VERGIL Aeneid I


Latin Text for the Radio-Drama Project


1. Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris
2. Italiam, fato profugus, Laviniaque venit
3. litora, multum ille et terris iactatus et alto
4. vi superum saevae memorem Iunonis ob iram;
5. multa quoque et bello passus, dum conderet urbem,
6. inferretque deos Latio, genus unde Latinum,
7. Albanique patres, atque altae moenia Romae.

Section 2

8. Musa, mihi causas memora, quo numine laeso,
9. quidve dolens, regina deum tot volvere casus
10. insignem pietate virum, tot adire labores
11. impulerit. Tantaene animis caelestibus irae?

Section 3

12. Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni,
13. Karthago, Italiam contra Tiberinaque longe
14. ostia, dives opum studiisque asperrima belli;

Section 4

15. quam Iuno fertur terris magis omnibus unam
16. posthabita coluisse Samo; hic illius arma,
17. hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse,
18. si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque.

Section 5

19. Progeniem sed enim Troiano a sanguine duci
20. audierat, Tyrias olim quae verteret arces;
21. hinc populum late regem belloque superbum
22. venturum excidio Libyae: sic volvere Parcas.

Section 6

23. Id metuens, veterisque memor Saturnia belli,
24. prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis --
25. necdum etiam causae irarum saevique dolores
26. exciderant animo: manet alta mente repostum
27. iudicium Paridis spretaeque iniuria formae,
28. et genus invisum, et rapti Ganymedis honores.
29. His accensa super, iactatos aequore toto
30. Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli,
31. arcebat longe Latio, multosque per annos
32. errabant, acti fatis, maria omnia circum.
33. Tantae molis erat Romanam condere gentem!

Section 7

34. Vix e conspectu Siculae telluris in altum
35. vela dabant laeti, et spumas salis aere ruebant,

Section 8

36. cum Iuno, aeternum servans sub pectore volnus,
37. haec secum: 'Mene incepto desistere victam,
38. nec posse Italia Teucrorum avertere regem?
39. Quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem
40. Argivom atque ipsos potuit submergere ponto,
41. unius ob noxam et furias Aiacis Oilei?
42. Ipsa, Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem,
43. disiecitque rates evertitque aequora ventis,
44. illum expirantem transfixo pectore flammas
45. turbine corripuit scopuloque infixit acuto.

Section 9

46. Ast ego, quae divom incedo regina, Iovisque
47. et soror et coniunx, una cum gente tot annos
48. bella gero! Et quisquam numen Iunonis adoret
49. praeterea, aut supplex aris imponet honorem?'

Section 10

50. Talia flammato secum dea corde volutans
51. nimborum in patriam, loca feta furentibus austris,
52. Aeoliam venit. Hic vasto rex Aeolus antro
53. luctantes ventos tempestatesque sonoras
54. imperio premit ac vinclis et carcere frenat.
55. Illi indignantes magno cum murmure montis
56. circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce
57. sceptra tenens, mollitque animos et temperat iras.
58. Ni faciat, maria ac terras caelumque profundum
59. quippe ferant rapidi secum verrantque per auras.

Section 11

60. Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris,
61. hoc metuens, molemque et montis insuper altos
62. imposuit, regemque dedit, qui foedere certo
63. et premere et laxas sciret dare iussus habenas.
64. Ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est:

Section 12

65. 'Aeole, namque tibi divom pater atque hominum rex
66. et mulcere dedit fluctus et tollere vento,
67. gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor,
68. Ilium in Italiam portans victosque Penates:
69. incute vim ventis submersasque obrue puppes,
70. aut age diversos et disiice corpora ponto.

Section 13

71. Sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae,
72. quarum quae forma pulcherrima Deiopea,
73. conubio iungam stabili propriamque dicabo,
74. omnis ut tecum meritis pro talibus annos
75. exigat, et pulchra faciat te prole parentem.'

Section 14

76. Aeolus haec contra: 'Tuus, O regina, quid optes
77. explorare labor; mihi iussa capessere fas est.
78. Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovemque
79. concilias, tu das epulis accumbere divom,
80. nimborumque facis tempestatumque potentem.'

Section 15

81. Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem
82. impulit in latus: ac venti, velut agmine facto,
83. qua data porta, ruunt et terras turbine perflant.
84. Incubuere mari, totumque a sedibus imis
85. una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis
86. Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus.
87. Insequitur clamorque virum stridorque rudentum.
88. Eripiunt subito nubes caelumque diemque
89. Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra.
90. Intonuere poli, et crebris micat ignibus aether,
91. praesentemque viris intentant omnia mortem.

