim simulata mente locutam, 4:106 quo regnum Italiae Libycas auerteret oras) 4:107 sic contra est ingressa Venus: 'quis talia demens 4:108 abnuat aut tecum malit contendere bello? 4:109 si modo quod memoras factum fortuna sequatur. 4:110 sed fatis incerta feror, si Iuppiter unam 4:111 esse uelit Tyriis urbem Troiaque profectis, 4:112 misceriue probet populos aut foedera iungi. 4:113 tu coniunx, tibi fas animum temptare precando. 4:114 perge, sequar.' tum sic excepit regia Iuno: 4:115 'mecum erit iste labor. nunc qua ratione quod instat 4:116 confieri possit, paucis (aduerte) docebo. 4:117 uenatum Aeneas unaque miserrima Dido 4:118 in nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus 4:119 extulerit Titan radiisque retexerit orbem. 4:120 his ego nigrantem commixta grandine nimbum, 4:121 dum trepidant alae saltusque indagine cingunt, 4:122 desuper infundam et tonitru caelum omne ciebo. 4:123 diffugient comites et nocte tegentur opaca: 4:124 speluncam Dido dux et Troianus eandem 4:125 deuenient. adero et, tua si mihi certa uoluntas, 4:126 conubio iungam stabili propriamque dicabo. 4:127 hic hymenaeus erit.' non aduersata petenti 4:128 adnuit atque dolis risit Cytherea repertis. 4:129 Oceanum interea surgens Aurora reliquit. 4:130 it portis iubare exorto delecta iuuentus, 4:131 retia rara, plagae, lato uenabula ferro, 4:132 Massylique ruunt equites et odora canum uis. 4:133 reginam thalamo cunctantem ad limina primi 4:134 Poenorum exspectant, ostroque insignis et auro 4:135 stat sonipes ac frena ferox spumantia mandit. 4:136 tandem progreditur magna stipante caterua 4:137 Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo; 4:138 cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum, 4:139 aurea purpuream subnectit fibula uestem. 4:140 nec non et Phrygii comites et laetus Iulus 4:141 incedunt. ipse ante alios pulcherrimus omnis 4:142 infert se socium Aeneas atque agmina iungit. 4:143 qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta 4:144 deserit ac Delum maternam inuisit Apollo 4:145 instauratque choros, mixtique altaria circum 4:146 Cretesque Dryopesque fremunt pictique Agathyrsi; 4:147 ipse iugis Cynthi graditur mollique fluentem 4:148 fronde premit crinem fingens atque implicat auro, 4:149 tela sonant umeris: haud illo segnior ibat 4:150 Aeneas, tantum egregio decus enitet ore. 4:151 postquam altos uentum in montis atque inuia lustra, 4:152 ecce ferae saxi deiectae uertice caprae 4:153 decurrere iugis; alia de parte patentis 4:154 transmittunt cursu campos atque agmina cerui 4:155 puluerulenta fuga glomerant montisque relinquunt. 4:156 at puer Ascanius mediis in uallibus acri 4:157 gaudet equo iamque hos cursu, iam praeterit illos, 4:158 spumantemque dari pecora inter inertia uotis 4:159 optat aprum, aut fuluum descendere monte leonem. 4:160 Interea magno misceri murmure caelum 4:161 incipit, insequitur commixta grandine nimbus, 4:162 et Tyrii comites passim et Troiana iuuentus 4:163 Dardaniusque nepos Veneris diuersa per agros 4:164 tecta metu petiere; ruunt de montibus amnes. 4:165 speluncam Dido dux et Troianus eandem 4:166 deueniunt. prima et Tellus et pronuba Iuno 4:167 dant signum; fulsere ignes et conscius aether 4:168 conubiis summoque ulularunt uertice Nymphae. 4:169 ille dies primus leti primusque malorum 4:170 causa fuit; neque enim specie famaue mouetur 4:171 nec iam furtiuum Dido meditatur amorem: 4:172 coniugium uocat, hoc praetexit nomine culpam. 4:173 Extemplo Libyae magnas it Fama per urbes, 4:174 Fama, malum qua non aliud uelocius ullum: 4:175 mobilitate uiget uirisque adquirit eundo, 4:176 parua metu primo, mox sese attollit in auras 4:177 ingrediturque solo et caput inter nubila condit. 4:178 illam Terra parens ira inritata deorum 4:179 extremam, ut perhibent, Coeo Enceladoque sororem 4:180 progenuit pedibus celerem et pernicibus alis, 4:181 monstrum horrendum, ingens, cui quot sunt corpore plumae, 4:182 tot uigiles oculi subter (mirabile dictu), 4:183 tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit auris. 4:184 nocte uolat caeli medio terraeque per umbram 4:185 stridens, nec dulci declinat lumina somno; 4:186 luce sedet custos aut summi culmine tecti 4:187 turribus aut altis, et magnas territat urbes, 4:188 tam ficti prauique tenax quam nuntia ueri. 4:189 haec tum multiplici populos sermone replebat 4:190 gaudens, et pariter facta atque infecta canebat: 4:191 uenisse Aenean Troiano sanguine cretum, 4:192 cui se pulchra uiro dignetur iungere Dido; 4:193 nunc hiemem inter se luxu, quam longa, fouere 4:194 regnorum immemores turpique cupidine captos. 4:195 haec passim dea foeda uirum diffundit in ora. 4:196 protinus ad regem cursus detorquet Iarban 4:197 incenditque animum dictis atque aggerat iras. 4:198 Hic Hammone satus rapta Garamantide nympha 4:199 templa Ioui centum latis immania regnis, 4:200 centum aras posuit uigilemque sacrauerat ignem, 4:201 excubias diuum aeternas, pecudumque cruore 4:202 pingue solum et uariis florentia limina sertis. 4:203 isque amens animi et rumore accensus amaro 4:204 dicitur ante aras media inter numina diuum 4:205 multa Iouem manibus supplex orasse supinis: 4:206 'Iuppiter omnipotens, cui nunc Maurusia pictis 4:207 gens epulata toris Lenaeum libat honorem, 4:208 aspicis haec? an te, genitor, cum fulmina torques 4:209 nequiquam horremus, caecique in nubibus ignes 4:210 terrificant animos et inania murmura miscent? 4:211 femina, quae nostris errans in finibus urbem 4:212 exiguam pretio posuit, cui litus arandum 4:213 cuique loci leges dedimus, conubia nostra 4:214 reppulit ac dominum Aenean in regna recepit. 4:215 et nunc ille Paris cum semiuiro comitatu, 4:216 Maeonia mentum mitra crinemque madentem 4:217 subnexus, rapto potitur: nos munera templis 4:218 quippe tuis ferimus famamque fouemus inanem.' 4:219 Talibus orantem dictis arasque tenentem 4:220 audiit Omnipotens, oculosque ad moenia torsit 4:221 regia et oblitos famae melioris amantis. 4:222 tum sic Mercurium adloquitur ac talia mandat: 4:223 'uade age, nate, uoca Zephyros et labere pennis 4:224 Dardaniumque ducem, Tyria Karthagine qui nunc 4:225 exspectat fatisque datas non respicit urbes, 4:226 adloquere et celeris defer mea dicta per auras. 4:227 non illum nobis genetrix pulcherrima talem 4:228 promisit Graiumque ideo bis uindicat armis; 4:229 sed fore qui grauidam imperiis belloque frementem 4:230 Italiam regeret, genus alto a sanguine Teucri 4:231 proderet, ac totum sub leges mitteret orbem. 4:232 si nulla accendit tantarum gloria rerum 4:233 nec super ipse sua molitur laude laborem, 4:234 Ascanione pater Romanas inuidet arces? 4:235 quid struit? aut qua spe inimica in gente moratur 4:236 nec prolem Ausoniam et Lauinia respicit arua? 4:237 nauiget! haec summa est, hic nostri nuntius esto.' 4:238 Dixerat. ille patris magni parere parabat 4:239 imperio; et primum pedibus talaria nectit 4:240 aurea, quae sublimem alis siue aequora supra 4:241 seu terram rapido pariter cum flamine portant. 4:242 tum uirgam capit: hac animas ille euocat Orco 4:243 pallentis, alias sub Tartara tristia mittit, 4:244 dat somnos adimitque, et lumina morte resignat. 4:245 illa fretus agit uentos et turbida tranat 4:246 nubila. iamque uolans apicem et latera ardua cernit 4:247 Atlantis duri caelum qui uertice fulcit, 4:248 Atlantis, cinctum adsidue cui nubibus atris 4:249 piniferum caput et uento pulsatur et imbri, 4:250 nix umeros infusa tegit, tum flumina mento 4:251 praecipitant senis, et glacie riget horrida barba. 4:252 hic primum paribus nitens Cyllenius alis 4:253 constitit; hinc toto praeceps se corpore ad undas 4:254 misit aui similis, quae circum litora, circum 4:255 piscosos scopulos humilis uolat aequora iuxta. 4:256 haud aliter terras inter caelumque uolabat 4:257 litus harenosum ad Libyae, uentosque secabat 4:258 materno ueniens ab auo Cyllenia proles. 4:259 ut primum alatis tetigit magalia plantis, 4:260 Aenean fundantem arces ac tecta nouantem 4:261 conspicit. atque illi stellatus iaspide fulua 4:262 ensis erat Tyrioque ardebat murice laena 4:263 demissa ex umeris, diues quae munera Dido 4:264 fecerat, et tenui telas discreuerat auro. 4:265 continuo inuadit: 'tu nunc Karthaginis altae 4:266 fundamenta locas pulchramque uxorius urbem 4:267 exstruis? heu, regni rerumque oblite tuarum! 4:268 ipse deum tibi me claro demittit Olympo 4:269 regnator, caelum et terras qui numine torquet, 4:270 ipse haec ferre iubet celeris mandata per auras: 4:271 quid struis? aut qua spe Libycis teris otia terris? 4:272 si te nulla mouet tantarum gloria rerum 4:273 [nec super ipse tua moliris laude laborem,] 4:274 Ascanium surgentem et spes heredis Iuli 4:275 respice, cui regnum Italiae Romanaque tellus 4:276 debetur.' tali Cyllenius ore locutus 4:277 mortalis uisus medio sermone reliquit 4:278 et procul in tenuem ex oculis euanuit auram. 4:279 At uero Aeneas aspectu obmutuit amens, 4:280 arrectaeque horrore comae et uox faucibus haesit. 4:281 ardet abire fuga dulcisque relinquere terras, 4:282 attonitus tanto monitu imperioque deorum. 4:283 heu quid agat? quo nunc reginam ambire furentem 4:284 audeat adfatu? quae prima exordia sumat? 4:285 atque animum nunc huc celerem nunc diuidit illuc 4:286 in partisque rapit uarias perque omnia uersat. 4:287 haec alternanti potior sententia uisa est: 4:288 Mnesthea Sergestumque uocat fortemque Serestum, 4:289 classem aptent taciti sociosque ad litora cogant, 4:290 arma parent et quae rebus sit causa nouandis 4:291 dissimulent; sese interea, quando optima Dido 4:292 nesciat et tantos rumpi non speret amores, 4:293 temptaturum aditus et quae mollissima fandi 4:294 tempora, quis rebus dexter modus. ocius omnes 4:295 imperio laeti parent et iussa facessunt. 4:296 At regina dolos (quis fallere possit amantem?) 4:297 praesensit, motusque excepit prima futuros 4:298 omnia tuta timens. eadem impia Fama furenti 4:299 detulit armari classem cursumque parari. 4:300 saeuit inops animi totamque incensa per urbem 4:301 bacchatur, qualis commotis excita sacris 4:302 Thyias, ubi audito stimulant trieterica Baccho 4:303 orgia nocturnusque uocat clamore Cithaeron. 4:304 tandem his Aenean compellat uocibus ultro: 4:305 'dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum 4:306 posse nefas tacitusque mea decedere terra? 4:307 nec te noster amor nec te data dextera quondam 4:308 nec moritura tenet crudeli funere Dido? 4:309 quin etiam hiberno moliri sidere classem 4:310 et mediis properas Aquilonibus ire per altum, 4:311 crudelis? quid, si non arua aliena domosque 4:312 ignotas peteres, et Troia antiqua maneret, 4:313 Troia per undosum peteretur classibus aequor? 4:314 mene fugis? per ego has lacrimas dextramque tuam te 4:315 (quando aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui), 4:316 per conubia nostra, per inceptos hymenaeos, 4:317 si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam 4:318 dulce meum, miserere domus labentis et istam, 4:319 oro, si quis adhuc precibus locus, exue mentem. 4:320 te propter Libycae gentes Nomadumque tyranni 4:321 odere, infensi Tyrii; te propter eundem 4:322 exstinctus pudor et, qua sola sidera adibam, 4:323 fama prior. cui me moribundam deseris hospes 4:324 (hoc solum nomen quoniam de coniuge restat)? 4:325 quid moror? an mea Pygmalion dum moenia frater 4:326 destruat aut captam ducat Gaetulus Iarbas? 4:327 saltem si qua mihi de te suscepta fuisset 4:328 ante fugam suboles, si quis mihi paruulus aula 4:329 luderet Aeneas, qui te tamen ore referret, 4:330 non equidem omnino capta ac deserta uiderer.' 4:331 Dixerat. ille Iouis monitis immota tenebat 4:332 lumina et obnixus curam sub corde premebat. 4:333 tandem pauca refert: 'ego te, quae plurima fando 4:334 enumerare uales, numquam, regina, negabo 4:335 promeritam, nec me meminisse pigebit Elissae 4:336 dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus. 4:337 pro re pauca loquar. neque ego hanc abscondere furto 4:338 speraui (ne finge) fugam, nec coniugis umquam 4:339 praetendi taedas aut haec in foedera ueni. 4:340 me si fata meis paterentur ducere uitam 4:341 auspiciis et sponte mea componere curas, 4:342 urbem Troianam primum dulcisque meorum 4:343 reliquias colerem, Priami tecta alta manerent, 4:344 et recidiua manu posuissem Pergama uictis. 4:345 sed nunc Italiam magnam Gryneus Apollo, 4:346 Italiam Lyciae iussere capessere sortes; 4:347 hic amor, haec patria est. si te Karthaginis arces 4:348 Phoenissam Libycaeque aspectus detinet urbis, 4:349 quae tandem Ausonia Teucros considere terra 4:350 inuidia est? et nos fas extera quaerere regna. 4:351 me patris Anchisae, quotiens umentibus umbris 4:352 nox operit terras, quotiens astra ignea surgunt, 4:353 admonet in somnis et turbida terret imago; 4:354 me puer Ascanius capitisque iniuria cari, 4:355 quem regno Hesperiae fraudo et fatalibus aruis. 4:356 nunc etiam interpres diuum Ioue missus ab ipso 4:357 (testor utrumque caput) celeris mandata per auras 4:358 detulit: ipse deum manifesto in lumine uidi 4:359 intrantem muros uocemque his auribus hausi. 4:360 desine meque tuis incendere teque querelis; 4:361 Italiam non sponte sequor.' 4:362 Talia dicentem iamdudum auersa tuetur 4:363 huc illuc uoluens oculos totumque pererrat 4:364 luminibus tacitis et sic accensa profatur: 4:365 'nec tibi diua parens generis nec Dardanus auctor, 4:366 perfide, sed duris genuit te cautibus horrens 4:367 Caucasus Hyrcanaeque admorunt ubera tigres. 4:368 nam quid dissimulo aut quae me ad maiora reseruo? 4:369 num fletu ingemuit nostro? num lumina flexit? 4:370 num lacrimas uictus dedit aut miseratus amantem est? 4:371 quae quibus anteferam? iam iam nec maxima Iuno 4:372 nec Saturnius haec oculis pater aspicit aequis. 4:373 nusquam tuta fides. eiectum litore, egentem 4:374 excepi et regni demens in parte locaui. 4:375 amissam classem, socios a morte reduxi 4:376 (heu furiis incensa feror!): nunc augur Apollo, 4:377 nunc Lyciae sortes, nunc et Ioue missus ab ipso 4:378 interpres diuum fert horrida iussa per auras. 4:379 scilicet is superis labor est, ea cura quietos 4:380 sollicitat. neque te teneo neque dicta refello: 4:381 sequere Italiam uentis, pete regna per undas. 4:382 spero equidem mediis, si quid pia numina possunt, 4:383 supplicia hausurum scopulis et nomine Dido 4:384 saepe uocaturum. sequar atris ignibus absens 4:385 et, cum frigida mors anima seduxerit artus, 4:386 omnibus umbra locis adero. dabis, improbe, poenas. 4:387 audiam et haec Manis ueniet mihi fama sub imos.' 4:388 his medium dictis sermonem abrumpit et auras 4:389 aegra fugit seque ex oculis auertit et aufert, 4:390 linquens multa metu cunctantem et multa parantem 4:391 dicere. suscipiunt famulae conlapsaque membra 4:392 marmoreo referunt thalamo stratisque reponunt. 4:393 At pius Aeneas, quamquam lenire dolentem 4:394 solando cupit et dictis auertere curas, 4:395 multa gemens magnoque animum labefactus amore 4:396 iussa tamen diuum exsequitur classemque reuisit. 4:397 tum uero Teucri incumbunt et litore celsas 4:398 deducunt toto nauis. natat uncta carina, 4:399 frondentisque ferunt remos et robora siluis 4:400 infabricata fugae studio. 4:401 migrantis cernas totaque ex urbe ruentis: 4:402 ac uelut ingentem formicae farris aceruum 4:403 cum populant hiemis memores tectoque reponunt, 4:404 it nigrum campis agmen praedamque per herbas 4:405 conuectant calle angusto; pars grandia trudunt 4:406 obnixae frumenta umeris, pars agmina cogunt 4:407 castigantque moras, opere omnis semita feruet. 4:408 quis tibi tum, Dido, cernenti talia sensus, 4:409 quosue dabas gemitus, cum litora feruere late 4:410 prospiceres arce ex summa, totumque uideres 4:411 misceri ante oculos tantis clamoribus aequor! 4:412 improbe Amor, quid non mortalia pectora cogis! 4:413 ire iterum in lacrimas, iterum temptare precando 4:414 cogitur et supplex animos summittere amori, 4:415 ne quid inexpertum frustra moritura relinquat. 4:416 'Anna, uides toto properari litore circum: 4:417 undique conuenere; uocat iam carbasus auras, 4:418 puppibus et laeti nautae imposuere coronas. 4:419 hunc ego si potui tantum sperare dolorem, 4:420 et perferre, soror, potero. miserae hoc tamen unum 4:421 exsequere, Anna, mihi; solam nam perfidus ille 4:422 te colere, arcanos etiam tibi credere sensus; 4:423 sola uiri mollis aditus et tempora noras. 4:424 soror, atque hostem supplex adfare superbum: 4:425 non ego cum Danais Troianam exscindere gentem 4:426 Aulide iuraui classemue ad Pergama misi, 4:427 nec patris Anchisae cinerem manisue reuelli: 4:428 cur mea dicta negat duras demittere in auris? 4:429 quo ruit? extremum hoc miserae det munus amanti: 4:430 exspectet facilemque fugam uentosque ferentis. 4:431 non iam coniugium antiquum, quod prodidit, oro, 4:432 nec pulchro ut Latio careat regnumque relinquat: 4:433 tempus inane peto, requiem spatiumque furori, 4:434 dum mea me uictam doceat fortuna dolere. 4:435 extremam hanc oro ueniam (miserere sororis), 4:436 quam mihi cum dederit cumulatam morte remittam.' 4:437 Talibus orabat, talisque miserrima fletus 4:438 fertque refertque soror. sed nullis ille mouetur 4:439 fletibus aut uoces ullas tractabilis audit; 4:440 fata obstant placidasque uiri deus obstruit auris. 4:441 ac uelut annoso ualidam cum robore quercum 4:442 Alpini Boreae nunc hinc nunc flatibus illinc 4:443 eruere inter se certant; it stridor, et altae 4:444 consternunt terram concusso stipite frondes; 4:445 ipsa haeret scopulis et quantum uertice ad auras 4:446 aetherias, tantum radice in Tartara tendit: 4:447 haud secus adsiduis hinc atque hinc uocibus heros 4:448 tunditur, et magno persentit pectore curas; 4:449 mens immota manet, lacrimae uoluuntur inanes. 4:450 Tum uero infelix fatis exterrita Dido 4:451 mortem orat; taedet caeli conuexa tueri. 4:452 quo magis inceptum peragat lucemque relinquat, 4:453 uidit, turicremis cum dona imponeret aris, 4:454 (horrendum dictu) latices nigrescere sacros 4:455 fusaque in obscenum se uertere uina cruorem; 4:456 hoc uisum nulli, non ipsi effata sorori. 4:457 praeterea fuit in tectis de marmore templum 4:458 coniugis antiqui, miro quod honore colebat, 4:459 uelleribus niueis et festa fronde reuinctum: 4:460 hinc exaudiri uoces et uerba uocantis 4:461 uisa uiri, nox cum terras obscura teneret, 4:462 solaque culminibus ferali carmine bubo 4:463 saepe queri et longas in fletum ducere uoces; 4:464 multaque praeterea uatum praedicta priorum 4:465 terribili monitu horrificant. agit ipse furentem 4:466 in somnis ferus Aeneas, semperque relinqui 4:467 sola sibi, semper longam incomitata uidetur 4:468 ire uiam et Tyrios deserta quaerere terra, 4:469 Eumenidum ueluti demens uidet agmina Pentheus 4:470 et solem geminum et duplices se ostendere Thebas, 4:471 aut Agamemnonius scaenis agitatus Orestes, 4:472 armatam facibus matrem et serpentibus atris 4:473 cum fugit ultricesque sedent in limine Dirae. 4:474 Ergo ubi concepit furias euicta dolore 4:475 decreuitque mori, tempus secum ipsa modumque 4:476 exigit, et maestam dictis adgressa sororem 4:477 consilium uultu tegit ac spem fronte serenat: 4:478 'inueni, germana, uiam (gratare sorori) 4:479 quae mihi reddat eum uel eo me soluat amantem. 4:480 Oceani finem iuxta solemque cadentem 4:481 ultimus Aethiopum locus est, ubi maximus Atlas 4:482 axem umero torquet stellis ardentibus aptum: 4:483 hinc mihi Massylae gentis monstrata sacerdos, 4:484 Hesperidum templi custos, epulasque draconi 4:485 quae dabat et sacros seruabat in arbore ramos, 4:486 spargens umida mella soporiferumque papauer. 