Section 16

92. Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra:
93. ingemit, et duplicis tendens ad sidera palmas
94. talia voce refert: 'O terque quaterque beati,
95. quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis
96. contigit oppetere! O Danaum fortissime gentis
97. Tydide! Mene Iliacis occumbere campis
98. non potuisse, tuaque animam hanc effundere dextra,
99. saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens
100. Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis
101. scuta virum galeasque et fortia corpora volvit?'

Section 17

102. Talia iactanti stridens Aquilone procella
103. velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit.
104. Franguntur remi; tum prora avertit, et undis
105. dat latus; insequitur cumulo praeruptus aquae mons.
106. Hi summo in flucta pendent; his unda dehiscens
107. terram inter fluctus aperit; furit aestus harenis.

Section 18

108. Tris Notus abreptas in saxa latentia torquet --
109. saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus aras --
110. dorsum immane mari summo; tris Eurus ab alto
111. in brevia et Syrtis urguet, miserabile visu,
112. inliditque vadis atque aggere cingit harenae.
113. Unam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten,
114. ipsius ante oculos ingens a vertice pontus
115. in puppim ferit: excutitur pronusque magister
116. volvitur in caput; ast illam ter fluctus ibidem
117. torquet agens circum, et rapidus vorat aequore vortex.
118. Adparent rari nantes in gurgite vasto,
119. arma virum, tabulaeque, et Troia gaza per undas.
120. Iam validam Ilionei navem, iam fortis Achati,
121. et qua vectus Abas, et qua grandaevus Aletes,
122. vicit hiems; laxis laterum compagibus omnes
123. accipiunt inimicum imbrem, rimisque fatiscunt.

Section 19

124. Interea magno misceri murmure pontum,
125. emissamque hiemem sensit Neptunus, et imis
126. stagna refusa vadis, graviter commotus; et alto
127. prospiciens, summa placidum caput extulit unda.
128. Disiectam Aeneae, toto videt aequore classem,
129. fluctibus oppressos Troas caelique ruina,
130. nec latuere doli fratrem Iunonis et irae.
131. Eurum ad se Zephyrumque vocat, dehinc talia fatur:

Section 20

132. 'Tantane vos generis tenuit fiducia vestri?
133. Iam caelum terramque meo sine numine, venti,
134. miscere, et tantas audetis tollere moles?
135. Quos ego -- sed motos praestat componere fluctus.
136. Post mihi non simili poena commissa luetis.
137. Maturate fugam, regique haec dicite vestro:
138. non illi imperium pelagi saevumque tridentem,
139. sed mihi sorte datum. Tenet ille immania saxa,
140. vestras, Eure, domos; illa se iactet in aula
141. Aeolus, et clauso ventorum carcere regnet.'

Section 21

142. Sic ait, et dicto citius tumida aequora placat,
143. collectasque fugat nubes, solemque reducit.
144. Cymothoe simul et Triton adnixus acuto
145. detrudunt navis scopulo; levat ipse tridenti;
146. et vastas aperit syrtis, et temperat aequor,
147. atque rotis summas levibus perlabitur undas.

Section 22

148. Ac veluti magno in populo cum saepe coorta est
149. seditio, saevitque animis ignobile volgus,
150. iamque faces et saxa volant -- furor arma ministrat;
151. tum, pietate gravem ac meritis si forte virum quem
152. conspexere, silent, arrectisque auribus adstant;
153. ille regit dictis animos, et pectora mulcet, --
154. sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam
155. prospiciens genitor caeloque invectus aperto
156. flectit equos, curruque volans dat lora secundo.

Section 23

157. Defessi Aeneadae, quae proxima litora, cursu
158. contendunt petere, et Libyae vertuntur ad oras.
159. Est in secessu longo locus: insula portum
160. efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto
161. frangitur inque sinus scindit sese unda reductos.
162. Hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur
163. in caelum scopuli, quorum sub vertice late
164. aequora tuta silent; tum silvis scaena coruscis
165. desuper horrentique atrum nemus imminet umbra.
166. Fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum,
167. intus aquae dulces vivoque sedilia saxo,
168. nympharum domus: hic fessas non vincula navis
169. ulla tenent, unco non alligat ancora morsu.
170. Huc septem Aeneas collectis navibus omni
171. ex numero subit; ac magno telluris amore
172. egressi optata potiuntur Troes harena,
173. et sale tabentis artus in litore ponunt.
174. Ac primum silici scintillam excudit Achates,
175. succepitque ignem foliis, atque arida circum
176. nutrimenta dedit, rapuitque in fomite flammam.
177. Tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma
178. expediunt fessi rerum, frugesque receptas
179. et torrere parant flammis et frangere saxo.