4:487 haec se carminibus promittit soluere mentes 4:488 quas uelit, ast aliis duras immittere curas, 4:489 sistere aquam fluuiis et uertere sidera retro, 4:490 nocturnosque mouet Manis: mugire uidebis 4:491 sub pedibus terram et descendere montibus ornos. 4:492 testor, cara, deos et te, germana, tuumque 4:493 dulce caput, magicas inuitam accingier artis. 4:494 tu secreta pyram tecto interiore sub auras 4:495 erige, et arma uiri thalamo quae fixa reliquit 4:496 impius exuuiasque omnis lectumque iugalem, 4:497 quo perii, super imponas: abolere nefandi 4:498 cuncta uiri monimenta iuuat monstratque sacerdos.' 4:499 haec effata silet, pallor simul occupat ora. 4:500 non tamen Anna nouis praetexere funera sacris 4:501 germanam credit, nec tantos mente furores 4:502 concipit aut grauiora timet quam morte Sychaei. 4:503 ergo iussa parat. 4:504 At regina, pyra penetrali in sede sub auras 4:505 erecta ingenti taedis atque ilice secta, 4:506 intenditque locum sertis et fronde coronat 4:507 funerea; super exuuias ensemque relictum 4:508 effigiemque toro locat haud ignara futuri. 4:509 stant arae circum et crinis effusa sacerdos 4:510 ter centum tonat ore deos, Erebumque Chaosque 4:511 tergeminamque Hecaten, tria uirginis ora Dianae. 4:512 sparserat et latices simulatos fontis Auerni, 4:513 falcibus et messae ad lunam quaeruntur aenis 4:514 pubentes herbae nigri cum lacte ueneni; 4:515 quaeritur et nascentis equi de fronte reuulsus 4:516 et matri praereptus amor. 4:517 ipsa mola manibusque piis altaria iuxta 4:518 unum exuta pedem uinclis, in ueste recincta, 4:519 testatur moritura deos et conscia fati 4:520 sidera; tum, si quod non aequo foedere amantis 4:521 curae numen habet iustumque memorque, precatur. 4:522 Nox erat et placidum carpebant fessa soporem 4:523 corpora per terras, siluaeque et saeua quierant 4:524 aequora, cum medio uoluuntur sidera lapsu, 4:525 cum tacet omnis ager, pecudes pictaeque uolucres, 4:526 quaeque lacus late liquidos quaeque aspera dumis 4:527 rura tenent, somno positae sub nocte silenti. 4:528 at non infelix animi Phoenissa, neque umquam 4:529 soluitur in somnos oculisue aut pectore noctem 4:530 accipit: ingeminant curae rursusque resurgens 4:531 saeuit amor magnoque irarum fluctuat aestu. 4:532 sic adeo insistit secumque ita corde uolutat: 4:533 'en, quid ago? rursusne procos inrisa priores 4:534 experiar, Nomadumque petam conubia supplex, 4:535 quos ego sim totiens iam dedignata maritos? 4:536 Iliacas igitur classis atque ultima Teucrum 4:537 iussa sequar? quiane auxilio iuuat ante leuatos 4:538 et bene apud memores ueteris stat gratia facti? 4:539 quis me autem, fac uelle, sinet ratibusue superbis 4:540 inuisam accipiet? nescis heu, perdita, necdum 4:541 Laomedonteae sentis periuria gentis? 4:542 quid tum? sola fuga nautas comitabor ouantis? 4:543 an Tyriis omnique manu stipata meorum 4:544 inferar et, quos Sidonia uix urbe reuelli, 4:545 rursus agam pelago et uentis dare uela iubebo? 4:546 quin morere ut merita es, ferroque auerte dolorem. 4:547 tu lacrimis euicta meis, tu prima furentem 4:548 his, germana, malis oneras atque obicis hosti. 4:549 non licuit thalami expertem sine crimine uitam 4:550 degere more ferae, talis nec tangere curas; 4:551 non seruata fides cineri promissa Sychaeo.' 4:552 Tantos illa suo rumpebat pectore questus: 4:553 Aeneas celsa in puppi iam certus eundi 4:554 carpebat somnos rebus iam rite paratis. 4:555 huic se forma dei uultu redeuntis eodem 4:556 obtulit in somnis rursusque ita uisa monere est, 4:557 omnia Mercurio similis, uocemque coloremque 4:558 et crinis flauos et membra decora iuuenta: 4:559 'nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos, 4:560 nec quae te circum stent deinde pericula cernis, 4:561 demens, nec Zephyros audis spirare secundos? 4:562 illa dolos dirumque nefas in pectore uersat 4:563 certa mori, uariosque irarum concitat aestus. 4:564 non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potestas? 4:565 iam mare turbari trabibus saeuasque uidebis 4:566 conlucere faces, iam feruere litora flammis, 4:567 si te his attigerit terris Aurora morantem. 4:568 heia age, rumpe moras. uarium et mutabile semper 4:569 femina.' sic fatus nocti se immiscuit atrae. 4:570 Tum uero Aeneas subitis exterritus umbris 4:571 corripit e somno corpus sociosque fatigat 4:572 praecipitis: 'uigilate, uiri, et considite transtris; 4:573 soluite uela citi. deus aethere missus ab alto 4:574 festinare fugam tortosque incidere funis 4:575 ecce iterum instimulat. sequimur te, sancte deorum, 4:576 quisquis es, imperioque iterum paremus ouantes. 4:577 adsis o placidusque iuues et sidera caelo 4:578 dextra feras.' dixit uaginaque eripit ensem 4:579 fulmineum strictoque ferit retinacula ferro. 4:580 idem omnis simul ardor habet, rapiuntque ruuntque; 4:581 litora deseruere, latet sub classibus aequor, 4:582 adnixi torquent spumas et caerula uerrunt. 4:583 Et iam prima nouo spargebat lumine terras 4:584 Tithoni croceum linquens Aurora cubile. 4:585 regina e speculis ut primam albescere lucem 4:586 uidit et aequatis classem procedere uelis, 4:587 litoraque et uacuos sensit sine remige portus, 4:588 terque quaterque manu pectus percussa decorum 4:589 flauentisque abscissa comas 'pro Iuppiter! ibit 4:590 hic,' ait 'et nostris inluserit aduena regnis? 4:591 non arma expedient totaque ex urbe sequentur, 4:592 diripientque rates alii naualibus? ite, 4:593 ferte citi flammas, date tela, impellite remos! 4:594 quid loquor? aut ubi sum? quae mentem insania mutat? 4:595 infelix Dido, nunc te facta impia tangunt? 4:596 tum decuit, cum sceptra dabas. en dextra fidesque, 4:597 quem secum patrios aiunt portare penatis, 4:598 quem subiisse umeris confectum aetate parentem! 4:599 non potui abreptum diuellere corpus et undis 4:600 spargere? non socios, non ipsum absumere ferro 4:601 Ascanium patriisque epulandum ponere mensis? 4:602 uerum anceps pugnae fuerat fortuna. fuisset: 4:603 quem metui moritura? faces in castra tulissem 4:604 implessemque foros flammis natumque patremque 4:605 cum genere exstinxem, memet super ipsa dedissem. 4:606 Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras, 4:607 tuque harum interpres curarum et conscia Iuno, 4:608 nocturnisque Hecate triuiis ululata per urbes 4:609 et Dirae ultrices et di morientis Elissae, 4:610 accipite haec, meritumque malis aduertite numen 4:611 et nostras audite preces. si tangere portus 4:612 infandum caput ac terris adnare necesse est, 4:613 et sic fata Iouis poscunt, hic terminus haeret, 4:614 at bello audacis populi uexatus et armis, 4:615 finibus extorris, complexu auulsus Iuli 4:616 auxilium imploret uideatque indigna suorum 4:617 funera; nec, cum se sub leges pacis iniquae 4:618 tradiderit, regno aut optata luce fruatur, 4:619 sed cadat ante diem mediaque inhumatus harena. 4:620 haec precor, hanc uocem extremam cum sanguine fundo. 4:621 tum uos, o Tyrii, stirpem et genus omne futurum 4:622 exercete odiis, cinerique haec mittite nostro 4:623 munera. nullus amor populis nec foedera sunto. 4:624 exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor 4:625 qui face Dardanios ferroque sequare colonos, 4:626 nunc, olim, quocumque dabunt se tempore uires. 4:627 litora litoribus contraria, fluctibus undas 4:628 imprecor, arma armis: pugnent ipsique nepotesque.' 4:629 Haec ait, et partis animum uersabat in omnis, 4:630 inuisam quaerens quam primum abrumpere lucem. 4:631 tum breuiter Barcen nutricem adfata Sychaei, 4:632 namque suam patria antiqua cinis ater habebat: 4:633 'Annam, cara mihi nutrix, huc siste sororem: 4:634 dic corpus properet fluuiali spargere lympha, 4:635 et pecudes secum et monstrata piacula ducat. 4:636 sic ueniat, tuque ipsa pia tege tempora uitta. 4:637 sacra Ioui Stygio, quae rite incepta paraui, 4:638 perficere est animus finemque imponere curis 4:639 Dardaniique rogum capitis permittere flammae.' 4:640 sic ait. illa gradum studio celebrabat anili. 4:641 at trepida et coeptis immanibus effera Dido 4:642 sanguineam uoluens aciem, maculisque trementis 4:643 interfusa genas et pallida morte futura, 4:644 interiora domus inrumpit limina et altos 4:645 conscendit furibunda rogos ensemque recludit 4:646 Dardanium, non hos quaesitum munus in usus. 4:647 hic, postquam Iliacas uestis notumque cubile 4:648 conspexit, paulum lacrimis et mente morata 4:649 incubuitque toro dixitque nouissima uerba: 4:650 'dulces exuuiae, dum fata deusque sinebat, 4:651 accipite hanc animam meque his exsoluite curis. 4:652 uixi et quem dederat cursum Fortuna peregi, 4:653 et nunc magna mei sub terras ibit imago. 4:654 urbem praeclaram statui, mea moenia uidi, 4:655 ulta uirum poenas inimico a fratre recepi, 4:656 felix, heu nimium felix, si litora tantum 4:657 numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae.' 4:658 dixit, et os impressa toro 'moriemur inultae, 4:659 sed moriamur' ait. 'sic, sic iuuat ire sub umbras. 4:660 hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto 4:661 Dardanus, et nostrae secum ferat omina mortis.' 4:662 dixerat, atque illam media inter talia ferro 4:663 conlapsam aspiciunt comites, ensemque cruore 4:664 spumantem sparsasque manus. it clamor ad alta 4:665 atria: concussam bacchatur Fama per urbem. 4:666 lamentis gemituque et femineo ululatu 4:667 tecta fremunt, resonat magnis plangoribus aether, 4:668 non aliter quam si immissis ruat hostibus omnis 4:669 Karthago aut antiqua Tyros, flammaeque furentes 4:670 culmina perque hominum uoluantur perque deorum. 4:671 audiit exanimis trepidoque exterrita cursu 4:672 unguibus ora soror foedans et pectora pugnis 4:673 per medios ruit, ac morientem nomine clamat: 4:674 'hoc illud, germana, fuit? me fraude petebas? 4:675 hoc rogus iste mihi, hoc ignes araeque parabant? 4:676 quid primum deserta querar? comitemne sororem 4:677 spreuisti moriens? eadem me ad fata uocasses, 4:678 idem ambas ferro dolor atque eadem hora tulisset. 4:679 his etiam struxi manibus patriosque uocaui 4:680 uoce deos, sic te ut posita, crudelis, abessem? 4:681 exstinxti te meque, soror, populumque patresque 4:682 Sidonios urbemque tuam. date, uulnera lymphis 4:683 abluam et, extremus si quis super halitus errat, 4:684 ore legam.' sic fata gradus euaserat altos, 4:685 semianimemque sinu germanam amplexa fouebat 4:686 cum gemitu atque atros siccabat ueste cruores. 4:687 illa grauis oculos conata attollere rursus 4:688 deficit; infixum stridit sub pectore uulnus. 4:689 ter sese attollens cubitoque adnixa leuauit, 4:690 ter reuoluta toro est oculisque errantibus alto 4:691 quaesiuit caelo lucem ingemuitque reperta. 4:692 Tum Iuno omnipotens longum miserata dolorem 4:693 difficilisque obitus Irim demisit Olympo 4:694 quae luctantem animam nexosque resolueret artus. 4:695 nam quia nec fato merita nec morte peribat, 4:696 sed misera ante diem subitoque accensa furore, 4:697 nondum illi flauum Proserpina uertice crinem 4:698 abstulerat Stygioque caput damnauerat Orco. 4:699 ergo Iris croceis per caelum roscida pennis 4:700 mille trahens uarios aduerso sole colores 4:701 deuolat et supra caput astitit. 'hunc ego Diti 4:702 sacrum iussa fero teque isto corpore soluo': 4:703 sic ait et dextra crinem secat, omnis et una 4:704 dilapsus calor atque in uentos uita recessit. Book V. 5:1 Interea medium Aeneas iam classe tenebat 5:2 certus iter fluctusque atros Aquilone secabat 5:3 moenia respiciens, quae iam infelicis Elissae 5:4 conlucent flammis. quae tantum accenderit ignem 5:5 causa latet; duri magno sed amore dolores 5:6 polluto, notumque furens quid femina possit, 5:7 triste per augurium Teucrorum pectora ducunt. 5:8 ut pelagus tenuere rates nec iam amplius ulla 5:9 occurrit tellus, maria undique et undique caelum, 5:10 olli caeruleus supra caput astitit imber 5:11 noctem hiememque ferens et inhorruit unda tenebris. 5:12 ipse gubernator puppi Palinurus ab alta: 5:13 'heu quianam tanti cinxerunt aethera nimbi? 5:14 quidue, pater Neptune, paras?' sic deinde locutus 5:15 colligere arma iubet ualidisque incumbere remis, 5:16 obliquatque sinus in uentum ac talia fatur: 5:17 'magnanime Aenea, non, si mihi Iuppiter auctor 5:18 spondeat, hoc sperem Italiam contingere caelo. 5:19 mutati transuersa fremunt et uespere ab atro 5:20 consurgunt uenti, atque in nubem cogitur aer. 5:21 nec nos obniti contra nec tendere tantum 5:22 sufficimus. superat quoniam Fortuna, sequamur, 5:23 quoque uocat uertamus iter. nec litora longe 5:24 fida reor fraterna Erycis portusque Sicanos, 5:25 si modo rite memor seruata remetior astra.' 5:26 tum pius Aeneas: 'equidem sic poscere uentos 5:27 iamdudum et frustra cerno te tendere contra. 5:28 flecte uiam uelis. an sit mihi gratior ulla, 5:29 quoue magis fessas optem dimittere nauis, 5:30 quam quae Dardanium tellus mihi seruat Acesten 5:31 et patris Anchisae gremio complectitur ossa?' 5:32 haec ubi dicta, petunt portus et uela secundi 5:33 intendunt Zephyri; fertur cita gurgite classis, 5:34 et tandem laeti notae aduertuntur harenae. 5:35 At procul ex celso miratus uertice montis 5:36 aduentum sociasque rates occurrit Acestes, 5:37 horridus in iaculis et pelle Libystidis ursae, 5:38 Troia Criniso conceptum flumine mater 5:39 quem genuit. ueterum non immemor ille parentum 5:40 gratatur reduces et gaza laetus agresti 5:41 excipit, ac fessos opibus solatur amicis. 5:42 Postera cum primo stellas Oriente fugarat 5:43 clara dies, socios in coetum litore ab omni 5:44 aduocat Aeneas tumulique ex aggere fatur: 5:45 'Dardanidae magni, genus alto a sanguine diuum, 5:46 annuus exactis completur mensibus orbis, 5:47 ex quo reliquias diuinique ossa parentis 5:48 condidimus terra maestasque sacrauimus aras; 5:49 iamque dies, nisi fallor, adest, quem semper acerbum, 5:50 semper honoratum (sic di uoluistis) habebo. 5:51 hunc ego Gaetulis agerem si Syrtibus exsul, 5:52 Argolicoue mari deprensus et urbe Mycenae, 5:53 annua uota tamen sollemnisque ordine pompas 5:54 exsequerer strueremque suis altaria donis. 5:55 nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis 5:56 haud equidem sine mente, reor, sine numine diuum 5:57 adsumus et portus delati intramus amicos. 5:58 ergo agite et laetum cuncti celebremus honorem: 5:59 poscamus uentos, atque haec me sacra quotannis 5:60 urbe uelit posita templis sibi ferre dicatis. 5:61 bina boum uobis Troia generatus Acestes 5:62 dat numero capita in nauis; adhibete penatis 5:63 et patrios epulis et quos colit hospes Acestes. 5:64 praeterea, si nona diem mortalibus almum 5:65 Aurora extulerit radiisque retexerit orbem, 5:66 prima citae Teucris ponam certamina classis; 5:67 quique pedum cursu ualet, et qui uiribus audax 5:68 aut iaculo incedit melior leuibusque sagittis, 5:69 seu crudo fidit pugnam committere caestu, 5:70 cuncti adsint meritaeque exspectent praemia palmae. 5:71 ore fauete omnes et cingite tempora ramis.' 5:72 Sic fatus uelat materna tempora myrto. 5:73 hoc Helymus facit, hoc aeui maturus Acestes, 5:74 hoc puer Ascanius, sequitur quos cetera pubes. 5:75 ille e concilio multis cum milibus ibat 5:76 ad tumulum magna medius comitante caterua. 5:77 hic duo rite mero libans carchesia Baccho 5:78 fundit humi, duo lacte nouo, duo sanguine sacro, 5:79 purpureosque iacit flores ac talia fatur: 5:80 'salue, sancte parens, iterum; saluete, recepti 5:81 nequiquam cineres animaeque umbraeque paternae. 5:82 non licuit finis Italos fataliaque arua 5:83 nec tecum Ausonium, quicumque est, quaerere Thybrim.' 5:84 dixerat haec, adytis cum lubricus anguis ab imis 5:85 septem ingens gyros, septena uolumina traxit 5:86 amplexus placide tumulum lapsusque per aras, 5:87 caeruleae cui terga notae maculosus et auro 5:88 squamam incendebat fulgor, ceu nubibus arcus 5:89 mille iacit uarios aduerso sole colores. 5:90 obstipuit uisu Aeneas. ille agmine longo 5:91 tandem inter pateras et leuia pocula serpens 5:92 libauitque dapes rursusque innoxius imo 5:93 successit tumulo et depasta altaria liquit. 5:94 hoc magis inceptos genitori instaurat honores, 5:95 incertus geniumne loci famulumne parentis 5:96 esse putet; caedit binas de more bidentis 5:97 totque sues, totidem nigrantis terga iuuencos, 5:98 uinaque fundebat pateris animamque uocabat 5:99 Anchisae magni manisque Acheronte remissos. 5:100 nec non et socii, quae cuique est copia, laeti 5:101 dona ferunt, onerant aras mactantque iuuencos; 5:102 ordine aena locant alii fusique per herbam 5:103 subiciunt ueribus prunas et uiscera torrent. 5:104 Exspectata dies aderat nonamque serena 5:105 Auroram Phaethontis equi iam luce uehebant, 5:106 famaque finitimos et clari nomen Acestae 5:107 excierat; laeto complerant litora coetu 5:108 uisuri Aeneadas, pars et certare parati. 5:109 munera principio ante oculos circoque locantur 5:110 in medio, sacri tripodes uiridesque coronae 5:111 et palmae pretium uictoribus, armaque et ostro 5:112 perfusae uestes, argenti aurique talenta; 5:113 et tuba commissos medio canit aggere ludos. 5:114 Prima pares ineunt grauibus certamina remis 5:115 quattuor ex omni delectae classe carinae. 5:116 uelocem Mnestheus agit acri remige Pristim, 5:117 mox Italus Mnestheus, genus a quo nomine Memmi, 5:118 ingentemque Gyas ingenti mole Chimaeram, 5:119 urbis opus, triplici pubes quam Dardana uersu 5:120 impellunt, terno consurgunt ordine remi; 5:121 Sergestusque, domus tenet a quo Sergia nomen, 5:122 Centauro inuehitur magna, Scyllaque Cloanthus 5:123 caerulea, genus unde tibi, Romane Cluenti. 5:124 Est procul in pelago saxum spumantia contra 5:125 litora, quod tumidis summersum tunditur olim 5:126 fluctibus, hiberni condunt ubi sidera Cauri; 5:127 tranquillo silet immotaque attollitur unda 5:128 campus et apricis statio gratissima mergis. 5:129 hic uiridem Aeneas frondenti ex ilice metam 5:130 constituit signum nautis pater, unde reuerti 5:131 scirent et longos ubi circumflectere cursus. 5:132 tum loca sorte legunt ipsique in puppibus auro 5:133 ductores longe effulgent ostroque decori; 5:134 cetera populea uelatur fronde iuuentus 5:135 nudatosque umeros oleo perfusa nitescit. 5:136 considunt transtris, intentaque bracchia remis; 5:137 intenti exspectant signum, exsultantiaque haurit 5:138 corda pauor pulsans laudumque arrecta cupido. 5:139 inde ubi clara dedit sonitum tuba, finibus omnes, 5:140 haud mora, prosiluere suis; ferit aethera clamor 5:141 nauticus, adductis spumant freta uersa lacertis. 5:142 infindunt pariter sulcos, totumque dehiscit 5:143 conuulsum remis rostrisque tridentibus aequor. 5:144 non tam praecipites biiugo certamine campum 5:145 corripuere ruuntque effusi carcere currus, 5:146 nec sic immissis aurigae undantia lora 5:147 concussere iugis pronique in uerbera pendent. 5:148 tum plausu fremituque uirum studiisque fauentum 5:149 consonat omne nemus, uocemque inclusa uolutant 5:150 litora, pulsati colles clamore resultant. 5:151 Effugit ante alios primisque elabitur undis 5:152 turbam inter fremitumque Gyas; quem deinde Cloanthus 5:153 consequitur, melior remis, sed pondere pinus 5:154 tarda tenet. post hos aequo discrimine Pristis 5:155 Centaurusque locum tendunt superare priorem; 5:156 et nunc Pristis habet, nunc uictam praeterit ingens 5:157 Centaurus, nunc una ambae iunctisque feruntur 5:158 frontibus et longa sulcant uada salsa carina. 5:159 iamque propinquabant scopulo metamque tenebant, 5:160 cum princeps medioque Gyas in gurgite uictor 5:161 rectorem nauis compellat uoce Menoeten: 5:162 'quo tantum mihi dexter abis? huc derige cursum; 5:163 litus ama et laeua stringat sine palmula cautes; 5:164 altum alii teneant.' dixit; sed caeca Menoetes 5:165 saxa timens proram pelagi detorquet ad undas. 5:166 'quo diuersus abis?' iterum 'pete saxa, Menoete!' 5:167 cum clamore Gyas reuocabat, et ecce Cloanthum 5:168 respicit instantem tergo et propiora tenentem. 5:169 ille inter nauemque Gyae scopulosque sonantis 5:170 radit iter laeuum interior subitoque priorem 5:171 praeterit et metis tenet aequora tuta relictis. 5:172 tum uero exarsit iuueni dolor ossibus ingens 5:173 nec lacrimis caruere genae, segnemque Menoeten 5:174 oblitus decorisque sui sociumque salutis 5:175 in mare praecipitem puppi deturbat ab alta; 5:176 ipse gubernaclo rector subit, ipse magister 5:177 hortaturque uiros clauumque ad litora torquet. 5:178 at grauis ut fundo uix tandem redditus imo est 5:179 iam senior madidaque fluens in ueste Menoetes 5:180 summa petit scopuli siccaque in rupe resedit. 5:181 illum et labentem Teucri et risere natantem 5:182 et salsos rident reuomentem pectore fluctus. 5:183 Hic laeta extremis spes est accensa duobus, 5:184 Sergesto Mnestheique, Gyan superare morantem. 5:185 Sergestus capit ante locum scopuloque propinquat, 5:186 nec tota tamen ille prior praeeunte carina; 5:187 parte prior, partim rostro premit aemula Pristis. 5:188 at media socios incedens naue per ipsos 5:189 hortatur Mnestheus: 'nunc, nunc insurgite remis, 5:190 Hectorei socii, Troiae quos sorte suprema 5:191 delegi comites; nunc illas promite uiris, 5:192 nunc animos, quibus in Gaetulis Syrtibus usi 5:193 Ionioque mari Maleaeque sequacibus undis. 5:194 non iam prima peto Mnestheus neque uincere certo 5:195 (quamquam o!‹sed superent quibus hoc, Neptune, dedisti); 5:196 extremos pudeat rediisse: hoc uincite, ciues, 5:197 et prohibete nefas.' olli certamine summo 5:198 procumbunt: uastis tremit ictibus aerea puppis 5:199 subtrahiturque solum, tum creber anhelitus artus 5:200 aridaque ora quatit, sudor fluit undique riuis. 5:201 attulit ipse uiris optatum casus honorem: 5:202 namque furens animi dum proram ad saxa suburget 5:203 interior spatioque subit Sergestus iniquo, 5:204 infelix saxis in procurrentibus haesit. 5:205 concussae cautes et acuto in murice remi 5:206 obnixi crepuere inlisaque prora pependit. 5:207 consurgunt nautae et magno clamore morantur 5:208 ferratasque trudes et acuta cuspide contos 5:209 expediunt fractosque legunt in gurgite remos. 5:210 at laetus Mnestheus successuque acrior ipso 5:211 agmine remorum celeri uentisque uocatis 5:212 prona petit maria et pelago decurrit aperto. 5:213 qualis spelunca subito commota columba, 5:214 cui domus et dulces latebroso in pumice nidi, 5:215 fertur in arua uolans plausumque exterrita pennis 5:216 dat tecto ingentem, mox aere lapsa quieto 5:217 radit iter liquidum celeris neque commouet alas: 5:218 sic Mnestheus, sic ipsa fuga secat ultima Pristis 5:219 aequora, sic illam fert impetus ipse uolantem. 5:220 et primum in scopulo luctantem deserit alto 5:221 Sergestum breuibusque uadis frustraque uocantem 5:222 auxilia et fractis discentem currere remis. 5:223 inde Gyan ipsamque ingenti mole Chimaeram 5:224 consequitur; cedit, quoniam spoliata magistro est. 5:225 solus iamque ipso superest in fine Cloanthus, 5:226 quem petit et summis adnixus uiribus urget. 5:227 Tum uero ingeminat clamor cunctique sequentem 5:228 instigant studiis, resonatque fragoribus aether. 5:229 hi proprium decus et partum indignantur honorem 5:230 ni teneant, uitamque uolunt pro laude pacisci; 5:231 hos successus alit: possunt, quia posse uidentur. 5:232 et fors aequatis cepissent praemia rostris, 5:233 ni palmas ponto tendens utrasque Cloanthus 5:234 fudissetque preces diuosque in uota uocasset: 5:235 'di, quibus imperium est pelagi, quorum aequora curro, 5:236 uobis laetus ego hoc candentem in litore taurum 5:237 constituam ante aras uoti reus, extaque salsos 5:238 proiciam in fluctus et uina liquentia fundam.' 5:239 dixit, eumque imis sub fluctibus audiit omnis 5:240 Nereidum Phorcique chorus Panopeaque uirgo, 5:241 et pater ipse manu magna Portunus euntem 5:242 impulit: illa Noto citius uolucrique sagitta 5:243 ad terram fugit et portu se condidit alto. 5:244 tum satus Anchisa cunctis ex more uocatis 5:245 uictorem magna praeconis uoce Cloanthum 5:246 declarat uiridique aduelat tempora lauro, 5:247 muneraque in nauis ternos optare iuuencos 5:248 uinaque et argenti magnum dat ferre talentum. 5:249 ipsis praecipuos ductoribus addit honores: 5:250 uictori chlamydem auratam, quam plurima circum 5:251 purpura maeandro duplici Meliboea cucurrit, 5:252 intextusque puer frondosa regius Ida 5:253 uelocis iaculo ceruos cursuque fatigat 5:254 acer, anhelanti similis, quem praepes ab Ida 5:255 sublimem pedibus rapuit Iouis armiger uncis; 5:256 longaeui palmas nequiquam ad sidera tendunt 5:257 custodes, saeuitque canum latratus in auras. 5:258 at qui deinde locum tenuit uirtute secundum, 5:259 leuibus huic hamis consertam auroque trilicem 5:260 loricam, quam Demoleo detraxerat ipse 5:261 uictor apud rapidum Simoenta sub Ilio alto, 5:262 donat habere, uiro decus et tutamen in armis. 5:263 uix illam famuli Phegeus Sagarisque ferebant 5:264 multiplicem conixi umeris; indutus at olim 5:265 Demoleos cursu palantis Troas agebat. 5:266 tertia dona facit geminos ex aere lebetas 5:267 cymbiaque argento perfecta atque aspera signis. 5:268 iamque adeo donati omnes opibusque superbi 5:269 puniceis ibant euincti tempora taenis, 5:270 cum saeuo e scopulo multa uix arte reuulsus 5:271 amissis remis atque ordine debilis uno 5:272 inrisam sine honore ratem Sergestus agebat. 5:273 qualis saepe uiae deprensus in aggere serpens, 5:274 aerea quem obliquum rota transiit aut grauis ictu 5:275 seminecem liquit saxo lacerumque uiator; 5:276 nequiquam longos fugiens dat corpore tortus 5:277 parte ferox ardensque oculis et sibila colla 5:278 arduus attollens; pars uulnere clauda retentat 5:279 nexantem nodis seque in sua membra plicantem: 5:280 tali remigio nauis se tarda mouebat; 5:281 uela facit tamen et uelis subit ostia plenis. 5:282 Sergestum Aeneas promisso munere donat 5:283 seruatam ob nauem laetus sociosque reductos. 5:284 olli serua datur operum haud ignara Mineruae, 5:285 Cressa genus, Pholoe, geminique sub ubere nati. 5:286 Hoc pius Aeneas misso certamine tendit 5:287 gramineum in campum, quem collibus undique curuis 5:288 cingebant siluae, mediaque in ualle theatri 5:289 circus erat; quo se multis cum milibus heros 5:290 consessu medium tulit exstructoque resedit. 5:291 hic, qui forte uelint rapido contendere cursu, 5:292 inuitat pretiis animos, et praemia ponit. 5:293 undique conueniunt Teucri mixtique Sicani, 5:294 Nisus et Euryalus primi, 5:295 Euryalus forma insignis uiridique iuuenta, 5:296 Nisus amore pio pueri; quos deinde secutus 5:297 regius egregia Priami de stirpe Diores; 5:298 hunc Salius simul et Patron, quorum alter Acarnan, 5:299 alter ab Arcadio Tegeaeae sanguine gentis; 5:300 tum duo Trinacrii iuuenes, Helymus Panopesque 5:301 adsueti siluis, comites senioris Acestae; 5:302 multi praeterea, quos fama obscura recondit. 5:303 Aeneas quibus in mediis sic deinde locutus: 5:304 'accipite haec animis laetasque aduertite mentes. 5:305 nemo ex hoc numero mihi non donatus abibit. 5:306 Cnosia bina dabo leuato lucida ferro 5:307 spicula caelatamque argento ferre bipennem; 5:308 omnibus hic erit unus honos. tres praemia primi 5:309 accipient flauaque caput nectentur oliua. 5:310 primus equum phaleris insignem uictor habeto; 5:311 alter Amazoniam pharetram plenamque sagittis 5:312 Threiciis, lato quam circum amplectitur auro 5:313 balteus et tereti subnectit fibula gemma; 5:314 tertius Argolica hac galea contentus abito.' 5:315 Haec ubi dicta, locum capiunt signoque repente 5:316 corripiunt spatia audito limenque relinquunt, 5:317 effusi nimbo similes. simul ultima signant, 5:318 primus abit longeque ante omnia corpora Nisus 5:319 emicat et uentis et fulminis ocior alis; 5:320 proximus huic, longo sed proximus interuallo, 5:321 insequitur Salius; spatio post deinde relicto 5:322 tertius Euryalus; 5:323 Euryalumque Helymus sequitur; quo deinde sub ipso 5:324 ecce uolat calcemque terit iam calce Diores 5:325 incumbens umero, spatia et si plura supersint 5:326 transeat elapsus prior ambiguumque relinquat. 5:327 iamque fere spatio extremo fessique sub ipsam 5:328 finem aduentabant, leui cum sanguine Nisus 5:329 labitur infelix, caesis ut forte iuuencis 5:330 fusus humum uiridisque super madefecerat herbas. 5:331 hic iuuenis iam uictor ouans uestigia presso 5:332 haud tenuit titubata solo, sed pronus in ipso 5:333 concidit immundoque fimo sacroque cruore. 5:334 non tamen Euryali, non ille oblitus amorum: 5:335 nam sese opposuit Salio per lubrica surgens; 5:336 ille autem spissa iacuit reuolutus harena, 5:337 emicat Euryalus et munere uictor amici 5:338 prima tenet, plausuque uolat fremituque secundo. 5:339 post Helymus subit et nunc tertia palma Diores. 5:340 hic totum caueae consessum ingentis et ora 5:341 prima patrum magnis Salius clamoribus implet, 5:342 ereptumque dolo reddi sibi poscit honorem. 5:343 tutatur fauor Euryalum lacrimaeque decorae, 5:344 gratior et pulchro ueniens in corpore uirtus. 5:345 adiuuat et magna proclamat uoce Diores, 5:346 qui subiit palmae frustraque ad praemia uenit 5:347 ultima, si primi Salio reddentur honores. 5:348 tum pater Aeneas 'uestra' inquit 'munera uobis 5:349 certa manent, pueri et palmam mouet ordine nemo; 5:350 me liceat casus miserari insontis amici.' 5:351 sic fatus tergum Gaetuli immane leonis 5:352 dat Salio uillis onerosum atque unguibus aureis. 5:353 hic Nisus 'si tanta' inquit 'sunt praemia uictis, 5:354 et te lapsorum miseret, quae munera Niso 5:355 digna dabis, primam merui qui laude coronam 5:356 ni me, quae Salium, fortuna inimica tulisset?' 5:357 et simul his dictis faciem ostentabat et udo 5:358 turpia membra fimo. risit pater optimus olli 5:359 et clipeum efferri iussit, Didymaonis artes, 5:360 Neptuni sacro Danais de poste refixum. 5:361 hoc iuuenem egregium praestanti munere donat. 5:362 Post, ubi confecti cursus et dona peregit, 5:363 'nunc, si cui uirtus animusque in pectore praesens, 5:364 adsit et euinctis attollat bracchia palmis': 5:365 sic ait, et geminum pugnae proponit honorem, 5:366 uictori uelatum auro uittisque iuuencum, 5:367 ensem atque insignem galeam solacia uicto. 5:368 nec mora; continuo uastis cum uiribus effert 5:369 ora Dares magnoque uirum se murmure tollit, 5:370 solus qui Paridem solitus contendere contra, 5:371 idemque ad tumulum quo maximus occubat Hector 5:372 uictorem Buten immani corpore, qui se 5:373 Bebrycia ueniens Amyci de gente ferebat, 5:374 perculit et fulua moribundum extendit harena. 5:375 talis prima Dares caput altum in proelia tollit, 5:376 ostenditque umeros latos alternaque iactat 5:377 bracchia protendens et uerberat ictibus auras. 5:378 quaeritur huic alius; nec quisquam ex agmine tanto 5:379 audet adire uirum manibusque inducere caestus. 5:380 ergo alacris cunctosque putans excedere palma 5:381 Aeneae stetit ante pedes, nec plura moratus 5:382 tum laeua taurum cornu tenet atque ita fatur: 5:383 'nate dea, si nemo audet se credere pugnae, 5:384 quae finis standi? quo me decet usque teneri? 5:385 ducere dona iube.' cuncti simul ore fremebant 5:386 Dardanidae reddique uiro promissa iubebant. 5:387 Hic grauis Entellum dictis castigat Acestes, 5:388 proximus ut uiridante toro consederat herbae: 5:389 'Entelle, heroum quondam fortissime frustra, 5:390 tantane tam patiens nullo certamine tolli 5:391 dona sines? ubi nunc nobis deus ille, magister 5:392 nequiquam memoratus, Eryx? ubi fama per omnem 5:393 Trinacriam et spolia illa tuis pendentia tectis?' 5:394 ille sub haec: 'non laudis amor nec gloria cessit 5:395 pulsa metu; sed enim gelidus tardante senecta 5:396 sanguis hebet, frigentque effetae in corpore uires. 5:397 si mihi quae quondam fuerat quaque improbus iste 5:398 exsultat fidens, si nunc foret illa iuuentas, 5:399 haud equidem pretio inductus pulchroque iuuenco 5:400 uenissem, nec dona moror.' sic deinde locutus 5:401 in medium geminos immani pondere caestus 5:402 proiecit, quibus acer Eryx in proelia suetus 5:403 ferre manum duroque intendere bracchia tergo. 5:404 obstipuere animi: tantorum ingentia septem 5:405 terga boum plumbo insuto ferroque rigebant. 5:406 ante omnis stupet ipse Dares longeque recusat, 5:407 magnanimusque Anchisiades et pondus et ipsa 5:408 huc illuc uinclorum immensa uolumina uersat. 5:409 tum senior talis referebat pectore uoces: 5:410 'quid, si quis caestus ipsius et Herculis arma 5:411 uidisset tristemque hoc ipso in litore pugnam? 5:412 haec germanus Eryx quondam tuus arma gerebat 5:413 (sanguine cernis adhuc sparsoque infecta cerebro), 5:414 his magnum Alciden contra stetit, his ego suetus, 5:415 dum melior uiris sanguis dabat, aemula necdum 5:416 temporibus geminis canebat sparsa senectus. 5:417 sed si nostra Dares haec Troius arma recusat 5:418 idque pio sedet Aeneae, probat auctor Acestes, 5:419 aequemus pugnas. Erycis tibi terga remitto 5:420 (solue metus), et tu Troianos exue caestus.' 5:421 haec fatus duplicem ex umeris reiecit amictum 5:422 et magnos membrorum artus, magna ossa lacertosque 5:423 exuit atque ingens media consistit harena. 5:424 tum satus Anchisa caestus pater extulit aequos 5:425 et paribus palmas amborum innexuit armis. 5:426 constitit in digitos extemplo arrectus uterque 5:427 bracchiaque ad superas interritus extulit auras. 5:428 abduxere retro longe capita ardua ab ictu 5:429 immiscentque manus manibus pugnamque lacessunt, 5:430 ille pedum melior motu fretusque iuuenta, 5:431 hic membris et mole ualens; sed tarda trementi 5:432 genua labant, uastos quatit aeger anhelitus artus. 5:433 multa uiri nequiquam inter se uulnera iactant, 5:434 multa cauo lateri ingeminant et pectore uastos 5:435 dant sonitus, erratque auris et tempora circum 5:436 crebra manus, duro crepitant sub uulnere malae. 5:437 stat grauis Entellus nisuque immotus eodem 5:438 corpore tela modo atque oculis uigilantibus exit. 5:439 ille, uelut celsam oppugnat qui molibus urbem 5:440 aut montana sedet circum castella sub armis, 5:441 nunc hos, nunc illos aditus, omnemque pererrat 5:442 arte locum et uariis adsultibus inritus urget. 5:443 ostendit dextram insurgens Entellus et alte 5:444 extulit, ille ictum uenientem a uertice uelox 5:445 praeuidit celerique elapsus corpore cessit; 5:446 Entellus uiris in uentum effudit et ultro 5:447 ipse grauis grauiterque ad terram pondere uasto 5:448 concidit, ut quondam caua concidit aut Erymantho 5:449 aut Ida in magna radicibus eruta pinus. 5:450 consurgunt studiis Teucri et Trinacria pubes; 5:451 it clamor caelo primusque accurrit Acestes 5:452 aequaeuumque ab humo miserans attollit amicum. 5:453 at non tardatus casu neque territus heros 5:454 acrior ad pugnam redit ac uim suscitat ira; 5:455 tum pudor incendit uiris et conscia uirtus, 5:456 praecipitemque Daren ardens agit aequore toto 5:457 nunc dextra ingeminans ictus, nunc ille sinistra. 5:458 nec mora nec requies: quam multa grandine nimbi 5:459 culminibus crepitant, sic densis ictibus heros 5:460 creber utraque manu pulsat uersatque Dareta. 5:461 Tum pater Aeneas procedere longius iras 5:462 et saeuire animis Entellum haud passus acerbis, 5:463 sed finem imposuit pugnae fessumque Dareta 5:464 eripuit mulcens dictis ac talia fatur: 5:465 'infelix, quae tanta animum dementia cepit? 5:466 non uiris alias conuersaque numina sentis? 5:467 cede deo.' dixitque et proelia uoce diremit. 5:468 ast illum fidi aequales genua aegra trahentem 5:469 iactantemque utroque caput crassumque cruorem 5:470 ore eiectantem mixtosque in sanguine dentes 5:471 ducunt ad nauis; galeamque ensemque uocati 5:472 accipiunt, palmam Entello taurumque relinquunt. 5:473 hic uictor superans animis tauroque superbus 5:474 'nate dea, uosque haec' inquit 'cognoscite, Teucri, 5:475 et mihi quae fuerint iuuenali in corpore uires 5:476 et qua seruetis reuocatum a morte Dareta.' 5:477 dixit, et aduersi contra stetit ora iuuenci 5:478 qui donum astabat pugnae, durosque reducta 5:479 librauit dextra media inter cornua caestus 5:480 arduus, effractoque inlisit in ossa cerebro: 5:481 sternitur exanimisque tremens procumbit humi bos. 5:482 ille super talis effundit pectore uoces: 5:483 'hanc tibi, Eryx, meliorem animam pro morte Daretis 5:484 persoluo; hic uictor caestus artemque repono.' 5:485 Protinus Aeneas celeri certare sagitta 5:486 inuitat qui forte uelint et praemia dicit, 5:487 ingentique manu malum de naue Seresti 5:488 erigit et uolucrem traiecto in fune columbam, 5:489 quo tendant ferrum, malo suspendit ab alto. 5:490 conuenere uiri deiectamque aerea sortem 5:491 accepit galea, et primus clamore secundo 5:492 Hyrtacidae ante omnis exit locus Hippocoontis; 5:493 quem modo nauali Mnestheus certamine uictor 5:494 consequitur, uiridi Mnestheus euinctus oliua. 5:495 tertius Eurytion, tuus, o clarissime, frater, 5:496 Pandare, qui quondam iussus confundere foedus 5:497 in medios telum torsisti primus Achiuos. 5:498 extremus galeaque ima subsedit Acestes, 5:499 ausus et ipse manu iuuenum temptare laborem. 5:500 tum ualidis flexos incuruant uiribus arcus 5:501 pro se quisque uiri et depromunt tela pharetris, 5:502 primaque per caelum neruo stridente sagitta 5:503 Hyrtacidae iuuenis uolucris diuerberat auras, 5:504 et uenit aduersique infigitur arbore mali. 5:505 intremuit malus micuitque exterrita pennis 5:506 ales, et ingenti sonuerunt omnia plausu. 5:507 post acer Mnestheus adducto constitit arcu 5:508 alta petens, pariterque oculos telumque tetendit. 5:509 ast ipsam miserandus auem contingere ferro 5:510 non ualuit; nodos et uincula linea rupit 5:511 quis innexa pedem malo pendebat ab alto; 5:512 illa Notos atque atra uolans in nubila fugit. 5:513 tum rapidus, iamdudum arcu contenta parato 5:514 tela tenens, fratrem Eurytion in uota uocauit, 5:515 iam uacuo laetam caelo speculatus et alis 5:516 plaudentem nigra figit sub nube columbam. 5:517 decidit exanimis uitamque reliquit in astris 5:518 aetheriis fixamque refert delapsa sagittam. 5:519 Amissa solus palma superabat Acestes, 5:520 qui tamen aerias telum contendit in auras 5:521 ostentans artemque pater arcumque sonantem. 5:522 hic oculis subitum obicitur magnoque futurum 5:523 augurio monstrum; docuit post exitus ingens 5:524 seraque terrifici cecinerunt omina uates. 5:525 namque uolans liquidis in nubibus arsit harundo 5:526 signauitque uiam flammis tenuisque recessit 5:527 consumpta in uentos, caelo ceu saepe refixa 5:528 transcurrunt crinemque uolantia sidera ducunt. 5:529 attonitis haesere animis superosque precati 5:530 Trinacrii Teucrique uiri, nec maximus omen 5:531 abnuit Aeneas, sed laetum amplexus Acesten 5:532 muneribus cumulat magnis ac talia fatur: 5:533 'sume, pater, nam te uoluit rex magnus Olympi 5:534 talibus auspiciis exsortem ducere honores. 5:535 ipsius Anchisae longaeui hoc munus habebis, 5:536 cratera impressum signis, quem Thracius olim 5:537 Anchisae genitori in magno munere Cisseus 5:538 ferre sui dederat monimentum et pignus amoris.' 5:539 sic fatus cingit uiridanti tempora lauro 5:540 et primum ante omnis uictorem appellat Acesten. 5:541 nec bonus Eurytion praelato inuidit honori, 5:542 quamuis solus auem caelo deiecit ab alto. 5:543 proximus ingreditur donis qui uincula rupit, 5:544 extremus uolucri qui fixit harundine malum. 5:545 At pater Aeneas nondum certamine misso 5:546 custodem ad sese comitemque impubis Iuli 5:547 Epytiden uocat, et fidam sic fatur ad aurem: 5:548 'uade age et Ascanio, si iam puerile paratum 5:549 agmen habet secum cursusque instruxit equorum, 5:550 ducat auo turmas et sese ostendat in armis 5:551 dic' ait. ipse omnem longo decedere circo 5:552 infusum populum et campos iubet esse patentis. 