Section 24

180. Aeneas scopulum interea conscendit, et omnem
181. prospectum late pelago petit, Anthea si quem
182. iactatum vento videat Phrygiasque biremis,
183. aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caici.
184. Navem in conspectu nullam, tris litore cervos
185. prospicit errantis; hos tota armenta sequuntur
186. a tergo, et longum per vallis pascitur agmen.
187. Constitit hic, arcumque manu celerisque sagittas
188. corripuit, fidus quae tela gerebat Achates;
189. ductoresque ipsos primum, capita alta ferentis
190. cornibus arboreis, sternit, tum volgus, et omnem
191. miscet agens telis nemora inter frondea turbam;
192. nec prius absistit, quam septem ingentia victor
193. corpora fundat humi, et numerum cum navibus aequet.
194. Hinc portum petit, et socios partitur in omnes.
195. Vina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes
196. litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros,
197. dividit, et dictis maerentia pectora mulcet:

Section 25

198. 'O socii -- neque enim ignari sumus ante malorum --
199. O passi graviora, dabit deus his quoque finem.
200. Vos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantis
201. accestis scopulos, vos et Cyclopea saxa
202. experti: revocate animos, maestumque timorem
203. mittite: forsan et haec olim meminisse iuvabit.
204. Per varios casus, per tot discrimina rerum
205. tendimus in Latium; sedes ubi fata quietas
206. ostendunt; illic fas regna resurgere Troiae.
207. Durate, et vosmet rebus servate secundis.'

Section 26

208. Talia voce refert, curisque ingentibus aeger
209. spem voltu simulat, premit altum corde dolorem.
210. Illi se praedae accingunt, dapibusque futuris;
211. tergora deripiunt costis et viscera nudant;
212. pars in frusta secant veribusque trementia figunt;
213. litore aena locant alii, flammasque ministrant.
214. Tum victu revocant vires, fusique per herbam
215. implentur veteris Bacchi pinguisque ferinae.
216. Postquam exempta fames epulis mensaeque remotae,
217. amissos longo socios sermone requirunt,
218. spemque metumque inter dubii, seu vivere credant,
219. sive extrema pati nec iam exaudire vocatos.
220. Praecipue pius Aeneas nunc acris Oronti,
221. nunc Amyci casum gemit et crudelia secum
222. fata Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.

Section 27

223. Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo
224. despiciens mare velivolum terrasque iacentis
225. litoraque et latos populos, sic vertice caeli
226. constitit, et Libyae defixit lumina regnis.

Section 28

227. Atque illum talis iactantem pectore curas
228. tristior et lacrimis oculos suffusa nitentis
229. adloquitur Venus: 'O qui res hominumque deumque
230. aeternis regis imperiis, et fulmine terres,
231. quid meus Aeneas in te committere tantum,
232. quid Troes potuere, quibus, tot funera passis,
233. cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis?
234. Certe hinc Romanos olim, volventibus annis,
235. hinc fore ductores, revocato a sanguine Teucri,
236. qui mare, qui terras omni dicione tenerent,
237. pollicitus, quae te, genitor, sententia vertit?
238. Hoc equidem occasum Troiae tristisque ruinas
239. solabar, fatis contraria fata rependens;
240. nunc eadem fortuna viros tot casibus actos

Section 29

241. insequitur. Quem das finem, rex magne, laborum?
242. Antenor potuit, mediis elapsus Achivis,
243. Illyricos penetrare sinus, atque intima tutus
244. regna Liburnorum, et fontem superare Timavi,
245. unde per ora novem vasto cum murmure montis
246. it mare proruptum et pelago premit arva sonanti.
247. Hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit
248. Teucrorum, et genti nomen dedit, armaque fixit
249. Troia; nunc placida compostus pace quiescit:

Section 30

250. nos, tua progenies, caeli quibus adnuis arcem,
251. navibus (infandum!) amissis, unius ob iram
252. prodimur atque Italis longe disiungimur oris.
253. Hic pietatis honos? Sic nos in sceptra reponis?'