5:553 incedunt pueri pariterque ante ora parentum 5:554 frenatis lucent in equis, quos omnis euntis 5:555 Trinacriae mirata fremit Troiaeque iuuentus. 5:556 omnibus in morem tonsa coma pressa corona; 5:557 cornea bina ferunt praefixa hastilia ferro, 5:558 pars leuis umero pharetras; it pectore summo 5:559 flexilis obtorti per collum circulus auri. 5:560 tres equitum numero turmae ternique uagantur 5:561 ductores; pueri bis seni quemque secuti 5:562 agmine partito fulgent paribusque magistris. 5:563 una acies iuuenum, ducit quam paruus ouantem 5:564 nomen aui referens Priamus, tua clara, Polite, 5:565 progenies, auctura Italos; quem Thracius albis 5:566 portat equus bicolor maculis, uestigia primi 5:567 alba pedis frontemque ostentans arduus albam. 5:568 alter Atys, genus unde Atii duxere Latini, 5:569 paruus Atys pueroque puer dilectus Iulo. 5:570 extremus formaque ante omnis pulcher Iulus 5:571 Sidonio est inuectus equo, quem candida Dido 5:572 esse sui dederat monimentum et pignus amoris. 5:573 cetera Trinacriis pubes senioris Acestae 5:574 fertur equis. 5:575 excipiunt plausu pauidos gaudentque tuentes 5:576 Dardanidae, ueterumque agnoscunt ora parentum. 5:577 postquam omnem laeti consessum oculosque suorum 5:578 lustrauere in equis, signum clamore paratis 5:579 Epytides longe dedit insonuitque flagello. 5:580 olli discurrere pares atque agmina terni 5:581 diductis soluere choris, rursusque uocati 5:582 conuertere uias infestaque tela tulere. 5:583 inde alios ineunt cursus aliosque recursus 5:584 aduersi spatiis, alternosque orbibus orbis 5:585 impediunt pugnaeque cient simulacra sub armis; 5:586 et nunc terga fuga nudant, nunc spicula uertunt 5:587 infensi, facta pariter nunc pace feruntur. 5:588 ut quondam Creta fertur Labyrinthus in alta 5:589 parietibus textum caecis iter ancipitemque 5:590 mille uiis habuisse dolum, qua signa sequendi 5:591 frangeret indeprensus et inremeabilis error; 5:592 haud alio Teucrum nati uestigia cursu 5:593 impediunt texuntque fugas et proelia ludo, 5:594 delphinum similes qui per maria umida nando 5:595 Carpathium Libycumque secant. 5:596 hunc morem cursus atque haec certamina primus 5:597 Ascanius, Longam muris cum cingeret Albam, 5:598 rettulit et priscos docuit celebrare Latinos, 5:599 quo puer ipse modo, secum quo Troia pubes; 5:600 Albani docuere suos; hinc maxima porro 5:601 accepit Roma et patrium seruauit honorem; 5:602 Troiaque nunc pueri, Troianum dicitur agmen. 5:603 hac celebrata tenus sancto certamina patri. 5:604 Hinc primum Fortuna fidem mutata nouauit. 5:605 dum uariis tumulo referunt sollemnia ludis, 5:606 Irim de caelo misit Saturnia Iuno 5:607 Iliacam ad classem uentosque aspirat eunti, 5:608 multa mouens necdum antiquum saturata dolorem. 5:609 illa uiam celerans per mille coloribus arcum 5:610 nulli uisa cito decurrit tramite uirgo. 5:611 conspicit ingentem concursum et litora lustrat 5:612 desertosque uidet portus classemque relictam. 5:613 at procul in sola secretae Troades acta 5:614 amissum Anchisen flebant, cunctaeque profundum 5:615 pontum aspectabant flentes. heu tot uada fessis 5:616 et tantum superesse maris, uox omnibus una; 5:617 urbem orant, taedet pelagi perferre laborem. 5:618 ergo inter medias sese haud ignara nocendi 5:619 conicit et faciemque deae uestemque reponit; 5:620 fit Beroe, Tmarii coniunx longaeua Dorycli, 5:621 cui genus et quondam nomen natique fuissent, 5:622 ac sic Dardanidum mediam se matribus infert. 5:623 'o miserae, quas non manus' inquit 'Achaica bello 5:624 traxerit ad letum patriae sub moenibus! o gens 5:625 infelix, cui te exitio Fortuna reseruat? 5:626 septima post Troiae excidium iam uertitur aestas, 5:627 cum freta, cum terras omnis, tot inhospita saxa 5:628 sideraque emensae ferimur, dum per mare magnum 5:629 Italiam sequimur fugientem et uoluimur undis. 5:630 hic Erycis fines fraterni atque hospes Acestes: 5:631 quis prohibet muros iacere et dare ciuibus urbem? 5:632 o patria et rapti nequiquam ex hoste penates, 5:633 nullane iam Troiae dicentur moenia? nusquam 5:634 Hectoreos amnis, Xanthum et Simoenta, uidebo? 5:635 quin agite et mecum infaustas exurite puppis. 5:636 nam mihi Cassandrae per somnum uatis imago 5:637 ardentis dare uisa faces: "hic quaerite Troiam; 5:638 hic domus est" inquit "uobis." iam tempus agi res, 5:639 nec tantis mora prodigiis. en quattuor arae 5:640 Neptuno; deus ipse faces animumque ministrat.' 5:641 haec memorans prima infensum ui corripit ignem 5:642 sublataque procul dextra conixa coruscat 5:643 et iacit. arrectae mentes stupefactaque corda 5:644 Iliadum. hic una e multis, quae maxima natu, 5:645 Pyrgo, tot Priami natorum regia nutrix: 5:646 'non Beroe uobis, non haec Rhoeteia, matres, 5:647 est Dorycli coniunx; diuini signa decoris 5:648 ardentisque notate oculos, qui spiritus illi, 5:649 qui uultus uocisque sonus uel gressus eunti. 5:650 ipsa egomet dudum Beroen digressa reliqui 5:651 aegram, indignantem tali quod sola careret 5:652 munere nec meritos Anchisae inferret honores.' 5:653 haec effata. 5:654 at matres primo ancipites oculisque malignis 5:655 ambiguae spectare rates miserum inter amorem 5:656 praesentis terrae fatisque uocantia regna, 5:657 cum dea se paribus per caelum sustulit alis 5:658 ingentemque fuga secuit sub nubibus arcum. 5:659 tum uero attonitae monstris actaeque furore 5:660 conclamant, rapiuntque focis penetralibus ignem, 5:661 pars spoliant aras, frondem ac uirgulta facesque 5:662 coniciunt. furit immissis Volcanus habenis 5:663 transtra per et remos et pictas abiete puppis. 5:664 Nuntius Anchisae ad tumulum cuneosque theatri 5:665 incensas perfert nauis Eumelus, et ipsi 5:666 respiciunt atram in nimbo uolitare fauillam. 5:667 primus et Ascanius, cursus ut laetus equestris 5:668 ducebat, sic acer equo turbata petiuit 5:669 castra, nec exanimes possunt retinere magistri. 5:670 'quis furor iste nouus? quo nunc, quo tenditis' inquit 5:671 'heu miserae ciues? non hostem inimicaque castra 5:672 Argiuum, uestras spes uritis. en, ego uester 5:673 Ascanius!'‹galeam ante pedes proiecit inanem, 5:674 qua ludo indutus belli simulacra ciebat. 5:675 accelerat simul Aeneas, simul agmina Teucrum. 5:676 ast illae diuersa metu per litora passim 5:677 diffugiunt, siluasque et sicubi concaua furtim 5:678 saxa petunt; piget incepti lucisque, suosque 5:679 mutatae agnoscunt excussaque pectore Iuno est. 5:680 Sed non idcirco flamma atque incendia uiris 5:681 indomitas posuere; udo sub robore uiuit 5:682 stuppa uomens tardum fumum, lentusque carinas 5:683 est uapor et toto descendit corpore pestis, 5:684 nec uires heroum infusaque flumina prosunt. 5:685 tum pius Aeneas umeris abscindere uestem 5:686 auxilioque uocare deos et tendere palmas: 5:687 'Iuppiter omnipotens, si nondum exosus ad unum 5:688 Troianos, si quid pietas antiqua labores 5:689 respicit humanos, da flammam euadere classi 5:690 nunc, pater, et tenuis Teucrum res eripe leto. 5:691 uel tu, quod superest, infesto fulmine morti, 5:692 si mereor, demitte tuaque hic obrue dextra.' 5:693 uix haec ediderat cum effusis imbribus atra 5:694 tempestas sine more furit tonitruque tremescunt 5:695 ardua terrarum et campi; ruit aethere toto 5:696 turbidus imber aqua densisque nigerrimus Austris, 5:697 implenturque super puppes, semusta madescunt 5:698 robora, restinctus donec uapor omnis et omnes 5:699 quattuor amissis seruatae a peste carinae. 5:700 At pater Aeneas casu concussus acerbo 5:701 nunc huc ingentis, nunc illuc pectore curas 5:702 mutabat uersans, Siculisne resideret aruis 5:703 oblitus fatorum, Italasne capesseret oras. 5:704 tum senior Nautes, unum Tritonia Pallas 5:705 quem docuit multaque insignem reddidit arte‹ 5:706 haec responsa dabat, uel quae portenderet ira 5:707 magna deum uel quae fatorum posceret ordo; 5:708 isque his Aenean solatus uocibus infit: 5:709 'nate dea, quo fata trahunt retrahuntque sequamur; 5:710 quidquid erit, superanda omnis fortuna ferendo est. 5:711 est tibi Dardanius diuinae stirpis Acestes: 5:712 hunc cape consiliis socium et coniunge uolentem, 5:713 huic trade amissis superant qui nauibus et quos 5:714 pertaesum magni incepti rerumque tuarum est. 5:715 longaeuosque senes ac fessas aequore matres 5:716 et quidquid tecum inualidum metuensque pericli est 5:717 delige, et his habeant terris sine moenia fessi; 5:718 urbem appellabunt permisso nomine Acestam.' 5:719 Talibus incensus dictis senioris amici 5:720 tum uero in curas animo diducitur omnis; 5:721 et Nox atra polum bigis subuecta tenebat. 5:722 uisa dehinc caelo facies delapsa parentis 5:723 Anchisae subito talis effundere uoces: 5:724 'nate, mihi uita quondam, dum uita manebat, 5:725 care magis, nate Iliacis exercite fatis, 5:726 imperio Iouis huc uenio, qui classibus ignem 5:727 depulit, et caelo tandem miseratus ab alto est. 5:728 consiliis pare quae nunc pulcherrima Nautes 5:729 dat senior; lectos iuuenes, fortissima corda, 5:730 defer in Italiam. gens dura atque aspera cultu 5:731 debellanda tibi Latio est. Ditis tamen ante 5:732 infernas accede domos et Auerna per alta 5:733 congressus pete, nate, meos. non me impia namque 5:734 Tartara habent, tristes umbrae, sed amoena piorum 5:735 concilia Elysiumque colo. huc casta Sibylla 5:736 nigrarum multo pecudum te sanguine ducet. 5:737 tum genus omne tuum et quae dentur moenia disces. 5:738 iamque uale; torquet medios Nox umida cursus 5:739 et me saeuus equis Oriens adflauit anhelis.' 5:740 dixerat et tenuis fugit ceu fumus in auras. 5:741 Aeneas 'quo deinde ruis? quo proripis?' inquit, 5:742 'quem fugis? aut quis te nostris complexibus arcet?' 5:743 haec memorans cinerem et sopitos suscitat ignis, 5:744 Pergameumque Larem et canae penetralia Vestae 5:745 farre pio et plena supplex ueneratur acerra. 5:746 Extemplo socios primumque accersit Acesten 5:747 et Iouis imperium et cari praecepta parentis 5:748 edocet et quae nunc animo sententia constet. 5:749 haud mora consiliis, nec iussa recusat Acestes: 5:750 transcribunt urbi matres populumque uolentem 5:751 deponunt, animos nil magnae laudis egentis. 5:752 ipsi transtra nouant flammisque ambesa reponunt 5:753 robora nauigiis, aptant remosque rudentisque, 5:754 exigui numero, sed bello uiuida uirtus. 5:755 interea Aeneas urbem designat aratro 5:756 sortiturque domos; hoc Ilium et haec loca Troiam 5:757 esse iubet. gaudet regno Troianus Acestes 5:758 indicitque forum et patribus dat iura uocatis. 5:759 tum uicina astris Erycino in uertice sedes 5:760 fundatur Veneri Idaliae, tumuloque sacerdos 5:761 ac lucus late sacer additus Anchiseo. 5:762 Iamque dies epulata nouem gens omnis, et aris 5:763 factus honos: placidi strauerunt aequora uenti 5:764 creber et aspirans rursus uocat Auster in altum. 5:765 exoritur procurua ingens per litora fletus; 5:766 complexi inter se noctemque diemque morantur. 5:767 ipsae iam matres, ipsi, quibus aspera quondam 5:768 uisa maris facies et non tolerabile numen, 5:769 ire uolunt omnemque fugae perferre laborem. 5:770 quos bonus Aeneas dictis solatur amicis 5:771 et consanguineo lacrimans commendat Acestae. 5:772 tris Eryci uitulos et Tempestatibus agnam 5:773 caedere deinde iubet soluique ex ordine funem. 5:774 ipse caput tonsae foliis euinctus oliuae 5:775 stans procul in prora pateram tenet, extaque salsos 5:776 proicit in fluctus ac uina liquentia fundit. 5:777 certatim socii feriunt mare et aequora uerrunt; 5:778 prosequitur surgens a puppi uentus euntis. 5:779 At Venus interea Neptunum exercita curis 5:780 adloquitur talisque effundit pectore questus: 5:781 'Iunonis grauis ira neque exsaturabile pectus 5:782 cogunt me, Neptune, preces descendere in omnis; 5:783 quam nec longa dies pietas nec mitigat ulla, 5:784 nec Iouis imperio fatisque infracta quiescit. 5:785 non media de gente Phrygum exedisse nefandis 5:786 urbem odiis satis est nec poenam traxe per omnem 5:787 reliquias Troiae: cineres atque ossa peremptae 5:788 insequitur. causas tanti sciat illa furoris. 5:789 ipse mihi nuper Libycis tu testis in undis 5:790 quam molem subito excierit: maria omnia caelo 5:791 miscuit Aeoliis nequiquam freta procellis, 5:792 in regnis hoc ausa tuis. 5:793 per scelus ecce etiam Troianis matribus actis 5:794 exussit foede puppis et classe subegit 5:795 amissa socios ignotae linquere terrae. 5:796 quod superest, oro, liceat dare tuta per undas 5:797 uela tibi, liceat Laurentem attingere Thybrim, 5:798 si concessa peto, si dant ea moenia Parcae.' 5:799 tum Saturnius haec domitor maris edidit alti: 5:800 'fas omne est, Cytherea, meis te fidere regnis, 5:801 unde genus ducis. merui quoque; saepe furores 5:802 compressi et rabiem tantam caelique marisque. 5:803 nec minor in terris, Xanthum Simoentaque testor, 5:804 Aeneae mihi cura tui. cum Troia Achilles 5:805 exanimata sequens impingeret agmina muris, 5:806 milia multa daret leto, gemerentque repleti 5:807 amnes nec reperire uiam atque euoluere posset 5:808 in mare se Xanthus, Pelidae tunc ego forti 5:809 congressum Aenean nec dis nec uiribus aequis 5:810 nube caua rapui, cuperem cum uertere ab imo 5:811 structa meis manibus periurae moenia Troiae. 5:812 nunc quoque mens eadem perstat mihi; pelle timores. 5:813 tutus, quos optas, portus accedet Auerni. 5:814 unus erit tantum amissum quem gurgite quaeres; 5:815 unum pro multis dabitur caput.' 5:816 his ubi laeta deae permulsit pectora dictis, 5:817 iungit equos auro genitor, spumantiaque addit 5:818 frena feris manibusque omnis effundit habenas. 5:819 caeruleo per summa leuis uolat aequora curru; 5:820 subsidunt undae tumidumque sub axe tonanti 5:821 sternitur aequor aquis, fugiunt uasto aethere nimbi. 5:822 tum uariae comitum facies, immania cete, 5:823 et senior Glauci chorus Inousque Palaemon 5:824 Tritonesque citi Phorcique exercitus omnis; 5:825 laeua tenet Thetis et Melite Panopeaque uirgo, 5:826 Nisaee Spioque Thaliaque Cymodoceque. 5:827 Hic patris Aeneae suspensam blanda uicissim 5:828 gaudia pertemptant mentem; iubet ocius omnis 5:829 attolli malos, intendi bracchia uelis. 5:830 una omnes fecere pedem pariterque sinistros, 5:831 nunc dextros soluere sinus; una ardua torquent 5:832 cornua detorquentque; ferunt sua flamina classem. 5:833 princeps ante omnis densum Palinurus agebat 5:834 agmen; ad hunc alii cursum contendere iussi. 5:835 iamque fere mediam caeli Nox umida metam 5:836 contigerat, placida laxabant membra quiete 5:837 sub remis fusi per dura sedilia nautae, 5:838 cum leuis aetheriis delapsus Somnus ab astris 5:839 aera dimouit tenebrosum et dispulit umbras, 5:840 te, Palinure, petens, tibi somnia tristia portans 5:841 insonti; puppique deus consedit in alta 5:842 Phorbanti similis funditque has ore loquelas: 5:843 'Iaside Palinure, ferunt ipsa aequora classem, 5:844 aequatae spirant aurae, datur hora quieti. 5:845 pone caput fessosque oculos furare labori. 5:846 ipse ego paulisper pro te tua munera inibo.' 5:847 cui uix attollens Palinurus lumina fatur: 5:848 'mene salis placidi uultum fluctusque quietos 5:849 ignorare iubes? mene huic confidere monstro? 5:850 Aenean credam (quid enim?) fallacibus auris 5:851 et caeli totiens deceptus fraude sereni?' 5:852 talia dicta dabat, clauumque adfixus et haerens 5:853 nusquam amittebat oculosque sub astra tenebat. 5:854 ecce deus ramum Lethaeo rore madentem 5:855 uique soporatum Stygia super utraque quassat 5:856 tempora, cunctantique natantia lumina soluit. 5:857 uix primos inopina quies laxauerat artus, 5:858 et super incumbens cum puppis parte reuulsa 5:859 cumque gubernaclo liquidas proiecit in undas 5:860 praecipitem ac socios nequiquam saepe uocantem; 5:861 ipse uolans tenuis se sustulit ales ad auras. 5:862 currit iter tutum non setius aequore classis 5:863 promissisque patris Neptuni interrita fertur. 5:864 iamque adeo scopulos Sirenum aduecta subibat, 5:865 difficilis quondam multorumque ossibus albos 5:866 (tum rauca adsiduo longe sale saxa sonabant), 5:867 cum pater amisso fluitantem errare magistro 5:868 sensit, et ipse ratem nocturnis rexit in undis 5:869 multa gemens casuque animum concussus amici: 5:870 'o nimium caelo et pelago confise sereno, 5:871 nudus in ignota, Palinure, iacebis harena.' Book VI. 6:1 Sic fatur lacrimans, classique immittit habenas 6:2 et tandem Euboicis Cumarum adlabitur oris. 6:3 obuertunt pelago proras; tum dente tenaci 6:4 ancora fundabat nauis et litora curuae 6:5 praetexunt puppes. iuuenum manus emicat ardens 6:6 litus in Hesperium; quaerit pars semina flammae 6:7 abstrusa in uenis silicis, pars densa ferarum 6:8 tecta rapit siluas inuentaque flumina monstrat. 6:9 at pius Aeneas arces quibus altus Apollo 6:10 praesidet horrendaeque procul secreta Sibyllae, 6:11 antrum immane, petit, magnam cui mentem animumque 6:12 Delius inspirat uates aperitque futura. 6:13 iam subeunt Triuiae lucos atque aurea tecta. 6:14 Daedalus, ut fama est, fugiens Minoia regna 6:15 praepetibus pennis ausus se credere caelo 6:16 insuetum per iter gelidas enauit ad Arctos, 6:17 Chalcidicaque leuis tandem super astitit arce. 6:18 redditus his primum terris tibi, Phoebe, sacrauit 6:19 remigium alarum posuitque immania templa. 6:20 in foribus letum Androgeo; tum pendere poenas 6:21 Cecropidae iussi (miserum!) septena quotannis 6:22 corpora natorum; stat ductis sortibus urna. 6:23 contra elata mari respondet Cnosia tellus: 6:24 hic crudelis amor tauri suppostaque furto 6:25 Pasiphae mixtumque genus prolesque biformis 6:26 Minotaurus inest, Veneris monimenta nefandae, 6:27 hic labor ille domus et inextricabilis error; 6:28 magnum reginae sed enim miseratus amorem 6:29 Daedalus ipse dolos tecti ambagesque resoluit, 6:30 caeca regens filo uestigia. tu quoque magnam 6:31 partem opere in tanto, sineret dolor, Icare, haberes. 6:32 bis conatus erat casus effingere in auro, 6:33 bis patriae cecidere manus. quin protinus omnia 6:34 perlegerent oculis, ni iam praemissus Achates 6:35 adforet atque una Phoebi Triuiaeque sacerdos, 6:36 Deiphobe Glauci, fatur quae talia regi: 6:37 'non hoc ista sibi tempus spectacula poscit; 6:38 nunc grege de intacto septem mactare iuuencos 6:39 praestiterit, totidem lectas ex more bidentis.' 6:40 talibus adfata Aenean (nec sacra morantur 6:41 iussa uiri) Teucros uocat alta in templa sacerdos. 6:42 Excisum Euboicae latus ingens rupis in antrum, 6:43 quo lati ducunt aditus centum, ostia centum, 6:44 unde ruunt totidem uoces, responsa Sibyllae. 6:45 uentum erat ad limen, cum uirgo 'poscere fata 6:46 tempus' ait; 'deus ecce deus!' cui talia fanti 6:47 ante fores subito non uultus, non color unus, 6:48 non comptae mansere comae; sed pectus anhelum, 6:49 et rabie fera corda tument, maiorque uideri 6:50 nec mortale sonans, adflata est numine quando 6:51 iam propiore dei. 'cessas in uota precesque, 6:52 Tros' ait 'Aenea? cessas? neque enim ante dehiscent 6:53 attonitae magna ora domus.' et talia fata 6:54 conticuit. gelidus Teucris per dura cucurrit 6:55 ossa tremor, funditque preces rex pectore ab imo: 6:56 'Phoebe, grauis Troiae semper miserate labores, 6:57 Dardana qui Paridis derexti tela manusque 6:58 corpus in Aeacidae, magnas obeuntia terras 6:59 tot maria intraui duce te penitusque repostas 6:60 Massylum gentis praetentaque Syrtibus arua: 6:61 iam tandem Italiae fugientis prendimus oras. 6:62 hac Troiana tenus fuerit fortuna secuta; 6:63 uos quoque Pergameae iam fas est parcere genti, 6:64 dique deaeque omnes, quibus obstitit Ilium et ingens 6:65 gloria Dardaniae. tuque, o sanctissima uates, 6:66 praescia uenturi, da (non indebita posco 6:67 regna meis fatis) Latio considere Teucros 6:68 errantisque deos agitataque numina Troiae. 