Section 31

254. Olli subridens hominum sator atque deorum,
255. voltu, quo caelum tempestatesque serenat,
256. oscula libavit natae, dehinc talia fatur:
257. 'Parce metu, Cytherea: manent immota tuorum
258. fata tibi; cernes urbem et promissa Lavini
259. moenia, sublimemque feres ad sidera caeli
260. magnanimum Aenean; neque me sententia vertit.
261. Hic tibi (fabor enim, quando haec te cura remordet,
262. longius et volvens fatorum arcana movebo)
263. bellum ingens geret Italia, populosque feroces
264. contundet, moresque viris et moenia ponet,
265. tertia dum Latio regnantem viderit aestas,
266. ternaque transierint Rutulis hiberna subactis.
267. At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo
268. additur, -- Ilus erat, dum res stetit Ilia regno, --
269. triginta magnos volvendis mensibus orbis
270. imperio explebit, regnumque ab sede Lavini
271. transferet, et longam multa vi muniet Albam.
272. Hic iam ter centum totos regnabitur annos
273. gente sub Hectorea, donec regina sacerdos,
274. Marte gravis, geminam partu dabit Ilia prolem.
275. Inde lupae fulvo nutricis tegmine laetus
276. Romulus excipiet gentem, et Mavortia condet
277. moenia, Romanosque suo de nomine dicet.
278. His ego nec metas rerum nec tempora pono;

Section 32

279. imperium sine fine dedi. Quin aspera Iuno,
280. quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat,
281. consilia in melius referet, mecumque fovebit
282. Romanos rerum dominos gentemque togatam:
283. sic placitum. Veniet lustris labentibus aetas,
284. cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas
285. servitio premet, ac victis dominabitur Argis.

Section 33

286. Nascetur pulchra Troianus origine Caesar,
287. imperium oceano, famam qui terminet astris, --
288. Iulius, a magno demissum nomen Iulo.
289. Hunc tu olim caelo, spoliis Orientis onustum,
290. accipies secura; vocabitur hic quoque votis.
291. Aspera tum positis mitescent saecula bellis;
292. cana Fides, et Vesta, Remo cum fratre Quirinus,
293. iura dabunt; dirae ferro et compagibus artis
294. claudentur Belli portae; Furor impius intus,
295. saeva sedens super arma, et centum vinctus aenis
296. post tergum nodis, fremet horridus ore cruento.'

Section 34

297. Haec ait, et Maia genitum demittit ab alto,
298. ut terrae, utque novae pateant Karthaginis arces
299. hospitio Teucris, ne fati nescia Dido
300. finibus arceret: volat ille per aera magnum
301. remigio alarum, ac Libyae citus adstitit oris.
302. Et iam iussa facit, ponuntque ferocia Poeni
303. corda volente deo; in primis regina quietum
304. accipit in Teucros animum mentemque benignam.

Section 35

305. At pius Aeneas, per noctem plurima volvens,
306. ut primum lux alma data est, exire locosque
307. explorare novos, quas vento accesserit oras,
308. qui teneant, nam inculta videt, hominesne feraene,
309. quaerere constituit, sociisque exacta referre
310. Classem in convexo nemorum sub rupe cavata
311. arboribus clausam circum atque horrentibus umbris
312. occulit; ipse uno graditur comitatus Achate,
313. bina manu lato crispans hastilia ferro.

Section 36

314. Cui mater media sese tulit obvia silva,
315. virginis os habitumque gerens, et virginis arma
316. Spartanae, vel qualis equos Threissa fatigat
317. Harpalyce, volucremque fuga praevertitur Hebrum.
318. Namque umeris de more habilem suspenderat arcum
319. venatrix, dederatque comam diffundere ventis,
320. nuda genu, nodoque sinus collecta fluentis.
321. Ac prior, 'Heus' inquit 'iuvenes, monstrate mearum
322. vidistis si quam hic errantem forte sororum,
323. succinctam pharetra et maculosae tegmine lyncis,
324. aut spumantis apri cursum clamore prementem.'

Section 37

325. Sic Venus; et Veneris contra sic filius orsus:
326. 'Nulla tuarum audita mihi neque visa sororum --
327. O quam te memorem, virgo? Namque haud tibi voltus
328. mortalis, nec vox hominem sonat: O, dea certe --
329. an Phoebi soror? an nympharum sanguinis una? --
330. sis felix, nostrumque leves, quaecumque, laborem,
331. et, quo sub caelo tandem, quibus orbis in oris
332. iactemur, doceas. Ignari hominumque locorumque
333. erramus, vento huc vastis et fluctibus acti:
334. multa tibi ante aras nostra cadet hostia dextra.'

Section 38

335. Tum Venus: 'Haud equidem tali me dignor honore;
336. virginibus Tyriis mos est gestare pharetram,
337. purpureoque alte suras vincire cothurno.
338. Punica regna vides, Tyrios et Agenoris urbem;
339. sed fines Libyci, genus intractabile bello.
340. Imperium Dido Tyria regit urbe profecta,
341. germanum fugiens. Longa est iniuria, longae
342. ambages; sed summa sequar fastigia rerum.
343. 'Huic coniunx Sychaeus erat, ditissimus agri
344. Phoenicum, et magno miserae dilectus amore,
345. cui pater intactam dederat, primisque iugarat

Section 39

346. ominibus. Sed regna Tyri germanus habebat
347. Pygmalion, scelere ante alios immanior omnes.
348. Quos inter medius venit furor. Ille Sychaeum
349. impius ante aras, atque auri caecus amore,
350. clam ferro incautum superat, securus amorum
351. germanae; factumque diu celavit, et aegram,
352. multa malus simulans, vana spe lusit amantem.