6:69 tum Phoebo et Triuiae solido de marmore templum 6:70 instituam festosque dies de nomine Phoebi. 6:71 te quoque magna manent regnis penetralia nostris: 6:72 hic ego namque tuas sortis arcanaque fata 6:73 dicta meae genti ponam, lectosque sacrabo, 6:74 alma, uiros. foliis tantum ne carmina manda, 6:75 ne turbata uolent rapidis ludibria uentis; 6:76 ipsa canas oro.' finem dedit ore loquendi. 6:77 At Phoebi nondum patiens immanis in antro 6:78 bacchatur uates, magnum si pectore possit 6:79 excussisse deum; tanto magis ille fatigat 6:80 os rabidum, fera corda domans, fingitque premendo. 6:81 ostia iamque domus patuere ingentia centum 6:82 sponte sua uatisque ferunt responsa per auras: 6:83 'o tandem magnis pelagi defuncte periclis 6:84 (sed terrae grauiora manent), in regna Lauini 6:85 Dardanidae uenient (mitte hanc de pectore curam), 6:86 sed non et uenisse uolent. bella, horrida bella, 6:87 et Thybrim multo spumantem sanguine cerno. 6:88 non Simois tibi nec Xanthus nec Dorica castra 6:89 defuerint; alius Latio iam partus Achilles, 6:90 natus et ipse dea; nec Teucris addita Iuno 6:91 usquam aberit, cum tu supplex in rebus egenis 6:92 quas gentis Italum aut quas non oraueris urbes! 6:93 causa mali tanti coniunx iterum hospita Teucris 6:94 externique iterum thalami. 6:95 tu ne cede malis, sed contra audentior ito, 6:96 qua tua te Fortuna sinet. uia prima salutis 6:97 (quod minime reris) Graia pandetur ab urbe.' 6:98 Talibus ex adyto dictis Cumaea Sibylla 6:99 horrendas canit ambages antroque remugit, 6:100 obscuris uera inuoluens: ea frena furenti 6:101 concutit et stimulos sub pectore uertit Apollo. 6:102 ut primum cessit furor et rabida ora quierunt, 6:103 incipit Aeneas heros: 'non ulla laborum, 6:104 o uirgo, noua mi facies inopinaue surgit; 6:105 omnia praecepi atque animo mecum ante peregi. 6:106 unum oro: quando hic inferni ianua regis 6:107 dicitur et tenebrosa palus Acheronte refuso, 6:108 ire ad conspectum cari genitoris et ora 6:109 contingat; doceas iter et sacra ostia pandas. 6:110 illum ego per flammas et mille sequentia tela 6:111 eripui his umeris medioque ex hoste recepi; 6:112 ille meum comitatus iter maria omnia mecum 6:113 atque omnis pelagique minas caelique ferebat, 6:114 inualidus, uiris ultra sortemque senectae. 6:115 quin, ut te supplex peterem et tua limina adirem, 6:116 idem orans mandata dabat. gnatique patrisque, 6:117 alma, precor, miserere (potes namque omnia, nec te 6:118 nequiquam lucis Hecate praefecit Auernis), 6:119 si potuit manis accersere coniugis Orpheus 6:120 Threicia fretus cithara fidibusque canoris, 6:121 si fratrem Pollux alterna morte redemit 6:122 itque reditque uiam totiens. quid Thesea, magnum 6:123 quid memorem Alciden? et mi genus ab Ioue summo.' 6:124 Talibus orabat dictis arasque tenebat, 6:125 cum sic orsa loqui uates: 'sate sanguine diuum, 6:126 Tros Anchisiade, facilis descensus Auerno: 6:127 noctes atque dies patet atri ianua Ditis; 6:128 sed reuocare gradum superasque euadere ad auras, 6:129 hoc opus, hic labor est. pauci, quos aequus amauit 6:130 Iuppiter aut ardens euexit ad aethera uirtus, 6:131 dis geniti potuere. tenent media omnia siluae, 6:132 Cocytusque sinu labens circumuenit atro. 6:133 quod si tantus amor menti, si tanta cupido est 6:134 bis Stygios innare lacus, bis nigra uidere 6:135 Tartara, et insano iuuat indulgere labori, 6:136 accipe quae peragenda prius. latet arbore opaca 6:137 aureus et foliis et lento uimine ramus, 6:138 Iunoni infernae dictus sacer; hunc tegit omnis 6:139 lucus et obscuris claudunt conuallibus umbrae. 6:140 sed non ante datur telluris operta subire 6:141 auricomos quam quis decerpserit arbore fetus. 6:142 hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus 6:143 instituit. primo auulso non deficit alter 6:144 aureus, et simili frondescit uirga metallo. 6:145 ergo alte uestiga oculis et rite repertum 6:146 carpe manu; namque ipse uolens facilisque sequetur, 6:147 si te fata uocant; aliter non uiribus ullis 6:148 uincere nec duro poteris conuellere ferro. 6:149 praeterea iacet exanimum tibi corpus amici 6:150 (heu nescis) totamque incestat funere classem, 6:151 dum consulta petis nostroque in limine pendes. 6:152 sedibus hunc refer ante suis et conde sepulcro. 6:153 duc nigras pecudes; ea prima piacula sunto. 6:154 sic demum lucos Stygis et regna inuia uiuis 6:155 aspicies.' dixit, pressoque obmutuit ore. 6:156 Aeneas maesto defixus lumina uultu 6:157 ingreditur linquens antrum, caecosque uolutat 6:158 euentus animo secum. cui fidus Achates 6:159 it comes et paribus curis uestigia figit. 6:160 multa inter sese uario sermone serebant, 6:161 quem socium exanimum uates, quod corpus humandum 6:162 diceret. atque illi Misenum in litore sicco, 6:163 ut uenere, uident indigna morte peremptum, 6:164 Misenum Aeoliden, quo non praestantior alter 6:165 aere ciere uiros Martemque accendere cantu. 6:166 Hectoris hic magni fuerat comes, Hectora circum 6:167 et lituo pugnas insignis obibat et hasta. 6:168 postquam illum uita uictor spoliauit Achilles, 6:169 Dardanio Aeneae sese fortissimus heros 6:170 addiderat socium, non inferiora secutus. 6:171 sed tum, forte caua dum personat aequora concha, 6:172 demens, et cantu uocat in certamina diuos, 6:173 aemulus exceptum Triton, si credere dignum est, 6:174 inter saxa uirum spumosa immerserat unda. 6:175 ergo omnes magno circum clamore fremebant, 6:176 praecipue pius Aeneas. tum iussa Sibyllae, 6:177 haud mora, festinant flentes aramque sepulcri 6:178 congerere arboribus caeloque educere certant. 6:179 itur in antiquam siluam, stabula alta ferarum; 6:180 procumbunt piceae, sonat icta securibus ilex 6:181 fraxineaeque trabes cuneis et fissile robur 6:182 scinditur, aduoluunt ingentis montibus ornos. 6:183 Nec non Aeneas opera inter talia primus 6:184 hortatur socios paribusque accingitur armis. 6:185 atque haec ipse suo tristi cum corde uolutat 6:186 aspectans siluam immensam, et sic forte precatur: 6:187 'si nunc se nobis ille aureus arbore ramus 6:188 ostendat nemore in tanto! quando omnia uere 6:189 heu nimium de te uates, Misene, locuta est.' 6:190 uix ea fatus erat, geminae cum forte columbae 6:191 ipsa sub ora uiri caelo uenere uolantes, 6:192 et uiridi sedere solo. tum maximus heros 6:193 maternas agnouit auis laetusque precatur: 6:194 'este duces, o, si qua uia est, cursumque per auras 6:195 derigite in lucos ubi pinguem diues opacat 6:196 ramus humum. tuque, o, dubiis ne defice rebus, 6:197 diua parens.' sic effatus uestigia pressit 6:198 obseruans quae signa ferant, quo tendere pergant. 6:199 pascentes illae tantum prodire uolando 6:200 quantum acie possent oculi seruare sequentum. 6:201 inde ubi uenere ad fauces graue olentis Auerni, 6:202 tollunt se celeres liquidumque per aera lapsae 6:203 sedibus optatis gemina super arbore sidunt, 6:204 discolor unde auri per ramos aura refulsit. 6:205 quale solet siluis brumali frigore uiscum 6:206 fronde uirere noua, quod non sua seminat arbos, 6:207 et croceo fetu teretis circumdare truncos, 6:208 talis erat species auri frondentis opaca 6:209 ilice, sic leni crepitabat brattea uento. 6:210 corripit Aeneas extemplo auidusque refringit 6:211 cunctantem, et uatis portat sub tecta Sibyllae. 6:212 Nec minus interea Misenum in litore Teucri 6:213 flebant et cineri ingrato suprema ferebant. 6:214 principio pinguem taedis et robore secto 6:215 ingentem struxere pyram, cui frondibus atris 6:216 intexunt latera et feralis ante cupressos 6:217 constituunt, decorantque super fulgentibus armis. 6:218 pars calidos latices et aena undantia flammis 6:219 expediunt, corpusque lauant frigentis et unguunt. 6:220 fit gemitus. tum membra toro defleta reponunt 6:221 purpureasque super uestis, uelamina nota, 6:222 coniciunt. pars ingenti subiere feretro, 6:223 triste ministerium, et subiectam more parentum 6:224 auersi tenuere facem. congesta cremantur 6:225 turea dona, dapes, fuso crateres oliuo. 6:226 postquam conlapsi cineres et flamma quieuit, 6:227 reliquias uino et bibulam lauere fauillam, 6:228 ossaque lecta cado texit Corynaeus aeno. 6:229 idem ter socios pura circumtulit unda 6:230 spargens rore leui et ramo felicis oliuae, 6:231 lustrauitque uiros dixitque nouissima uerba. 6:232 at pius Aeneas ingenti mole sepulcrum 6:233 imponit suaque arma uiro remumque tubamque 6:234 monte sub aerio, qui nunc Misenus ab illo 6:235 dicitur aeternumque tenet per saecula nomen. 6:236 His actis propere exsequitur praecepta Sibyllae. 6:237 spelunca alta fuit uastoque immanis hiatu, 6:238 scrupea, tuta lacu nigro nemorumque tenebris, 6:239 quam super haud ullae poterant impune uolantes 6:240 tendere iter pennis: talis sese halitus atris 6:241 faucibus effundens supera ad conuexa ferebat. 6:242 [unde locum Grai dixerunt nomine Aornum.] 6:243 quattuor hic primum nigrantis terga iuuencos 6:244 constituit frontique inuergit uina sacerdos, 6:245 et summas carpens media inter cornua saetas 6:246 ignibus imponit sacris, libamina prima, 6:247 uoce uocans Hecaten caeloque Ereboque potentem. 6:248 supponunt alii cultros tepidumque cruorem 6:249 succipiunt pateris. ipse atri uelleris agnam 6:250 Aeneas matri Eumenidum magnaeque sorori 6:251 ense ferit, sterilemque tibi, Proserpina, uaccam; 6:252 tum Stygio regi nocturnas incohat aras 6:253 et solida imponit taurorum uiscera flammis, 6:254 pingue super oleum fundens ardentibus extis. 6:255 ecce autem primi sub limina solis et ortus 6:256 sub pedibus mugire solum et iuga coepta moueri 6:257 siluarum, uisaeque canes ululare per umbram 6:258 aduentante dea. 'procul, o procul este, profani,' 6:259 conclamat uates, 'totoque absistite luco; 6:260 tuque inuade uiam uaginaque eripe ferrum: 6:261 nunc animis opus, Aenea, nunc pectore firmo.' 6:262 tantum effata furens antro se immisit aperto; 6:263 ille ducem haud timidis uadentem passibus aequat. 6:264 Di, quibus imperium est animarum, umbraeque silentes 6:265 et Chaos et Phlegethon, loca nocte tacentia late, 6:266 sit mihi fas audita loqui, sit numine uestro 6:267 pandere res alta terra et caligine mersas. 6:268 Ibant obscuri sola sub nocte per umbram 6:269 perque domos Ditis uacuas et inania regna: 6:270 quale per incertam lunam sub luce maligna 6:271 est iter in siluis, ubi caelum condidit umbra 6:272 Iuppiter, et rebus nox abstulit atra colorem. 6:273 uestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci 6:274 Luctus et ultrices posuere cubilia Curae, 6:275 pallentesque habitant Morbi tristisque Senectus, 6:276 et Metus et malesuada Fames ac turpis Egestas, 6:277 terribiles uisu formae, Letumque Labosque; 6:278 tum consanguineus Leti Sopor et mala mentis 6:279 Gaudia, mortiferumque aduerso in limine Bellum, 6:280 ferreique Eumenidum thalami et Discordia demens 6:281 uipereum crinem uittis innexa cruentis. 6:282 in medio ramos annosaque bracchia pandit 6:283 ulmus opaca, ingens, quam sedem Somnia uulgo 6:284 uana tenere ferunt, foliisque sub omnibus haerent. 6:285 multaque praeterea uariarum monstra ferarum, 6:286 Centauri in foribus stabulant Scyllaeque biformes 6:287 et centumgeminus Briareus ac belua Lernae 6:288 horrendum stridens, flammisque armata Chimaera, 6:289 Gorgones Harpyiaeque et forma tricorporis umbrae. 6:290 corripit hic subita trepidus formidine ferrum 6:291 Aeneas strictamque aciem uenientibus offert, 6:292 et ni docta comes tenuis sine corpore uitas 6:293 admoneat uolitare caua sub imagine formae, 6:294 inruat et frustra ferro diuerberet umbras. 6:295 Hinc uia Tartarei quae fert Acherontis ad undas. 6:296 turbidus hic caeno uastaque uoragine gurges 6:297 aestuat atque omnem Cocyto eructat harenam. 6:298 portitor has horrendus aquas et flumina seruat 6:299 terribili squalore Charon, cui plurima mento 6:300 canities inculta iacet, stant lumina flamma, 6:301 sordidus ex umeris nodo dependet amictus. 6:302 ipse ratem conto subigit uelisque ministrat 6:303 et ferruginea subuectat corpora cumba, 6:304 iam senior, sed cruda deo uiridisque senectus. 6:305 huc omnis turba ad ripas effusa ruebat, 6:306 matres atque uiri defunctaque corpora uita 6:307 magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae, 6:308 impositique rogis iuuenes ante ora parentum: 6:309 quam multa in siluis autumni frigore primo 6:310 lapsa cadunt folia, aut ad terram gurgite ab alto 6:311 quam multae glomerantur aues, ubi frigidus annus 6:312 trans pontum fugat et terris immittit apricis. 6:313 stabant orantes primi transmittere cursum 6:314 tendebantque manus ripae ulterioris amore. 6:315 nauita sed tristis nunc hos nunc accipit illos, 6:316 ast alios longe summotos arcet harena. 6:317 Aeneas miratus enim motusque tumultu 6:318 'dic,' ait, 'o uirgo, quid uult concursus ad amnem? 6:319 quidue petunt animae? uel quo discrimine ripas 6:320 hae linquunt, illae remis uada liuida uerrunt?' 6:321 olli sic breuiter fata est longaeua sacerdos: 6:322 'Anchisa generate, deum certissima proles, 6:323 Cocyti stagna alta uides Stygiamque paludem, 6:324 di cuius iurare timent et fallere numen. 6:325 haec omnis, quam cernis, inops inhumataque turba est; 6:326 portitor ille Charon; hi, quos uehit unda, sepulti. 6:327 nec ripas datur horrendas et rauca fluenta 6:328 transportare prius quam sedibus ossa quierunt. 6:329 centum errant annos uolitantque haec litora circum; 6:330 tum demum admissi stagna exoptata reuisunt.' 6:331 constitit Anchisa satus et uestigia pressit 6:332 multa putans sortemque animo miseratus iniquam. 6:333 cernit ibi maestos et mortis honore carentis 6:334 Leucaspim et Lyciae ductorem classis Oronten, 6:335 quos simul a Troia uentosa per aequora uectos 6:336 obruit Auster, aqua inuoluens nauemque uirosque. 6:337 Ecce gubernator sese Palinurus agebat, 6:338 qui Libyco nuper cursu, dum sidera seruat, 6:339 exciderat puppi mediis effusus in undis. 6:340 hunc ubi uix multa maestum cognouit in umbra, 6:341 sic prior adloquitur: 'quis te, Palinure, deorum 6:342 eripuit nobis medioque sub aequore mersit? 6:343 dic age. namque mihi, fallax haud ante repertus, 6:344 hoc uno responso animum delusit Apollo, 6:345 qui fore te ponto incolumem finisque canebat 6:346 uenturum Ausonios. en haec promissa fides est?' 6:347 ille autem: 'neque te Phoebi cortina fefellit, 6:348 dux Anchisiade, nec me deus aequore mersit. 6:349 namque gubernaclum multa ui forte reuulsum, 6:350 cui datus haerebam custos cursusque regebam, 6:351 praecipitans traxi mecum. maria aspera iuro 6:352 non ullum pro me tantum cepisse timorem, 6:353 quam tua ne spoliata armis, excussa magistro, 6:354 deficeret tantis nauis surgentibus undis. 6:355 tris Notus hibernas immensa per aequora noctes 6:356 uexit me uiolentus aqua; uix lumine quarto 6:357 prospexi Italiam summa sublimis ab unda. 6:358 paulatim adnabam terrae; iam tuta tenebam, 6:359 ni gens crudelis madida cum ueste grauatum 6:360 prensantemque uncis manibus capita aspera montis 6:361 ferro inuasisset praedamque ignara putasset. 6:362 nunc me fluctus habet uersantque in litore uenti. 6:363 quod te per caeli iucundum lumen et auras, 6:364 per genitorem oro, per spes surgentis Iuli, 6:365 eripe me his, inuicte, malis: aut tu mihi terram 6:366 inice, namque potes, portusque require Velinos; 6:367 aut tu, si qua uia est, si quam tibi diua creatrix 6:368 ostendit (neque enim, credo, sine numine diuum 6:369 flumina tanta paras Stygiamque innare paludem), 6:370 da dextram misero et tecum me tolle per undas, 6:371 sedibus ut saltem placidis in morte quiescam.' 6:372 talia fatus erat coepit cum talia uates: 6:373 'unde haec, o Palinure, tibi tam dira cupido? 6:374 tu Stygias inhumatus aquas amnemque seuerum 6:375 Eumenidum aspicies, ripamue iniussus adibis? 6:376 desine fata deum flecti sperare precando, 6:377 sed cape dicta memor, duri solacia casus. 6:378 nam tua finitimi, longe lateque per urbes 6:379 prodigiis acti caelestibus, ossa piabunt 6:380 et statuent tumulum et tumulo sollemnia mittent, 6:381 aeternumque locus Palinuri nomen habebit.' 6:382 his dictis curae emotae pulsusque parumper 6:383 corde dolor tristi; gaudet cognomine terra. 6:384 Ergo iter inceptum peragunt fluuioque propinquant. 6:385 nauita quos iam inde ut Stygia prospexit ab unda 6:386 per tacitum nemus ire pedemque aduertere ripae, 6:387 sic prior adgreditur dictis atque increpat ultro: 6:388 'quisquis es, armatus qui nostra ad flumina tendis, 6:389 fare age, quid uenias, iam istinc et comprime gressum. 6:390 umbrarum hic locus est, somni noctisque soporae: 6:391 corpora uiua nefas Stygia uectare carina. 6:392 nec uero Alciden me sum laetatus euntem 6:393 accepisse lacu, nec Thesea Pirithoumque, 6:394 dis quamquam geniti atque inuicti uiribus essent. 6:395 Tartareum ille manu custodem in uincla petiuit 6:396 ipsius a solio regis traxitque trementem; 6:397 hi dominam Ditis thalamo deducere adorti.' 6:398 quae contra breuiter fata est Amphrysia uates: 6:399 'nullae hic insidiae tales (absiste moueri), 6:400 nec uim tela ferunt; licet ingens ianitor antro 6:401 aeternum latrans exsanguis terreat umbras, 6:402 casta licet patrui seruet Proserpina limen. 6:403 Troius Aeneas, pietate insignis et armis, 6:404 ad genitorem imas Erebi descendit ad umbras. 6:405 si te nulla mouet tantae pietatis imago, 6:406 at ramum hunc' (aperit ramum qui ueste latebat) 6:407 'agnoscas.' tumida ex ira tum corda residunt; 6:408 nec plura his. ille admirans uenerabile donum 6:409 fatalis uirgae longo post tempore uisum 6:410 caeruleam aduertit puppim ripaeque propinquat. 6:411 inde alias animas, quae per iuga longa sedebant, 6:412 deturbat laxatque foros; simul accipit alueo 6:413 ingentem Aenean. gemuit sub pondere cumba 6:414 sutilis et multam accepit rimosa paludem. 6:415 tandem trans fluuium incolumis uatemque uirumque 6:416 informi limo glaucaque exponit in ulua. 6:417 Cerberus haec ingens latratu regna trifauci 6:418 personat aduerso recubans immanis in antro. 6:419 cui uates horrere uidens iam colla colubris 6:420 melle soporatam et medicatis frugibus offam 6:421 obicit. ille fame rabida tria guttura pandens 6:422 corripit obiectam, atque immania terga resoluit 6:423 fusus humi totoque ingens extenditur antro. 6:424 occupat Aeneas aditum custode sepulto 6:425 euaditque celer ripam inremeabilis undae. 6:426 Continuo auditae uoces uagitus et ingens 6:427 infantumque animae flentes, in limine primo 6:428 quos dulcis uitae exsortis et ab ubere raptos 6:429 abstulit atra dies et funere mersit acerbo; 6:430 hos iuxta falso damnati crimine mortis. 6:431 nec uero hae sine sorte datae, sine iudice, sedes: 6:432 quaesitor Minos urnam mouet; ille silentum 6:433 consiliumque uocat uitasque et crimina discit. 6:434 proxima deinde tenent maesti loca, qui sibi letum 6:435 insontes peperere manu lucemque perosi 6:436 proiecere animas. quam uellent aethere in alto 6:437 nunc et pauperiem et duros perferre labores! 6:438 fas obstat, tristisque palus inamabilis undae 6:439 alligat et nouies Styx interfusa coercet. 6:440 nec procul hinc partem fusi monstrantur in omnem 6:441 Lugentes campi; sic illos nomine dicunt. 6:442 hic quos durus amor crudeli tabe peredit 6:443 secreti celant calles et myrtea circum 6:444 silua tegit; curae non ipsa in morte relinquunt. 6:445 his Phaedram Procrinque locis maestamque Eriphylen 6:446 crudelis nati monstrantem uulnera cernit, 6:447 Euadnenque et Pasiphaen; his Laodamia 6:448 it comes et iuuenis quondam, nunc femina, Caeneus 6:449 rursus et in ueterem fato reuoluta figuram. 6:450 inter quas Phoenissa recens a uulnere Dido 6:451 errabat silua in magna; quam Troius heros 6:452 ut primum iuxta stetit agnouitque per umbras 6:453 obscuram, qualem primo qui surgere mense 6:454 aut uidet aut uidisse putat per nubila lunam, 6:455 demisit lacrimas dulcique adfatus amore est: 6:456 'infelix Dido, uerus mihi nuntius ergo 6:457 uenerat exstinctam ferroque extrema secutam? 6:458 funeris heu tibi causa fui? per sidera iuro, 6:459 per superos et si qua fides tellure sub ima est, 6:460 inuitus, regina, tuo de litore cessi. 6:461 sed me iussa deum, quae nunc has ire per umbras, 6:462 per loca senta situ cogunt noctemque profundam, 6:463 imperiis egere suis; nec credere quiui 6:464 hunc tantum tibi me discessu ferre dolorem. 6:465 siste gradum teque aspectu ne subtrahe nostro. 6:466 quem fugis? extremum fato quod te adloquor hoc est.' 6:467 talibus Aeneas ardentem et torua tuentem 6:468 lenibat dictis animum lacrimasque ciebat. 6:469 illa solo fixos oculos auersa tenebat 6:470 nec magis incepto uultum sermone mouetur 6:471 quam si dura silex aut stet Marpesia cautes. 6:472 tandem corripuit sese atque inimica refugit 6:473 in nemus umbriferum, coniunx ubi pristinus illi 6:474 respondet curis aequatque Sychaeus amorem. 6:475 nec minus Aeneas casu percussus iniquo 6:476 prosequitur lacrimis longe et miseratur euntem. 6:477 Inde datum molitur iter. iamque arua tenebant 6:478 ultima, quae bello clari secreta frequentant. 6:479 hic illi occurrit Tydeus, hic inclutus armis 6:480 Parthenopaeus et Adrasti pallentis imago, 6:481 hic multum fleti ad superos belloque caduci 6:482 Dardanidae, quos ille omnis longo ordine cernens 6:483 ingemuit, Glaucumque Medontaque Thersilochumque, 6:484 tris Antenoridas Cererique sacrum Polyboeten, 6:485 Idaeumque etiam currus, etiam arma tenentem. 6:486 circumstant animae dextra laeuaque frequentes, 6:487 nec uidisse semel satis est; iuuat usque morari 6:488 et conferre gradum et ueniendi discere causas. 6:489 at Danaum proceres Agamemnoniaeque phalanges 6:490 ut uidere uirum fulgentiaque arma per umbras, 6:491 ingenti trepidare metu; pars uertere terga, 6:492 ceu quondam petiere rates, pars tollere uocem 6:493 exiguam: inceptus clamor frustratur hiantis. 6:494 Atque hic Priamiden laniatum corpore toto 6:495 Deiphobum uidet et lacerum crudeliter ora, 6:496 ora manusque ambas, populataque tempora raptis 6:497 auribus et truncas inhonesto uulnere naris. 6:498 uix adeo agnouit pauitantem ac dira tegentem 6:499 supplicia, et notis compellat uocibus ultro: 6:500 'Deiphobe armipotens, genus alto a sanguine Teucri, 6:501 quis tam crudelis optauit sumere poenas? 6:502 cui tantum de te licuit? mihi fama suprema 6:503 nocte tulit fessum uasta te caede Pelasgum 6:504 procubuisse super confusae stragis aceruum. 6:505 tunc egomet tumulum Rhoeteo in litore inanem 6:506 constitui et magna manis ter uoce uocaui. 6:507 nomen et arma locum seruant; te, amice, nequiui 6:508 conspicere et patria decedens ponere terra.' 6:509 ad quae Priamides: 'nihil o tibi, amice, relictum; 6:510 omnia Deiphobo soluisti et funeris umbris. 6:511 sed me fata mea et scelus exitiale Lacaenae 6:512 his mersere malis; illa haec monimenta reliquit. 6:513 namque ut supremam falsa inter gaudia noctem 6:514 egerimus, nosti: et nimium meminisse necesse est. 6:515 cum fatalis equus saltu super ardua uenit 6:516 Pergama et armatum peditem grauis attulit aluo, 6:517 illa chorum simulans euhantis orgia circum 6:518 ducebat Phrygias; flammam media ipsa tenebat 6:519 ingentem et summa Danaos ex arce uocabat. 6:520 tum me confectum curis somnoque grauatum 6:521 infelix habuit thalamus, pressitque iacentem 6:522 dulcis et alta quies placidaeque simillima morti. 6:523 egregia interea coniunx arma omnia tectis 6:524 emouet, et fidum capiti subduxerat ensem: 6:525 intra tecta uocat Menelaum et limina pandit, 6:526 scilicet id magnum sperans fore munus amanti, 6:527 et famam exstingui ueterum sic posse malorum. 6:528 quid moror? inrumpunt thalamo, comes additus una 6:529 hortator scelerum Aeolides. di, talia Grais 6:530 instaurate, pio si poenas ore reposco. 6:531 sed te qui uiuum casus, age fare uicissim, 6:532 attulerint. pelagine uenis erroribus actus 6:533 an monitu diuum? an quae te fortuna fatigat, 6:534 ut tristis sine sole domos, loca turbida, adires?' 6:535 Hac uice sermonum roseis Aurora quadrigis 6:536 iam medium aetherio cursu traiecerat axem; 6:537 et fors omne datum traherent per talia tempus, 6:538 sed comes admonuit breuiterque adfata Sibylla est: 6:539 'nox ruit, Aenea; nos flendo ducimus horas. 6:540 hic locus est, partis ubi se uia findit in ambas: 6:541 dextera quae Ditis magni sub moenia tendit, 6:542 hac iter Elysium nobis; at laeua malorum 6:543 exercet poenas et ad impia Tartara mittit.' 6:544 Deiphobus contra: 'ne saeui, magna sacerdos; 6:545 discedam, explebo numerum reddarque tenebris. 6:546 i decus, i, nostrum; melioribus utere fatis.' 6:547 tantum effatus, et in uerbo uestigia torsit. 6:548 Respicit Aeneas subito et sub rupe sinistra 6:549 moenia lata uidet triplici circumdata muro, 6:550 quae rapidus flammis ambit torrentibus amnis, 6:551 Tartareus Phlegethon, torquetque sonantia saxa. 6:552 porta aduersa ingens solidoque adamante columnae, 6:553 uis ut nulla uirum, non ipsi exscindere bello 6:554 caelicolae ualeant; stat ferrea turris ad auras, 6:555 Tisiphoneque sedens palla succincta cruenta 6:556 uestibulum exsomnis seruat noctesque diesque. 6:557 hinc exaudiri gemitus et saeua sonare 6:558 uerbera, tum stridor ferri tractaeque catenae. 6:559 constitit Aeneas strepitumque exterritus hausit. 6:560 'quae scelerum facies? o uirgo, effare; quibusue 6:561 urgentur poenis? quis tantus plangor ad auras?' 6:562 tum uates sic orsa loqui: 'dux inclute Teucrum, 6:563 nulli fas casto sceleratum insistere limen; 6:564 sed me cum lucis Hecate praefecit Auernis, 6:565 ipsa deum poenas docuit perque omnia duxit. 6:566 Cnosius haec Rhadamanthus habet durissima regna 6:567 castigatque auditque dolos subigitque fateri 6:568 quae quis apud superos furto laetatus inani 6:569 distulit in seram commissa piacula mortem. 6:570 continuo sontis ultrix accincta flagello 6:571 Tisiphone quatit insultans, toruosque sinistra 6:572 intentans anguis uocat agmina saeua sororum. 6:573 tum demum horrisono stridentes cardine sacrae 6:574 panduntur portae. cernis custodia qualis 6:575 uestibulo sedeat, facies quae limina seruet? 6:576 quinquaginta atris immanis hiatibus Hydra 6:577 saeuior intus habet sedem. tum Tartarus ipse 6:578 bis patet in praeceps tantum tenditque sub umbras 6:579 quantus ad aetherium caeli suspectus Olympum. 6:580 hic genus antiquum Terrae, Titania pubes, 6:581 fulmine deiecti fundo uoluuntur in imo. 6:582 hic et Aloidas geminos immania uidi 6:583 corpora, qui manibus magnum rescindere caelum 6:584 adgressi superisque Iouem detrudere regnis. 6:585 uidi et crudelis dantem Salmonea poenas, 6:586 dum flammas Iouis et sonitus imitatur Olympi. 6:587 quattuor hic inuectus equis et lampada quassans 6:588 per Graium populos mediaeque per Elidis urbem 6:589 ibat ouans, diuumque sibi poscebat honorem, 6:590 demens, qui nimbos et non imitabile fulmen 6:591 aere et cornipedum pulsu simularet equorum. 6:592 at pater omnipotens densa inter nubila telum 6:593 contorsit, non ille faces nec fumea taedis 6:594 lumina, praecipitemque immani turbine adegit. 6:595 nec non et Tityon, Terrae omniparentis alumnum, 6:596 cernere erat, per tota nouem cui iugera corpus 6:597 porrigitur, rostroque immanis uultur obunco 6:598 immortale iecur tondens fecundaque poenis 6:599 uiscera rimaturque epulis habitatque sub alto 6:600 pectore, nec fibris requies datur ulla renatis. 6:601 quid memorem Lapithas, Ixiona Pirithoumque? 6:602 quos super atra silex iam iam lapsura cadentique 6:603 imminet adsimilis; lucent genialibus altis 6:604 aurea fulcra toris, epulaeque ante ora paratae 6:605 regifico luxu; Furiarum maxima iuxta 6:606 accubat et manibus prohibet contingere mensas, 6:607 exsurgitque facem attollens atque intonat ore. 6:608 hic, quibus inuisi fratres, dum uita manebat, 6:609 pulsatusue parens et fraus innexa clienti, 6:610 aut qui diuitiis soli incubuere repertis 6:611 nec partem posuere suis (quae maxima turba est), 6:612 quique ob adulterium caesi, quique arma secuti 6:613 impia nec ueriti dominorum fallere dextras, 6:614 inclusi poenam exspectant. ne quaere doceri 6:615 quam poenam, aut quae forma uiros fortunaue mersit. 6:616 saxum ingens uoluunt alii, radiisque rotarum 6:617 districti pendent; sedet aeternumque sedebit 6:618 infelix Theseus, Phlegyasque miserrimus omnis 6:619 admonet et magna testatur uoce per umbras: 6:620 "discite iustitiam moniti et non temnere diuos." 6:621 uendidit hic auro patriam dominumque potentem 6:622 imposuit; fixit leges pretio atque refixit; 6:623 hic thalamum inuasit natae uetitosque hymenaeos: 6:624 ausi omnes immane nefas ausoque potiti. 6:625 non, mihi si linguae centum sint oraque centum, 6:626 ferrea uox, omnis scelerum comprendere formas, 6:627 omnia poenarum percurrere nomina possim.' 6:628 Haec ubi dicta dedit Phoebi longaeua sacerdos, 6:629 'sed iam age, carpe uiam et susceptum perfice munus; 6:630 acceleremus' ait; 'Cyclopum educta caminis 6:631 moenia conspicio atque aduerso fornice portas, 6:632 haec ubi nos praecepta iubent deponere dona.' 6:633 dixerat et pariter gressi per opaca uiarum 6:634 corripiunt spatium medium foribusque propinquant. 6:635 occupat Aeneas aditum corpusque recenti 6:636 spargit aqua ramumque aduerso in limine figit. 6:637 His demum exactis, perfecto munere diuae, 6:638 deuenere locos laetos et amoena uirecta 6:639 fortunatorum nemorum sedesque beatas. 6:640 largior hic campos aether et lumine uestit 6:641 purpureo, solemque suum, sua sidera norunt. 6:642 pars in gramineis exercent membra palaestris, 6:643 contendunt ludo et fulua luctantur harena; 6:644 pars pedibus plaudunt choreas et carmina dicunt. 6:645 nec non Threicius longa cum ueste sacerdos 6:646 obloquitur numeris septem discrimina uocum, 6:647 iamque eadem digitis, iam pectine pulsat eburno. 6:648 hic genus antiquum Teucri, pulcherrima proles, 6:649 magnanimi heroes nati melioribus annis, 6:650 Ilusque Assaracusque et Troiae Dardanus auctor. 6:651 arma procul currusque uirum miratur inanis; 6:652 stant terra defixae hastae passimque soluti 6:653 per campum pascuntur equi. quae gratia currum 6:654 armorumque fuit uiuis, quae cura nitentis 6:655 pascere equos, eadem sequitur tellure repostos. 6:656 conspicit, ecce, alios dextra laeuaque per herbam 6:657 uescentis laetumque choro paeana canentis 6:658 inter odoratum lauris nemus, unde superne 6:659 plurimus Eridani per siluam uoluitur amnis. 6:660 hic manus ob patriam pugnando uulnera passi, 6:661 quique sacerdotes casti, dum uita manebat, 6:662 quique pii uates et Phoebo digna locuti, 6:663 inuentas aut qui uitam excoluere per artis 6:664 quique sui memores aliquos fecere merendo: 6:665 omnibus his niuea cinguntur tempora uitta. 6:666 quos circumfusos sic est adfata Sibylla, 6:667 Musaeum ante omnis (medium nam plurima turba 6:668 hunc habet atque umeris exstantem suspicit altis): 6:669 'dicite, felices animae tuque optime uates, 6:670 quae regio Anchisen, quis habet locus? illius ergo 6:671 uenimus et magnos Erebi tranauimus amnis.' 6:672 atque huic responsum paucis ita reddidit heros: 6:673 'nulli certa domus; lucis habitamus opacis, 6:674 riparumque toros et prata recentia riuis 6:675 incolimus. sed uos, si fert ita corde uoluntas, 6:676 hoc superate iugum, et facili iam tramite sistam.' 6:677 dixit, et ante tulit gressum camposque nitentis 6:678 desuper ostentat; dehinc summa cacumina linquunt. 6:679 At pater Anchises penitus conualle uirenti 6:680 inclusas animas superumque ad lumen ituras 6:681 lustrabat studio recolens, omnemque suorum 6:682 forte recensebat numerum, carosque nepotes 6:683 fataque fortunasque uirum moresque manusque. 6:684 isque ubi tendentem aduersum per gramina uidit 6:685 Aenean, alacris palmas utrasque tetendit, 6:686 effusaeque genis lacrimae et uox excidit ore: 6:687 'uenisti tandem, tuaque exspectata parenti 6:688 uicit iter durum pietas? datur ora tueri, 6:689 nate, tua et notas audire et reddere uoces? 6:690 sic equidem ducebam animo rebarque futurum 6:691 tempora dinumerans, nec me mea cura fefellit. 6:692 quas ego te terras et quanta per aequora uectum 6:693 accipio! quantis iactatum, nate, periclis! 6:694 quam metui ne quid Libyae tibi regna nocerent!' 6:695 ille autem: 'tua me, genitor, tua tristis imago 6:696 saepius occurrens haec limina tendere adegit; 6:697 stant sale Tyrrheno classes. da iungere dextram, 6:698 da, genitor, teque amplexu ne subtrahe nostro.' 6:699 sic memorans largo fletu simul ora rigabat. 6:700 ter conatus ibi colo dare bracchia circum; 6:701 ter frustra comprensa manus effugit imago, 6:702 par leuibus uentis uolucrique simillima somno. 6:703 Interea uidet Aeneas in ualle reducta 6:704 seclusum nemus et uirgulta sonantia siluae, 6:705 Lethaeumque domos placidas qui praenatat amnem. 6:706 hunc circum innumerae gentes populique uolabant: 6:707 ac ueluti in pratis ubi apes aestate serena 6:708 floribus insidunt uariis et candida circum 6:709 lilia funduntur, strepit omnis murmure campus. 6:710 horrescit uisu subito causasque requirit 6:711 inscius Aeneas, quae sint ea flumina porro, 6:712 quiue uiri tanto complerint agmine ripas. 6:713 tum pater Anchises: 'animae, quibus altera fato 6:714 corpora debentur, Lethaei ad fluminis undam 6:715 securos latices et longa obliuia potant. 6:716 has equidem memorare tibi atque ostendere coram 6:717 iampridem, hanc prolem cupio enumerare meorum, 6:718 quo magis Italia mecum laetere reperta.' 6:719 'o pater, anne aliquas ad caelum hinc ire putandum est 6:720 sublimis animas iterumque ad tarda reuerti 6:721 corpora? quae lucis miseris tam dira cupido?' 6:722 'dicam equidem nec te suspensum, nate, tenebo' 6:723 suscipit Anchises atque ordine singula pandit. 6:724 'Principio caelum ac terras camposque liquentis 6:725 lucentemque globum lunae Titaniaque astra 6:726 spiritus intus alit, totamque infusa per artus 6:727 mens agitat molem et magno se corpore miscet. 6:728 inde hominum pecudumque genus uitaeque uolantum 6:729 et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus. 6:730 igneus est ollis uigor et caelestis origo 6:731 seminibus, quantum non noxia corpora tardant 6:732 terrenique hebetant artus moribundaque membra. 6:733 hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, neque auras 6:734 dispiciunt clausae tenebris et carcere caeco. 6:735 quin et supremo cum lumine uita reliquit, 6:736 non tamen omne malum miseris nec funditus omnes 6:737 corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est 6:738 multa diu concreta modis inolescere miris. 6:739 ergo exercentur poenis ueterumque malorum 6:740 supplicia expendunt: aliae panduntur inanes 6:741 suspensae ad uentos, aliis sub gurgite uasto 6:742 infectum eluitur scelus aut exuritur igni: 6:743 quisque suos patimur manis. exinde per amplum 6:744 mittimur Elysium et pauci laeta arua tenemus, 6:745 donec longa dies perfecto temporis orbe 6:746 concretam exemit labem, purumque relinquit 6:747 aetherium sensum atque aurai simplicis ignem. 6:748 has omnis, ubi mille rotam uoluere per annos, 6:749 Lethaeum ad fluuium deus euocat agmine magno, 6:750 scilicet immemores supera ut conuexa reuisant 6:751 rursus, et incipiant in corpora uelle reuerti.' 6:752 Dixerat Anchises natumque unaque Sibyllam 6:753 conuentus trahit in medios turbamque sonantem, 6:754 et tumulum capit unde omnis longo ordine posset 6:755 aduersos legere et uenientum discere uultus. 6:756 'Nunc age, Dardaniam prolem quae deinde sequatur 6:757 gloria, qui maneant Itala de gente nepotes, 6:758 inlustris animas nostrumque in nomen ituras, 6:759 expediam dictis, et te tua fata docebo. 6:760 ille, uides, pura iuuenis qui nititur hasta, 6:761 proxima sorte tenet lucis loca, primus ad auras 6:762 aetherias Italo commixtus sanguine surget, 6:763 Siluius, Albanum nomen, tua postuma proles, 6:764 quem tibi longaeuo serum Lauinia coniunx 6:765 educet siluis regem regumque parentem, 6:766 unde genus Longa nostrum dominabitur Alba. 6:767 proximus ille Procas, Troianae gloria gentis, 6:768 et Capys et Numitor et qui te nomine reddet 6:769 Siluius Aeneas, pariter pietate uel armis 6:770 egregius, si umquam regnandam acceperit Albam. 6:771 qui iuuenes! quantas ostentant, aspice, uiris 6:772 atque umbrata gerunt ciuili tempora quercu! 6:773 hi tibi Nomentum et Gabios urbemque Fidenam, 6:774 hi Collatinas imponent montibus arces, 6:775 Pometios Castrumque Inui Bolamque Coramque; 6:776 haec tum nomina erunt, nunc sunt sine nomine terrae. 6:777 quin et auo comitem sese Mauortius addet 6:778 Romulus, Assaraci quem sanguinis Ilia mater 6:779 educet. uiden, ut geminae stant uertice cristae 6:780 et pater ipse suo superum iam signat honore? 6:781 en huius, nate, auspiciis illa incluta Roma 6:782 imperium terris, animos aequabit Olympo, 6:783 septemque una sibi muro circumdabit arces, 6:784 felix prole uirum: qualis Berecyntia mater 6:785 inuehitur curru Phrygias turrita per urbes 6:786 laeta deum partu, centum complexa nepotes, 6:787 omnis caelicolas, omnis supera alta tenentis. 6:788 huc geminas nunc flecte acies, hanc aspice gentem 6:789 Romanosque tuos. hic Caesar et omnis Iuli 6:790 progenies magnum caeli uentura sub axem. 6:791 hic uir, hic est, tibi quem promitti saepius audis, 6:792 Augustus Caesar, diui genus, aurea condet 6:793 saecula qui rursus Latio regnata per arua 6:794 Saturno quondam, super et Garamantas et Indos 6:795 proferet imperium; iacet extra sidera tellus, 6:796 extra anni solisque uias, ubi caelifer Atlas 6:797 axem umero torquet stellis ardentibus aptum. 6:798 huius in aduentum iam nunc et Caspia regna 6:799 responsis horrent diuum et Maeotia tellus, 6:800 et septemgemini turbant trepida ostia Nili. 6:801 nec uero Alcides tantum telluris obiuit, 6:802 fixerit aeripedem ceruam licet, aut Erymanthi 6:803 pacarit nemora et Lernam tremefecerit arcu; 6:804 nec qui pampineis uictor iuga flectit habenis 6:805 Liber, agens celso Nysae de uertice tigris. 6:806 et dubitamus adhuc uirtutem extendere factis, 6:807 aut metus Ausonia prohibet consistere terra? 6:808 quis procul ille autem ramis insignis oliuae 6:809 sacra ferens? nosco crinis incanaque menta 6:810 regis Romani primam qui legibus urbem 6:811 fundabit, Curibus paruis et paupere terra 6:812 missus in imperium magnum. cui deinde subibit 6:813 otia qui rumpet patriae residesque mouebit 6:814 Tullus in arma uiros et iam desueta triumphis 6:815 agmina. quem iuxta sequitur iactantior Ancus 6:816 nunc quoque iam nimium gaudens popularibus auris. 6:817 uis et Tarquinios reges animamque superbam 6:818 ultoris Bruti, fascisque uidere receptos? 6:819 consulis imperium hic primus saeuasque securis 6:820 accipiet, natosque pater noua bella mouentis 6:821 ad poenam pulchra pro libertate uocabit, 6:822 infelix, utcumque ferent ea facta minores: 6:823 uincet amor patriae laudumque immensa cupido. 6:824 quin Decios Drusosque procul saeuumque securi 6:825 aspice Torquatum et referentem signa Camillum. 6:826 illae autem paribus quas fulgere cernis in armis, 6:827 concordes animae nunc et dum nocte prementur, 6:828 heu quantum inter se bellum, si lumina uitae 6:829 attigerint, quantas acies stragemque ciebunt, 6:830 aggeribus socer Alpinis atque arce Monoeci 6:831 descendens, gener aduersis instructus Eois! 6:832 ne, pueri, ne tanta animis adsuescite bella 6:833 neu patriae ualidas in uiscera uertite uiris; 6:834 tuque prior, tu parce, genus qui ducis Olympo, 6:835 proice tela manu, sanguis meus!