Section 40

39 353. Ipsa sed in somnis inhumati venit imago
354. coniugis, ora modis attollens pallida miris,
355. crudeles aras traiectaque pectora ferro
356. nudavit, caecumque domus scelus omne retexit.
357. Tum celerare fugam patriaque excedere suadet,
358. auxiliumque viae veteres tellure recludit
359. thesauros, ignotum argenti pondus et auri.
360. His commota fugam Dido sociosque parabat:
361. conveniunt, quibus aut odium crudele tyranni
362. aut metus acer erat; navis, quae forte paratae,
363. corripiunt, onerantque auro: portantur avari
364. Pygmalionis opes pelago; dux femina facti.
365. Devenere locos, ubi nunc ingentia cernis
366. moenia surgentemque novae Karthaginis arcem,
367. mercatique solum, facti de nomine Byrsam,
368. taurino quantum possent circumdare tergo.
369. Sed vos qui tandem, quibus aut venistis ab oris,
370. quove tenetis iter? 'Quaerenti talibus ille
371. suspirans, imoque trahens a pectore vocem:

Section 41

372. 'O dea, si prima repetens ab origine pergam,
373. et vacet annalis nostrorum audire laborum,
374. ante diem clauso componat Vesper Olympo.
375. Nos Troia antiqua, si vestras forte per auris
376. Troiae nomen iit, diversa per aequora vectos
377. forte sua Libycis tempestas adpulit oris.
378. Sum pius Aeneas, raptos qui ex hoste Penates
379. classe veho mecum, fama super aethera notus.
380. Italiam quaero patriam et genus ab Iove summo.
381. Bis denis Phrygium conscendi navibus aequor,
382. matre dea monstrante viam, data fata secutus;
383. vix septem convolsae undis Euroque supersunt.
384. Ipse ignotus, egens, Libyae deserta peragro,
385. Europa atque Asia pulsus.' Nec plura querentem

Section 42

386. passa Venus medio sic interfata dolore est:
387. 'Quisquis es, haud, credo, invisus caelestibus auras
388. vitalis carpis, Tyriam qui adveneris urbem.
389. Perge modo, atque hinc te reginae ad limina perfer,
390. Namque tibi reduces socios classemque relatam
391. nuntio, et in tutum versis aquilonibus actam,
392. ni frustra augurium vani docuere parentes.
393. Aspice bis senos laetantis agmine cycnos,
394. aetheria quos lapsa plaga Iovis ales aperto
395. turbabat caelo; nunc terras ordine longo
396. aut capere, aut captas iam despectare videntur:
397. ut reduces illi ludunt stridentibus alis,
398. et coetu cinxere polum, cantusque dedere,
399. haud aliter puppesque tuae pubesque tuorum
400. aut portum tenet aut pleno subit ostia velo.
401. Perge modo, et, qua te ducit via, dirige gressum.'

Section 43

402. Dixit, et avertens rosea cervice refulsit,
403. ambrosiaeque comae divinum vertice odorem
404. spiravere, pedes vestis defluxit ad imos,
405. et vera incessu patuit dea. Ille ubi matrem
406. adgnovit, tali fugientem est voce secutus:

Section 44

407. 'Quid natum totiens, crudelis tu quoque, falsis
408. iudis imaginibus? Cur dextrae iungere dextram
409. non datur, ac veras audire et reddere voces?'

Section 45

410. Talibus incusat, gressumque ad moenia tendit:
411. at Venus obscuro gradientes aere saepsit,
412. et multo nebulae circum dea fudit amictu,
413. cernere ne quis eos, neu quis contingere posset,
414. molirive moram, aut veniendi poscere causas.
415. Ipsa Paphum sublimis abit, sedesque revisit
416. laeta suas, ubi templum illi, centumque Sabaeo
417. ture calent arae, sertisque recentibus halant.

Section 46

418. Corripuere viam interea, qua semita monstrat.
419. Iamque ascendebant collem, qui plurimus urbi
420. imminet, adversasque adspectat desuper arces.
421. Miratur molem Aeneas, magalia quondam,
422. miratur portas strepitumque et strata viarum.
423. Instant ardentes Tyrii pars ducere muros,
424. molirique arcem et manibus subvolvere saxa,
425. pars optare locum tecto et concludere sulco.
426. [Iura magistratusque legunt sanctumque senatum;]
427. hic portus alii effodiunt; hic alta theatris
428. fundamenta locant alii, immanisque columnas
429. rupibus excidunt, scaenis decora alta futuris.