‹ 6:836 ille triumphata Capitolia ad alta Corintho 6:837 uictor aget currum caesis insignis Achiuis. 6:838 eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas 6:839 ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli, 6:840 ultus auos Troiae templa et temerata Mineruae. 6:841 quis te, magne Cato, tacitum aut te, Cosse, relinquat? 6:842 quis Gracchi genus aut geminos, duo fulmina belli, 6:843 Scipiadas, cladem Libyae, paruoque potentem 6:844 Fabricium uel te sulco, Serrane, serentem? 6:845 quo fessum rapitis, Fabii? tu Maximus ille es, 6:846 unus qui nobis cunctando restituis rem. 6:847 excudent alii spirantia mollius aera 6:848 (credo equidem), uiuos ducent de marmore uultus, 6:849 orabunt causas melius, caelique meatus 6:850 describent radio et surgentia sidera dicent: 6:851 tu regere imperio populos, Romane, memento 6:852 (hae tibi erunt artes), pacique imponere morem, 6:853 parcere subiectis et debellare superbos.' 6:854 Sic pater Anchises, atque haec mirantibus addit: 6:855 'aspice, ut insignis spoliis Marcellus opimis 6:856 ingreditur uictorque uiros supereminet omnis. 6:857 hic rem Romanam magno turbante tumultu 6:858 sistet eques, sternet Poenos Gallumque rebellem, 6:859 tertiaque arma patri suspendet capta Quirino.' 6:860 atque hic Aeneas (una namque ire uidebat 6:861 egregium forma iuuenem et fulgentibus armis, 6:862 sed frons laeta parum et deiecto lumina uultu) 6:863 'quis, pater, ille, uirum qui sic comitatur euntem? 6:864 filius, anne aliquis magna de stirpe nepotum? 6:865 qui strepitus circa comitum! quantum instar in ipso! 6:866 sed nox atra caput tristi circumuolat umbra.' 6:867 tum pater Anchises lacrimis ingressus obortis: 6:868 'o gnate, ingentem luctum ne quaere tuorum; 6:869 ostendent terris hunc tantum fata nec ultra 6:870 esse sinent. nimium uobis Romana propago 6:871 uisa potens, superi, propria haec si dona fuissent. 6:872 quantos ille uirum magnam Mauortis ad urbem 6:873 campus aget gemitus! uel quae, Tiberine, uidebis 6:874 funera, cum tumulum praeterlabere recentem! 6:875 nec puer Iliaca quisquam de gente Latinos 6:876 in tantum spe tollet auos, nec Romula quondam 6:877 ullo se tantum tellus iactabit alumno. 6:878 heu pietas, heu prisca fides inuictaque bello 6:879 dextera! non illi se quisquam impune tulisset 6:880 obuius armato, seu cum pedes iret in hostem 6:881 seu spumantis equi foderet calcaribus armos. 6:882 heu, miserande puer, si qua fata aspera rumpas, 6:883 tu Marcellus eris. manibus date lilia plenis 6:884 purpureos spargam flores animamque nepotis 6:885 his saltem accumulem donis, et fungar inani 6:886 munere.' sic tota passim regione uagantur 6:887 aeris in campis latis atque omnia lustrant. 6:888 quae postquam Anchises natum per singula duxit 6:889 incenditque animum famae uenientis amore, 6:890 exim bella uiro memorat quae deinde gerenda, 6:891 Laurentisque docet populos urbemque Latini, 6:892 et quo quemque modo fugiatque feratque laborem. 6:893 Sunt geminae Somni portae, quarum altera fertur 6:894 cornea, qua ueris facilis datur exitus umbris, 6:895 altera candenti perfecta nitens elephanto, 6:896 sed falsa ad caelum mittunt insomnia Manes. 6:897 his ibi tum natum Anchises unaque Sibyllam 6:898 prosequitur dictis portaque emittit eburna, 6:899 ille uiam secat ad nauis sociosque reuisit. 6:900 Tum se ad Caietae recto fert limite portum. 6:901 ancora de prora iacitur; stant litore puppes. Book VII. 7:1 Tu quoque litoribus nostris, Aeneia nutrix, 7:2 aeternam moriens famam, Caieta, dedisti; 7:3 et nunc seruat honos sedem tuus, ossaque nomen 7:4 Hesperia in magna, si qua est ea gloria, signat. 7:5 At pius exsequiis Aeneas rite solutis, 7:6 aggere composito tumuli, postquam alta quierunt 7:7 aequora, tendit iter uelis portumque relinquit. 7:8 aspirant aurae in noctem nec candida cursus 7:9 luna negat, splendet tremulo sub lumine pontus. 7:10 proxima Circaeae raduntur litora terrae, 7:11 diues inaccessos ubi Solis filia lucos 7:12 adsiduo resonat cantu, tectisque superbis 7:13 urit odoratam nocturna in lumina cedrum 7:14 arguto tenuis percurrens pectine telas. 7:15 hinc exaudiri gemitus iraeque leonum 7:16 uincla recusantum et sera sub nocte rudentum, 7:17 saetigerique sues atque in praesepibus ursi 7:18 saeuire ac formae magnorum ululare luporum, 7:19 quos hominum ex facie dea saeua potentibus herbis 7:20 induerat Circe in uultus ac terga ferarum. 7:21 quae ne monstra pii paterentur talia Troes 7:22 delati in portus neu litora dira subirent, 7:23 Neptunus uentis impleuit uela secundis, 7:24 atque fugam dedit et praeter uada feruida uexit. 7:25 Iamque rubescebat radiis mare et aethere ab alto 7:26 Aurora in roseis fulgebat lutea bigis, 7:27 cum uenti posuere omnisque repente resedit 7:28 flatus, et in lento luctantur marmore tonsae. 7:29 atque hic Aeneas ingentem ex aequore lucum 7:30 prospicit. hunc inter fluuio Tiberinus amoeno 7:31 uerticibus rapidis et multa flauus harena 7:32 in mare prorumpit. uariae circumque supraque 7:33 adsuetae ripis uolucres et fluminis alueo 7:34 aethera mulcebant cantu lucoque uolabant. 7:35 flectere iter sociis terraeque aduertere proras 7:36 imperat et laetus fluuio succedit opaco. 7:37 Nunc age, qui reges, Erato, quae tempora, rerum 7:38 quis Latio antiquo fuerit status, aduena classem 7:39 cum primum Ausoniis exercitus appulit oris, 7:40 expediam, et primae reuocabo exordia pugnae. 7:41 tu uatem, tu, diua, mone. dicam horrida bella, 7:42 dicam acies actosque animis in funera reges, 7:43 Tyrrhenamque manum totamque sub arma coactam 7:44 Hesperiam. maior rerum mihi nascitur ordo, 7:45 maius opus moueo. Rex arua Latinus et urbes 7:46 iam senior longa placidas in pace regebat. 7:47 hunc Fauno et nympha genitum Laurente Marica 7:48 accipimus; Fauno Picus pater, isque parentem 7:49 te, Saturne, refert, tu sanguinis ultimus auctor. 7:50 filius huic fato diuum prolesque uirilis 7:51 nulla fuit, primaque oriens erepta iuuenta est. 7:52 sola domum et tantas seruabat filia sedes 7:53 iam matura uiro, iam plenis nubilis annis. 7:54 multi illam magno e Latio totaque petebant 7:55 Ausonia; petit ante alios pulcherrimus omnis 7:56 Turnus, auis atauisque potens, quem regia coniunx 7:57 adiungi generum miro properabat amore; 7:58 sed uariis portenta deum terroribus obstant. 7:59 laurus erat tecti medio in penetralibus altis 7:60 sacra comam multosque metu seruata per annos, 7:61 quam pater inuentam, primas cum conderet arces, 7:62 ipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus, 7:63 Laurentisque ab ea nomen posuisse colonis. 7:64 huius apes summum densae (mirabile dictu) 7:65 stridore ingenti liquidum trans aethera uectae 7:66 obsedere apicem, et pedibus per mutua nexis 7:67 examen subitum ramo frondente pependit. 7:68 continuo uates 'externum cernimus' inquit 7:69 'aduentare uirum et partis petere agmen easdem 7:70 partibus ex isdem et summa dominarier arce.' 7:71 praeterea, castis adolet dum altaria taedis, 7:72 et iuxta genitorem astat Lauinia uirgo, 7:73 uisa (nefas) longis comprendere crinibus ignem 7:74 atque omnem ornatum flamma crepitante cremari, 7:75 regalisque accensa comas, accensa coronam 7:76 insignem gemmis; tum fumida lumine fuluo 7:77 inuolui ac totis Volcanum spargere tectis. 7:78 id uero horrendum ac uisu mirabile ferri: 7:79 namque fore inlustrem fama fatisque canebant 7:80 ipsam, sed populo magnum portendere bellum. 7:81 At rex sollicitus monstris oracula Fauni, 7:82 fatidici genitoris, adit lucosque sub alta 7:83 consulit Albunea, nemorum quae maxima sacro 7:84 fonte sonat saeuamque exhalat opaca mephitim. 7:85 hinc Italae gentes omnisque Oenotria tellus 7:86 in dubiis responsa petunt; huc dona sacerdos 7:87 cum tulit et caesarum ouium sub nocte silenti 7:88 pellibus incubuit stratis somnosque petiuit, 7:89 multa modis simulacra uidet uolitantia miris 7:90 et uarias audit uoces fruiturque deorum 7:91 conloquio atque imis Acheronta adfatur Auernis. 7:92 hic et tum pater ipse petens responsa Latinus 7:93 centum lanigeras mactabat rite bidentis, 7:94 atque harum effultus tergo stratisque iacebat 7:95 uelleribus: subita ex alto uox reddita luco est: 7:96 'ne pete conubiis natam sociare Latinis, 7:97 o mea progenies, thalamis neu crede paratis; 7:98 externi uenient generi, qui sanguine nostrum 7:99 nomen in astra ferant, quorumque a stirpe nepotes 7:100 omnia sub pedibus, qua sol utrumque recurrens 7:101 aspicit Oceanum, uertique regique uidebunt.' 7:102 haec responsa patris Fauni monitusque silenti 7:103 nocte datos non ipse suo premit ore Latinus, 7:104 sed circum late uolitans iam Fama per urbes 7:105 Ausonias tulerat, cum Laomedontia pubes 7:106 gramineo ripae religauit ab aggere classem. 7:107 Aeneas primique duces et pulcher Iulus 7:108 corpora sub ramis deponunt arboris altae, 7:109 instituuntque dapes et adorea liba per herbam 7:110 subiciunt epulis (sic Iuppiter ipse monebat) 7:111 et Cereale solum pomis agrestibus augent. 7:112 consumptis hic forte aliis, ut uertere morsus 7:113 exiguam in Cererem penuria adegit edendi, 7:114 et uiolare manu malisque audacibus orbem 7:115 fatalis crusti patulis nec parcere quadris: 7:116 'heus, etiam mensas consumimus?' inquit Iulus, 7:117 nec plura, adludens. ea uox audita laborum 7:118 prima tulit finem, primamque loquentis ab ore 7:119 eripuit pater ac stupefactus numine pressit. 7:120 continuo 'salue fatis mihi debita tellus 7:121 uosque' ait 'o fidi Troiae saluete penates: 7:122 hic domus, haec patria est. genitor mihi talia namque 7:123 (nunc repeto) Anchises fatorum arcana reliquit: 7:124 "cum te, nate, fames ignota ad litora uectum 7:125 accisis coget dapibus consumere mensas, 7:126 tum sperare domos defessus, ibique memento 7:127 prima locare manu molirique aggere tecta." 7:128 haec erat illa fames, haec nos suprema manebat 7:129 exitiis positura modum. 7:130 quare agite et primo laeti cum lumine solis 7:131 quae loca, quiue habeant homines, ubi moenia gentis, 7:132 uestigemus et a portu diuersa petamus. 7:133 nunc pateras libate Ioui precibusque uocate 7:134 Anchisen genitorem, et uina reponite mensis.' 7:135 Sic deinde effatus frondenti tempora ramo 7:136 implicat et geniumque loci primamque deorum 7:137 Tellurem Nymphasque et adhuc ignota precatur 7:138 flumina, tum Noctem Noctisque orientia signa 7:139 Idaeumque Iouem Phrygiamque ex ordine matrem 7:140 inuocat, et duplicis caeloque Ereboque parentis. 7:141 hic pater omnipotens ter caelo clarus ab alto 7:142 intonuit, radiisque ardentem lucis et auro 7:143 ipse manu quatiens ostendit ab aethere nubem. 7:144 diditur hic subito Troiana per agmina rumor 7:145 aduenisse diem quo debita moenia condant. 7:146 certatim instaurant epulas atque omine magno 7:147 crateras laeti statuunt et uina coronant. 7:148 Postera cum prima lustrabat lampade terras 7:149 orta dies, urbem et finis et litora gentis 7:150 diuersi explorant: haec fontis stagna Numici, 7:151 hunc Thybrim fluuium, hic fortis habitare Latinos. 7:152 tum satus Anchisa delectos ordine ab omni 7:153 centum oratores augusta ad moenia regis 7:154 ire iubet, ramis uelatos Palladis omnis, 7:155 donaque ferre uiro pacemque exposcere Teucris. 7:156 haud mora, festinant iussi rapidisque feruntur 7:157 passibus. ipse humili designat moenia fossa 7:158 moliturque locum, primasque in litore sedes 7:159 castrorum in morem pinnis atque aggere cingit. 7:160 iamque iter emensi turris ac tecta Latinorum 7:161 ardua cernebant iuuenes muroque subibant. 7:162 ante urbem pueri et primaeuo flore iuuentus 7:163 exercentur equis domitantque in puluere currus, 7:164 aut acris tendunt arcus aut lenta lacertis 7:165 spicula contorquent, cursuque ictuque lacessunt: 7:166 cum praeuectus equo longaeui regis ad auris 7:167 nuntius ingentis ignota in ueste reportat 7:168 aduenisse uiros. ille intra tecta uocari 7:169 imperat et solio medius consedit auito. 7:170 Tectum augustum, ingens, centum sublime columnis 7:171 urbe fuit summa, Laurentis regia Pici, 7:172 horrendum siluis et religione parentum. 7:173 hic sceptra accipere et primos attollere fascis 7:174 regibus omen erat; hoc illis curia templum, 7:175 hae sacris sedes epulis; hic ariete caeso 7:176 perpetuis soliti patres considere mensis. 7:177 quin etiam ueterum effigies ex ordine auorum 7:178 antiqua e cedro, Italusque paterque Sabinus 7:179 uitisator curuam seruans sub imagine falcem, 7:180 Saturnusque senex Ianique bifrontis imago 7:181 uestibulo astabant, aliique ab origine reges, 7:182 Martiaque ob patriam pugnando uulnera passi. 7:183 multaque praeterea sacris in postibus arma, 7:184 captiui pendent currus curuaeque secures 7:185 et cristae capitum et portarum ingentia claustra 7:186 spiculaque clipeique ereptaque rostra carinis. 7:187 ipse Quirinali lituo paruaque sedebat 7:188 succinctus trabea laeuaque ancile gerebat 7:189 Picus, equum domitor, quem capta cupidine coniunx 7:190 aurea percussum uirga uersumque uenenis 7:191 fecit auem Circe sparsitque coloribus alas. 7:192 Tali intus templo diuum patriaque Latinus 7:193 sede sedens Teucros ad sese in tecta uocauit, 7:194 atque haec ingressis placido prior edidit ore: 7:195 'dicite, Dardanidae (neque enim nescimus et urbem 7:196 et genus, auditique aduertitis aequore cursum), 7:197 quid petitis? quae causa rates aut cuius egentis 7:198 litus ad Ausonium tot per uada caerula uexit? 7:199 siue errore uiae seu tempestatibus acti, 7:200 qualia multa mari nautae patiuntur in alto, 7:201 fluminis intrastis ripas portuque sedetis, 7:202 ne fugite hospitium, neue ignorate Latinos 7:203 Saturni gentem haud uinclo nec legibus aequam, 7:204 sponte sua ueterisque dei se more tenentem. 7:205 atque equidem memini (fama est obscurior annis) 7:206 Auruncos ita ferre senes, his ortus ut agris 7:207 Dardanus Idaeas Phrygiae penetrarit ad urbes 7:208 Threiciamque Samum, quae nunc Samothracia fertur. 7:209 hinc illum Corythi Tyrrhena ab sede profectum 7:210 aurea nunc solio stellantis regia caeli 7:211 accipit et numerum diuorum altaribus auget.' 7:212 Dixerat, et dicta Ilioneus sic uoce secutus: 7:213 'rex, genus egregium Fauni, nec fluctibus actos 7:214 atra subegit hiems uestris succedere terris, 7:215 nec sidus regione uiae litusue fefellit: 7:216 consilio hanc omnes animisque uolentibus urbem 7:217 adferimur pulsi regnis, quae maxima quondam 7:218 extremo ueniens sol aspiciebat Olympo. 7:219 ab Ioue principium generis, Ioue Dardana pubes 7:220 gaudet auo, rex ipse Iouis de gente suprema: 7:221 Troius Aeneas tua nos ad limina misit. 7:222 quanta per Idaeos saeuis effusa Mycenis 7:223 tempestas ierit campos, quibus actus uterque 7:224 Europae atque Asiae fatis concurrerit orbis, 7:225 audiit et si quem tellus extrema refuso 7:226 summouet Oceano et si quem extenta plagarum 7:227 quattuor in medio dirimit plaga solis iniqui. 7:228 diluuio ex illo tot uasta per aequora uecti 7:229 dis sedem exiguam patriis litusque rogamus 7:230 innocuum et cunctis undamque auramque patentem. 7:231 non erimus regno indecores, nec uestra feretur 7:232 fama leuis tantique abolescet gratia facti, 7:233 nec Troiam Ausonios gremio excepisse pigebit. 7:234 fata per Aeneae iuro dextramque potentem, 7:235 siue fide seu quis bello est expertus et armis: 7:236 multi nos populi, multae (ne temne, quod ultro 7:237 praeferimus manibus uittas ac uerba precantia) 7:238 et petiere sibi et uoluere adiungere gentes; 7:239 sed nos fata deum uestras exquirere terras 7:240 imperiis egere suis. hinc Dardanus ortus, 7:241 huc repetit iussisque ingentibus urget Apollo 7:242 Tyrrhenum ad Thybrim et fontis uada sacra Numici. 7:243 dat tibi praeterea fortunae parua prioris 7:244 munera, reliquias Troia ex ardente receptas. 7:245 hoc pater Anchises auro libabat ad aras, 7:246 hoc Priami gestamen erat cum iura uocatis 7:247 more daret populis, sceptrumque sacerque tiaras 7:248 Iliadumque labor uestes.' 7:249 Talibus Ilionei dictis defixa Latinus 7:250 obtutu tenet ora soloque immobilis haeret, 7:251 intentos uoluens oculos. nec purpura regem 7:252 picta mouet nec sceptra mouent Priameia tantum 7:253 quantum in conubio natae thalamoque moratur, 7:254 et ueteris Fauni uoluit sub pectore sortem: 7:255 hunc illum fatis externa ab sede profectum 7:256 portendi generum paribusque in regna uocari 7:257 auspiciis, huic progeniem uirtute futuram 7:258 egregiam et totum quae uiribus occupet orbem. 7:259 tandem laetus ait: 'di nostra incepta secundent 7:260 auguriumque suum! dabitur, Troiane, quod optas. 7:261 munera nec sperno: non uobis rege Latino 7:262 diuitis uber agri Troiaeue opulentia deerit. 7:263 ipse modo Aeneas, nostri si tanta cupido est, 7:264 si iungi hospitio properat sociusque uocari, 7:265 adueniat, uultus neue exhorrescat amicos: 7:266 pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni. 7:267 uos contra regi mea nunc mandata referte: 7:268 est mihi nata, uiro gentis quam iungere nostrae 7:269 non patrio ex adyto sortes, non plurima caelo 7:270 monstra sinunt; generos externis adfore ab oris, 7:271 hoc Latio restare canunt, qui sanguine nostrum 7:272 nomen in astra ferant. hunc illum poscere fata 7:273 et reor et, si quid ueri mens augurat, opto.' 7:274 haec effatus equos numero pater eligit omni 7:275 (stabant ter centum nitidi in praesepibus altis); 7:276 omnibus extemplo Teucris iubet ordine duci 7:277 instratos ostro alipedes pictisque tapetis 7:278 (aurea pectoribus demissa monilia pendent, 7:279 tecti auro fuluum mandunt sub dentibus aurum), 7:280 absenti Aeneae currum geminosque iugalis 7:281 semine ab aetherio spirantis naribus ignem, 7:282 illorum de gente patri quos daedala Circe 7:283 supposita de matre nothos furata creauit. 7:284 talibus Aeneadae donis dictisque Latini 7:285 sublimes in equis redeunt pacemque reportant. 7:286 Ecce autem Inachiis sese referebat ab Argis 7:287 saeua Iouis coniunx aurasque inuecta tenebat, 7:288 et laetum Aenean classemque ex aethere longe 7:289 Dardaniam Siculo prospexit ab usque Pachyno. 7:290 moliri iam tecta uidet, iam fidere terrae, 7:291 deseruisse rates: stetit acri fixa dolore. 7:292 tum quassans caput haec effundit pectore dicta: 7:293 'heu stirpem inuisam et fatis contraria nostris 7:294 fata Phrygum! num Sigeis occumbere campis, 7:295 num capti potuere capi? num incensa cremauit 7:296 Troia uiros? medias acies mediosque per ignis 7:297 inuenere uiam. at, credo, mea numina tandem 7:298 fessa iacent, odiis aut exsaturata quieui. 7:299 quin etiam patria excussos infesta per undas 7:300 ausa sequi et profugis toto me opponere ponto. 7:301 absumptae in Teucros uires caelique marisque. 7:302 quid Syrtes aut Scylla mihi, quid uasta Charybdis 7:303 profuit? optato conduntur Thybridis alueo 7:304 securi pelagi atque mei. Mars perdere gentem 7:305 immanem Lapithum ualuit, concessit in iras 7:306 ipse deum antiquam genitor Calydona Dianae, 7:307 quod scelus aut Lapithas tantum aut Calydona merentem? 7:308 ast ego, magna Iouis coniunx, nil linquere inausum 7:309 quae potui infelix, quae memet in omnia uerti, 7:310 uincor ab Aenea. quod si mea numina non sunt 7:311 magna satis, dubitem haud equidem implorare quod usquam est: 7:312 flectere si nequeo superos, Acheronta mouebo. 7:313 non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis, 7:314 atque immota manet fatis Lauinia coniunx: 7:315 at trahere atque moras tantis licet addere rebus, 7:316 at licet amborum populos exscindere regum. 7:317 hac gener atque socer coeant mercede suorum: 7:318 sanguine Troiano et Rutulo dotabere, uirgo, 7:319 et Bellona manet te pronuba. nec face tantum 7:320 Cisseis praegnas ignis enixa iugalis; 7:321 quin idem Veneri partus suus et Paris alter, 7:322 funestaeque iterum recidiua in Pergama taedae.' 7:323 Haec ubi dicta dedit, terras horrenda petiuit; 7:324 luctificam Allecto dirarum ab sede dearum 7:325 infernisque ciet tenebris, cui tristia bella 7:326 iraeque insidiaeque et crimina noxia cordi. 7:327 odit et ipse pater Pluton, odere sorores 7:328 Tartareae monstrum: tot sese uertit in ora, 7:329 tam saeuae facies, tot pullulat atra colubris. 7:330 quam Iuno his acuit uerbis ac talia fatur: 7:331 'hunc mihi da proprium, uirgo sata Nocte, laborem, 7:332 hanc operam, ne noster honos infractaue cedat 7:333 fama loco, neu conubiis ambire Latinum 7:334 Aeneadae possint Italosue obsidere finis. 7:335 tu potes unanimos armare in proelia fratres 7:336 atque odiis uersare domos, tu uerbera tectis 7:337 funereasque inferre faces, tibi nomina mille, 7:338 mille nocendi artes. fecundum concute pectus, 7:339 dissice compositam pacem, sere crimina belli; 7:340 arma uelit poscatque simul rapiatque iuuentus.' 7:341 Exim Gorgoneis Allecto infecta uenenis 7:342 principio Latium et Laurentis tecta tyranni 7:343 celsa petit, tacitumque obsedit limen Amatae, 7:344 quam super aduentu Teucrum Turnique hymenaeis 7:345 femineae ardentem curaeque iraeque coquebant. 7:346 huic dea caeruleis unum de crinibus anguem 7:347 conicit, inque sinum praecordia ad intima subdit, 7:348 quo furibunda domum monstro permisceat omnem. 7:349 ille inter uestis et leuia pectora lapsus 7:350 uoluitur attactu nullo, fallitque furentem 7:351 uipeream inspirans animam; fit tortile collo 7:352 aurum ingens coluber, fit longae taenia uittae 7:353 innectitque comas et membris lubricus errat. 7:354 ac dum prima lues udo sublapsa ueneno 7:355 pertemptat sensus atque ossibus implicat ignem 7:356 necdum animus toto percepit pectore flammam, 7:357 mollius et solito matrum de more locuta est, 7:358 multa super natae lacrimans Phrygiisque hymenaeis: 7:359 'exsulibusne datur ducenda Lauinia Teucris, 7:360 o genitor, nec te miseret nataeque tuique? 7:361 nec matris miseret, quam primo Aquilone relinquet 7:362 perfidus alta petens abducta uirgine praedo? 7:363 at non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor, 7:364 Ledaeamque Helenam Troianas uexit ad urbes? 7:365 quid tua sancta fides? quid cura antiqua tuorum 7:366 et consanguineo totiens data dextera Turno? 7:367 si gener externa petitur de gente Latinis, 7:368 idque sedet, Faunique premunt te iussa parentis, 7:369 omnem equidem sceptris terram quae libera nostris 7:370 dissidet externam reor et sic dicere diuos. 7:371 et Turno, si prima domus repetatur origo, 7:372 Inachus Acrisiusque patres mediaeque Mycenae.' 7:373 His ubi nequiquam dictis experta Latinum 7:374 contra stare uidet, penitusque in uiscera lapsum 7:375 serpentis furiale malum totamque pererrat, 7:376 tum uero infelix ingentibus excita monstris 7:377 immensam sine more furit lymphata per urbem. 7:378 ceu quondam torto uolitans sub uerbere turbo, 7:379 quem pueri magno in gyro uacua atria circum 7:380 intenti ludo exercent‹ille actus habena 7:381 curuatis fertur spatiis; stupet inscia supra 7:382 impubesque manus mirata uolubile buxum; 7:383 dant animos plagae: non cursu segnior illo 7:384 per medias urbes agitur populosque ferocis. 7:385 quin etiam in siluas simulato numine Bacchi 7:386 maius adorta nefas maioremque orsa furorem 7:387 euolat et natam frondosis montibus abdit, 7:388 quo thalamum eripiat Teucris taedasque moretur, 7:389 euhoe Bacche fremens, solum te uirgine dignum 7:390 uociferans: etenim mollis tibi sumere thyrsos, 7:391 te lustrare choro, sacrum tibi pascere crinem. 7:392 fama uolat, furiisque accensas pectore matres 7:393 idem omnis simul ardor agit noua quaerere tecta. 7:394 deseruere domos, uentis dant colla comasque; 7:395 ast aliae tremulis ululatibus aethera complent 7:396 pampineasque gerunt incinctae pellibus hastas. 7:397 ipsa inter medias flagrantem feruida pinum 7:398 sustinet ac natae Turnique canit hymenaeos 7:399 sanguineam torquens aciem, toruumque repente 7:400 clamat: 'io matres, audite, ubi quaeque, Latinae: 7:401 si qua piis animis manet infelicis Amatae 7:402 gratia, si iuris materni cura remordet, 7:403 soluite crinalis uittas, capite orgia mecum.' 7:404 talem inter siluas, inter deserta ferarum 7:405 reginam Allecto stimulis agit undique Bacchi. 7:406 Postquam uisa satis primos acuisse furores 7:407 consiliumque omnemque domum uertisse Latini, 7:408 protinus hinc fuscis tristis dea tollitur alis 7:409 audacis Rutuli ad muros, quam dicitur urbem 7:410 Acrisioneis Danae fundasse colonis 7:411 praecipiti delata Noto. locus Ardea quondam 7:412 dictus auis, et nunc magnum manet Ardea nomen, 7:413 sed fortuna fuit. tectis hic Turnus in altis 7:414 iam mediam nigra carpebat nocte quietem. 7:415 Allecto toruam faciem et furialia membra 7:416 exuit, in uultus sese transformat anilis 7:417 et frontem obscenam rugis arat, induit albos 7:418 cum uitta crinis, tum ramum innectit oliuae; 7:419 fit Calybe Iunonis anus templique sacerdos, 7:420 et iuueni ante oculos his se cum uocibus offert: 7:421 'Turne, tot incassum fusos patiere labores, 7:422 et tua Dardaniis transcribi sceptra colonis? 7:423 rex tibi coniugium et quaesitas sanguine dotes 7:424 abnegat, externusque in regnum quaeritur heres. 7:425 i nunc, ingratis offer te, inrise, periclis; 7:426 Tyrrhenas, i, sterne acies, tege pace Latinos. 7:427 haec adeo tibi me, placida cum nocte iaceres, 7:428 ipsa palam fari omnipotens Saturnia iussit. 7:429 quare age et armari pubem portisque moueri 7:430 laetus in arua para, et Phrygios qui flumine pulchro 7:431 consedere duces pictasque exure carinas. 7:432 caelestum uis magna iubet. rex ipse Latinus, 7:433 ni dare coniugium et dicto parere fatetur, 7:434 sentiat et tandem Turnum experiatur in armis.' 7:435 Hic iuuenis uatem inridens sic orsa uicissim 7:436 ore refert: 'classis inuectas Thybridis undam 7:437 non, ut rere, meas effugit nuntius auris; 7:438 ne tantos mihi finge metus. nec regia Iuno 7:439 immemor est nostri. 7:440 sed te uicta situ uerique effeta senectus, 7:441 o mater, curis nequiquam exercet, et arma 7:442 regum inter falsa uatem formidine ludit. 7:443 cura tibi diuum effigies et templa tueri; 7:444 bella uiri pacemque gerent quis bella gerenda.' 7:445 Talibus Allecto dictis exarsit in iras. 7:446 at iuueni oranti subitus tremor occupat artus, 7:447 deriguere oculi: tot Erinys sibilat hydris 7:448 tantaque se facies aperit; tum flammea torquens 7:449 lumina cunctantem et quaerentem dicere plura 7:450 reppulit, et geminos erexit crinibus anguis, 7:451 uerberaque insonuit rabidoque haec addidit ore: 7:452 'en ego uicta situ, quam ueri effeta senectus 7:453 arma inter regum falsa formidine ludit. 7:454 respice ad haec: adsum dirarum ab sede sororum, 7:455 bella manu letumque gero.' 7:456 sic effata facem iuueni coniecit et atro 7:457 lumine fumantis fixit sub pectore taedas. 7:458 olli somnum ingens rumpit pauor, ossaque et artus 7:459 perfundit toto proruptus corpore sudor. 7:460 arma amens fremit, arma toro tectisque requirit; 7:461 saeuit amor ferri et scelerata insania belli, 7:462 ira super: magno ueluti cum flamma sonore 7:463 uirgea suggeritur costis undantis aeni 7:464 exsultantque aestu latices, furit intus aquai 7:465 fumidus atque alte spumis exuberat amnis, 7:466 nec iam se capit unda, uolat uapor ater ad auras. 7:467 ergo iter ad regem polluta pace Latinum 7:468 indicit primis iuuenum et iubet arma parari, 7:469 tutari Italiam, detrudere finibus hostem; 7:470 se satis ambobus Teucrisque uenire Latinisque. 7:471 haec ubi dicta dedit diuosque in uota uocauit, 7:472 certatim sese Rutuli exhortantur in arma. 7:473 hunc decus egregium formae mouet atque iuuentae, 7:474 hunc ataui reges, hunc claris dextera factis. 7:475 Dum Turnus Rutulos animis audacibus implet, 7:476 Allecto in Teucros Stygiis se concitat alis, 7:477 arte noua, speculata locum, quo litore pulcher 7:478 insidiis cursuque feras agitabat Iulus. 7:479 hic subitam canibus rabiem Cocytia uirgo 7:480 obicit et noto naris contingit odore, 7:481 ut ceruum ardentes agerent; quae prima laborum 7:482 causa fuit belloque animos accendit agrestis. 7:483 ceruus erat forma praestanti et cornibus ingens, 7:484 Tyrrhidae pueri quem matris ab ubere raptum 7:485 nutribant Tyrrhusque pater, cui regia parent 7:486 armenta et late custodia credita campi. 7:487 adsuetum imperiis soror omni Siluia cura 7:488 mollibus intexens ornabat cornua sertis, 7:489 pectebatque ferum puroque in fonte lauabat. 7:490 ille manum patiens mensaeque adsuetus erili 7:491 errabat siluis rursusque ad limina nota 7:492 ipse domum sera quamuis se nocte ferebat. 7:493 hunc procul errantem rabidae uenantis Iuli 7:494 commouere canes, fluuio cum forte secundo 7:495 deflueret ripaque aestus uiridante leuaret. 7:496 ipse etiam eximiae laudis succensus amore 7:497 Ascanius curuo derexit spicula cornu; 7:498 nec dextrae erranti deus afuit, actaque multo 7:499 perque uterum sonitu perque ilia uenit harundo. 7:500 saucius at quadripes nota intra tecta refugit 7:501 successitque gemens stabulis, questuque cruentus 7:502 atque imploranti similis tectum omne replebat. 7:503 Siluia prima soror palmis percussa lacertos 7:504 auxilium uocat et duros conclamat agrestis. 7:505 olli (pestis enim tacitis latet aspera siluis) 7:506 improuisi adsunt, hic torre armatus obusto, 7:507 stipitis hic grauidi nodis; quod cuique repertum 7:508 rimanti telum ira facit. uocat agmina Tyrrhus, 7:509 quadrifidam quercum cuneis ut forte coactis 7:510 scindebat rapta spirans immane securi. 7:511 At saeua e speculis tempus dea nacta nocendi 7:512 ardua tecta petit stabuli et de culmine summo 7:513 pastorale canit signum cornuque recuruo 7:514 Tartaream intendit uocem, qua protinus omne 7:515 contremuit nemus et siluae insonuere profundae; 7:516 audiit et Triuiae longe lacus, audiit amnis 7:517 sulpurea Nar albus aqua fontesque Velini, 7:518 et trepidae matres pressere ad pectora natos. 7:519 tum uero ad uocem celeres, qua bucina signum 7:520 dira dedit, raptis concurrunt undique telis 7:521 indomiti agricolae, nec non et Troia pubes 7:522 Ascanio auxilium castris effundit apertis. 7:523 derexere acies. non iam certamine agresti 7:524 stipitibus duris agitur sudibusue praeustis, 7:525 sed ferro ancipiti decernunt atraque late 7:526 horrescit strictis seges ensibus, aeraque fulgent 7:527 sole lacessita et lucem sub nubila iactant: 7:528 fluctus uti primo coepit cum albescere uento, 7:529 paulatim sese tollit mare et altius undas 7:530 erigit, inde imo consurgit ad aethera fundo. 7:531 hic iuuenis primam ante aciem stridente sagitta, 7:532 natorum Tyrrhi fuerat qui maximus, Almo, 7:533 sternitur; haesit enim sub gutture uulnus et udae 7:534 uocis iter tenuemque inclusit sanguine uitam. 7:535 corpora multa uirum circa seniorque Galaesus, 7:536 dum paci medium se offert, iustissimus unus 7:537 qui fuit Ausoniisque olim ditissimus aruis: 7:538 quinque greges illi balantum, quina redibant 7:539 armenta, et terram centum uertebat aratris. 7:540 Atque ea per campos aequo dum Marte geruntur, 7:541 promissi dea facta potens, ubi sanguine bellum 7:542 imbuit et primae commisit funera pugnae, 7:543 deserit Hesperiam et caeli conuersa per auras 7:544 Iunonem uictrix adfatur uoce superba: 7:545 'en, perfecta tibi bello discordia tristi; 7:546 dic in amicitiam coeant et foedera iungant. 7:547 quandoquidem Ausonio respersi sanguine Teucros, 7:548 hoc etiam his addam, tua si mihi certa uoluntas: 7:549 finitimas in bella feram rumoribus urbes, 7:550 accendamque animos insani Martis amore 7:551 undique ut auxilio ueniant; spargam arma per agros.' 7:552 tum contra Iuno: 'terrorum et fraudis abunde est: 7:553 stant belli causae, pugnatur comminus armis, 7:554 quae fors prima dedit sanguis nouus imbuit arma. 7:555 talia coniugia et talis celebrent hymenaeos 7:556 egregium Veneris genus et rex ipse Latinus. 7:557 te super aetherias errare licentius auras 7:558 haud pater ille uelit, summi regnator Olympi. 7:559 cede locis. ego, si qua super fortuna laborum est, 7:560 ipsa regam.' talis dederat Saturnia uoces; 7:561 illa autem attollit stridentis anguibus alas 7:562 Cocytique petit sedem supera ardua linquens. 7:563 est locus Italiae medio sub montibus altis, 7:564 nobilis et fama multis memoratus in oris, 7:565 Amsancti ualles; densis hunc frondibus atrum 7:566 urget utrimque latus nemoris, medioque fragosus 7:567 dat sonitum saxis et torto uertice torrens. 7:568 hic specus horrendum et saeui spiracula Ditis 7:569 monstrantur, ruptoque ingens Acheronte uorago 7:570 pestiferas aperit fauces, quis condita Erinys, 7:571 inuisum numen, terras caelumque leuabat. 7:572 Nec minus interea extremam Saturnia bello 7:573 imponit regina manum. ruit omnis in urbem 7:574 pastorum ex acie numerus, caesosque reportant 7:575 Almonem puerum foedatique ora Galaesi, 7:576 implorantque deos obtestanturque Latinum. 7:577 Turnus adest medioque in crimine caedis et igni 7:578 terrorem ingeminat: Teucros in regna uocari, 7:579 stirpem admisceri Phrygiam, se limine pelli. 7:580 tum quorum attonitae Baccho nemora auia matres 7:581 insultant thiasis (neque enim leue nomen Amatae) 7:582 undique collecti coeunt Martemque fatigant. 7:583 ilicet infandum cuncti contra omina bellum, 7:584 contra fata deum peruerso numine poscunt. 7:585 certatim regis circumstant tecta Latini; 7:586 ille uelut pelago rupes immota resistit, 7:587 ut pelagi rupes magno ueniente fragore, 7:588 quae sese multis circum latrantibus undis 7:589 mole tenet; scopuli nequiquam et spumea circum 7:590 saxa fremunt laterique inlisa refunditur alga. 7:591 uerum ubi nulla datur caecum exsuperare potestas 7:592 consilium, et saeuae nutu Iunonis eunt res, 7:593 multa deos aurasque pater testatus inanis 7:594 'frangimur heu fatis' inquit 'ferimurque procella! 7:595 ipsi has sacrilego pendetis sanguine poenas, 7:596 o miseri. te, Turne, nefas, te triste manebit 7:597 supplicium, uotisque deos uenerabere seris. 7:598 nam mihi parta quies, omnisque in limine portus 7:599 funere felici spolior.' nec plura locutus 7:600 saepsit se tectis rerumque reliquit habenas. 7:601 Mos erat Hesperio in Latio, quem protinus urbes 7:602 Albanae coluere sacrum, nunc maxima rerum 7:603 Roma colit, cum prima mouent in proelia Martem, 7:604 siue Getis inferre manu lacrimabile bellum 7:605 Hyrcanisue Arabisue parant, seu tendere ad Indos 7:606 Auroramque sequi Parthosque reposcere signa: 7:607 sunt geminae Belli portae (sic nomine dicunt) 7:608 religione sacrae et saeui formidine Martis; 7:609 centum aerei claudunt uectes aeternaque ferri 7:610 robora, nec custos absistit limine Ianus. 7:611 has, ubi certa sedet patribus sententia pugnae, 7:612 ipse Quirinali trabea cinctuque Gabino 7:613 insignis reserat stridentia limina consul, 7:614 ipse uocat pugnas; sequitur tum cetera pubes, 7:615 aereaque adsensu conspirant cornua rauco. 7:616 hoc et tum Aeneadis indicere bella Latinus 7:617 more iubebatur tristisque recludere portas. 7:618 abstinuit tactu pater auersusque refugit 7:619 foeda ministeria, et caecis se condidit umbris. 7:620 tum regina deum caelo delapsa morantis 7:621 impulit ipsa manu portas, et cardine uerso 7:622 Belli ferratos rumpit Saturnia postis. 7:623 ardet inexcita Ausonia atque immobilis ante; 7:624 pars pedes ire parat campis, pars arduus altis 7:625 puluerulentus equis furit; omnes arma requirunt. 7:626 pars leuis clipeos et spicula lucida tergent 7:627 aruina pingui subiguntque in cote securis; 7:628 signaque ferre iuuat sonitusque audire tubarum. 7:629 quinque adeo magnae positis incudibus urbes 7:630 tela nouant, Atina potens Tiburque superbum, 7:631 Ardea Crustumerique et turrigerae Antemnae. 7:632 tegmina tuta cauant capitum flectuntque salignas 7:633 umbonum cratis; alii thoracas aenos 7:634 aut leuis ocreas lento ducunt argento; 7:635 uomeris huc et falcis honos, huc omnis aratri 7:636 cessit amor; recoquunt patrios fornacibus ensis. 7:637 classica iamque sonant, it bello tessera signum; 7:638 hic galeam tectis trepidus rapit, ille trementis 7:639 ad iuga cogit equos, clipeumque auroque trilicem 7:640 loricam induitur fidoque accingitur ense. 7:641 Pandite nunc Helicona, deae, cantusque mouete, 7:642 qui bello exciti reges, quae quemque secutae 7:643 complerint campos acies, quibus Itala iam tum 7:644 floruerit terra alma uiris, quibus arserit armis; 7:645 et meministis enim, diuae, et memorare potestis; 7:646 ad nos uix tenuis famae perlabitur aura. 7:647 Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oris 7:648 contemptor diuum Mezentius agminaque armat. 7:649 filius huic iuxta Lausus, quo pulchrior alter 7:650 non fuit excepto Laurentis corpore Turni; 7:651 Lausus, equum domitor debellatorque ferarum, 7:652 ducit Agyllina nequiquam ex urbe secutos 7:653 mille uiros, dignus patriis qui laetior esset 7:654 imperiis et cui pater haud Mezentius esset. 7:655 Post hos insignem palma per gramina currum 7:656 uictoresque ostentat equos satus Hercule pulchro 7:657 pulcher Auentinus, clipeoque insigne paternum 7:658 centum anguis cinctamque gerit serpentibus Hydram; 7:659 collis Auentini silua quem Rhea sacerdos 7:660 furtiuum partu sub luminis edidit oras, 7:661 mixta deo mulier, postquam Laurentia uictor 7:662 Geryone exstincto Tirynthius attigit arua, 7:663 Tyrrhenoque boues in flumine lauit Hiberas. 7:664 pila manu saeuosque gerunt in bella dolones, 7:665 et tereti pugnant mucrone ueruque Sabello. 7:666 ipse pedes, tegimen torquens immane leonis, 7:667 terribili impexum saeta cum dentibus albis 7:668 indutus capiti, sic regia tecta subibat, 7:669 horridus Herculeoque umeros innexus amictu. 7:670 Tum gemini fratres Tiburtia moenia linquunt, 7:671 fratris Tiburti dictam cognomine gentem, 7:672 Catillusque acerque Coras, Argiua iuuentus, 7:673 et primam ante aciem densa inter tela feruntur: 7:674 ceu duo nubigenae cum uertice montis ab alto 7:675 descendunt Centauri Homolen Othrymque niualem 7:676 linquentes cursu rapido; dat euntibus ingens 7:677 silua locum et magno cedunt uirgulta fragore. 7:678 Nec Praenestinae fundator defuit urbis, 7:679 Volcano genitum pecora inter agrestia regem 7:680 inuentumque focis omnis quem credidit aetas, 7:681 Caeculus. hunc legio late comitatur agrestis: 7:682 quique altum Praeneste uiri quique arua Gabinae 7:683 Iunonis gelidumque Anienem et roscida riuis 7:684 Hernica saxa colunt, quos diues Anagnia pascis, 7:685 quos Amasene pater. non illis omnibus arma 7:686 nec clipei currusue sonant; pars maxima glandes 7:687 liuentis plumbi spargit, pars spicula gestat 7:688 bina manu, fuluosque lupi de pelle galeros 7:689 tegmen habent capiti; uestigia nuda sinistri 7:690 instituere pedis, crudus tegit altera pero. 7:691 At Messapus, equum domitor, Neptunia proles, 7:692 quem neque fas igni cuiquam nec sternere ferro, 7:693 iam pridem resides populos desuetaque bello 7:694 agmina in arma uocat subito ferrumque retractat. 7:695 hi Fescenninas acies Aequosque Faliscos, 7:696 hi Soractis habent arces Flauiniaque arua 7:697 et Cimini cum monte lacum lucosque Capenos. 7:698 ibant aequati numero regemque canebant: 7:699 ceu quondam niuei liquida inter nubila cycni 7:700 cum sese e pastu referunt et longa canoros 7:701 dant per colla modos, sonat amnis et Asia longe 7:702 pulsa palus. 7:703 nec quisquam aeratas acies examine tanto 7:704 misceri putet, aeriam sed gurgite ab alto 7:705 urgeri uolucrum raucarum ad litora nubem. 7:706 E |