Section 47

430. Qualis apes aestate nova per florea rura
431. exercet sub sole labor, cum gentis adultos
432. educunt fetus, aut cum liquentia mella
433. stipant et dulci distendunt nectare cellas,
434. aut onera accipiunt venientum, aut agmine facto
435. ignavom fucos pecus a praesepibus arcent:
436. fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella.
437. 'O fortunati, quorum iam moenia surgunt!'
438. Aeneas ait, et fastigia suspicit urbis.
439. Infert se saeptus nebula, mirabile dictu,
440. per medios, miscetque viris, neque cernitur ulli.

Section 488

441. Lucus in urbe fuit media, laetissimus umbra,
442. quo primum iactati undis et turbine Poeni
443. effodere loco signum, quod regia Iuno
444. monstrarat, caput acris equi; sic nam fore bello
445. egregiam et facilem victu per saecula gentem.
446. Hic templum Iunoni ingens Sidonia Dido
447. condebat, donis opulentum et numine divae,
448. aerea cui gradibus surgebant limina, nexaeque
449. aere trabes, foribus cardo stridebat aenis.
450. Hoc primum in luco nova res oblata timorem
451. leniit, hic primum Aeneas sperare salutem
452. ausus, et adflictis melius confidere rebus.

Section 49

453. Namque sub ingenti lustrat dum singula templo,
454. reginam opperiens, dum, quae fortuna sit urbi,
455. artificumque manus inter se operumque laborem
456. miratur, videt Iliacas ex ordine pugnas,
457. bellaque iam fama totum volgata per orbem,
458. Atridas, Priamumque, et saevum ambobus Achillem.
459. Constitit, et lacrimans, 'Quis iam locus' inquit 'Achate,
460. quae regio in terris nostri non plena laboris?
461. En Priamus! Sunt hic etiam sua praemia laudi;
462. sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt.
463. Solve metus; feret haec aliquam tibi fama salutem.'
464. Sic ait, atque animum pictura pascit inani,
465. multa gemens, largoque umectat flumine voltum.
466. Namque videbat, uti bellantes Pergama circum
467. hac fugerent Graii, premeret Troiana iuventus,
468. hac Phryges, instaret curru cristatus Achilles.
469. Nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velis
470. adgnoscit lacrimans, primo quae prodita somno
471. Tydides multa vastabat caede cruentus,
472. ardentisque avertit equos in castra, prius quam
473. pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent.
474. Parte alia fugiens amissis Troilus armis,
475. infelix puer atque impar congressus Achilli,
476. fertur equis, curruque haeret resupinus inani,
477. lora tenens tamen; huic cervixque comaeque trahuntur
478. per terram, et versa pulvis inscribitur hasta.
479. Interea ad templum non aequae Palladis ibant
480. crinibus Iliades passis peplumque ferebant,
481. suppliciter tristes et tunsae pectora palmis;
482. diva solo fixos oculos aversa tenebat.
483. Ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros,
484. exanimumque auro corpus vendebat Achilles.
485. Tum vero ingentem gemitum dat pectore ab imo,
486. ut spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici,
487. tendentemque manus Priamum conspexit inermis.
488. Se quoque principibus permixtum adgnovit Achivis,
489. Eoasque acies et nigri Memnonis arma.
490. Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis
491. Penthesilea furens, mediisque in milibus ardet,
492. aurea subnectens exsertae cingula mammae,
493. bellatrix, audetque viris concurrere virgo.

Section 50

494. Haec dum Dardanio Aeneae miranda videntur,
495. dum stupet, obtutuque haeret defixus in uno,
496. regina ad templum, forma pulcherrima Dido,
497. incessit magna iuvenum stipante caterva.
498. Qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi
499. exercet Diana choros, quam mille secutae
500. hinc atque hinc glomerantur oreades; illa pharetram
501. fert umero, gradiensque deas supereminet omnis:
502. Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus:
503. talis erat Dido, talem se laeta ferebat
504. per medios, instans operi regnisque futuris.
505. Tum foribus divae, media testudine templi,
506. saepta armis, solioque alte subnixa resedit.
507. Iura dabat legesque viris, operumque laborem
508. partibus aequabat iustis, aut sorte trahebat:
509. cum subito Aeneas concursu accedere magno
510. Anthea Sergestumque videt fortemque Cloanthum,
511. Teucrorumque alios, ater quos aequore turbo
512. dispulerat penitusque alias avexerat oras.
513. Obstipuit simul ipse simul perculsus Achates
514. laetitiaque metuque; avidi coniungere dextras
515. ardebant; sed res animos incognita turbat.
516. Dissimulant, et nube cava speculantur amicti,
517. quae fortuna viris, classem quo litore linquant,
518. quid veniant; cunctis nam lecti navibus ibant,
519. orantes veniam, et templum clamore petebant.
520. Postquam introgressi et coram data copia fandi,
521. axumus Ilioneus placido sic pectore coepit:

Section 51

522. 'O Regina, novam cui condere Iuppiter urbem
523. iustitiaque dedit gentis frenare superbas,
524. Troes te miseri, ventis maria omnia vecti,
525. oramus, prohibe infandos a navibus ignis,
526. parce pio generi, et propius res aspice nostras.
527. Non nos aut ferro Libycos populare Penatis
528. venimus, aut raptas ad litora vertere praedas;
529. non ea vis animo, nec tanta superbia victis.
530. Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt,
531. terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae;
532. Oenotri coluere viri; nunc fama minores
533. Italiam dixisse ducis de nomine gentem.
534. Hic cursus fuit:
535. cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion
536. in vada caeca tulit, penitusque procacibus austris
537. perque undas, superante salo, perque invia saxa
538. dispulit; huc pauci vestris adnavimus oris.
539. Quod genus hoc hominum? Quaeve hunc tam barbara morem
540. permittit patria? Hospitio prohibemur harenae;
541. bella cient, primaque vetant consistere terra.
542. Si genus humanum et mortalia temnitis arma
543. at sperate deos memores fandi atque nefandi.
544. 'Rex erat Aeneas nobis, quo iustior alter,
545. nec pietate fuit, nec bello maior et armis.
546. Quem si fata virum servant, si vescitur aura
547. aetheria, neque adhuc crudelibus occubat umbris,
548. non metus; officio nec te certasse priorem
549. poeniteat. Sunt et Siculis regionibus urbes
550. armaque, Troianoque a sanguine clarus Acestes.
551. Quassatam ventis liceat subducere classem,
552. et silvis aptare trabes et stringere remos:
553. si datur Italiam, sociis et rege recepto,
554. tendere, ut Italiam laeti Latiumque petamus;
555. sin absumpta salus, et te, pater optume Teucrum,
556. pontus habet Lybiae, nec spes iam restat Iuli,
557. at freta Sicaniae saltem sedesque paratas,
558. unde huc advecti, regemque petamus Acesten.'
559. Talibus Ilioneus; cuncti simul ore fremebant
560. Dardanidae.

Section 52

561. Tum breviter Dido, voltum demissa, profatur:
562. 'Solvite corde metum, Teucri, secludite curas.
563. Res dura et regni novitas me talia cogunt
564. moliri, et late finis custode tueri.
565. Quis genus Aeneadum, quis Troiae nesciat urbem,
566. virtutesque virosque, aut tanti incendia belli?
567. Non obtusa adeo gestamus pectora Poeni,
568. nec tam aversus equos Tyria Sol iungit ab urbe.
569. Seu vos Hesperiam magnam Saturniaque arva,
570. sive Erycis finis regemque optatis Acesten,
571. auxilio tutos dimittam, opibusque iuvabo.
572. Voltis et his mecum pariter considere regnis;
573. urbem quam statuo vestra est, subducite navis;
574. Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur.
575. Atque utinam rex ipse Noto compulsus eodem
576. adforet Aeneas! Equidem per litora certos
577. dimittam et Libyae lustrare extrema iubebo,
578. si quibus eiectus silvis aut urbibus errat.'

Section 53

579. His animum arrecti dictis et fortis Achates
580. et pater Aeneas iamdudum erumpere nubem
581. ardebant. Prior Aenean compellat Achates:
582. 'Nate dea, quae nunc animo sententia surgit?
583. omnia tuta vides, classem sociosque receptos.
584. Unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi
585. submersum; dictis respondent cetera matris.'
586. Vix ea fatus erat, cum circumfusa repente
587. scindit se nubes et in aethera purgat apertum.
588. Restitit Aeneas claraque in luce refulsit,
589. os umerosque deo similis; namque ipsa decoram
590. caesariem nato genetrix lumenque iuventae
591. purpureum et laetos oculis adflarat honores:
592. quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo
593. argentum Pariusve lapis circumdatur auro.

Section 54

594. Tum sic reginam adloquitur, cunctisque repente
595. improvisus ait: 'Coram, quem quaeritis, adsum,
596. Troius Aeneas, Lybicis ereptus ab undis.
597. O sola infandos Troiae miserata labores,
598. quae nos, reliquias Danaum, terraeque marisque
599. omnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos,
600. urbe, domo, socias, grates persolvere dignas
601. non opis est nostrae, Dido, nec quicquid ubique est
602. gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem.
603. Di tibi, si qua pios respectant numina, si quid
604. usquam iustitia est et mens sibi conscia recti,
605. praemia digna ferant. Quae te tam laeta tulerunt
606. saecula? Qui tanti talem genuere parentes?
607. In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae
608. lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet,
609. semper honos nomenque tuum laudesque manebunt,
610. quae me cumque vocant terrae.' Sic fatus, amicum
611. Ilionea petit dextra, laevaque Serestum,
612. post alios, fortemque Gyan fortemque Cloanthum.

Section 55

613. Obstipuit primo aspectu Sidonia Dido,
614. casu deinde viri tanto, et sic ore locuta est:
615. 'Quis te, nate dea, per tanta pericula casus
616. insequitur? Quae vis immanibus applicat oris?
617. Tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisae
618. alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam?
619. Atque equidem Teucrum memini Sidona venire
620. finibus expulsum patriis, nova regna petentem
621. auxilio Beli; genitor tum Belus opimam
622. vastabat Cyprum, et victor dicione tenebat.
623. Tempore iam ex illo casus mihi cognitus urbis
624. Troianae nomenque tuum regesque Pelasgi.
625. Ipse hostis Teucros insigni laude ferebat,
626. seque ortum antiqua Teucrorum ab stirpe volebat.
627. Quare agite, O tectis, iuvenes, succedite nostris.
628. Me quoque per multos similis fortuna labores
629. iactatam hac demum voluit consistere terra.
630. Non ignara mali, miseris succurrere disco.'

Section 56

631. Sic memorat; simul Aenean in regia ducit
632. tecta, simul divom templis indicit honorem.
633. Nec minus interea sociis ad litora mittit
634. viginti tauros, magnorum horrentia centum
635. terga suum, pinguis centum cum matribus agnos,
636. munera laetitiamque dii.
637. At domus interior regali splendida luxu
638. instruitur, mediisque parant convivia tectis:
639. arte laboratae vestes ostroque superbo,
640. ingens argentum mensis, caelataque in auro
641. fortia facta patrum, series longissima rerum
642. per tot ducta viros antiqua ab origine gentis.

Section 577

643. Aeneas (neque enim patrius consistere mentem
644. passus amor) rapidum ad navis praemittit Achaten,
645. Ascanio ferat haec, ipsumque ad moenia ducat;
646. omnis in Ascanio cari stat cura parentis.
647. Munera praeterea, Iliacis erepta ruinis,
648. ferre iubet, pallam signis auroque rigentem,
649. et circumtextum croceo velamen acantho,
650. ornatus Argivae Helenae, quos illa Mycenis,
651. Pergama cum peteret inconcessosque hymenaeos,
652. extulerat, matris Ledae mirabile donum:
653. praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim,
654. maxima natarum Priami, colloque monile
655. bacatum, et duplicem gemmis auroque coronam.
656. Haec celerans ita ad naves tendebat Achates.

Section 58

657. At Cytherea novas artes, nova pectore versat
658. Consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido
659. pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem
660. incendat reginam, atque ossibus implicet ignem;
661. quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilinguis;
662. urit atrox Iuno, et sub noctem cura recursat.
663. Ergo his aligerum dictis adfatur Amorem:

Section 5999

664. 'Nate, meae vires, mea magna potentia solus,
665. nate, patris summi qui tela Typhoia temnis,
666. ad te confugio et supplex tua numina posco.
667. Frater ut Aeneas pelago tuus omnia circum
668. litora iactetur odiis Iunonis iniquae,
669. nota tibi, et nostro doluisti saepe dolore.
670. Hunc Phoenissa tenet Dido blandisque moratur
671. vocibus; et vereor, quo se Iunonia vertant
672. hospitia; haud tanto cessabit cardine rerum.
673. Quocirca capere ante dolis et cingere flamma
674. reginam meditor, ne quo se numine mutet,
675. sed magno Aeneae mecum teneatur amore.
676. Qua facere id possis, nostram nunc accipe mentem.
677. Regius accitu cari genitoris ad urbem
678. Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura,
679. dona ferens, pelago et flammis restantia Troiae:
680. hunc ego sopitum somno super alta Cythera
681. aut super Idalium sacrata sede recondam,
682. ne qua scire dolos mediusve occurrere possit.
683. Tu faciem illius noctem non amplius unam
684. falle dolo, et notos pueri puer indue voltus,
685. ut, cum te gremio accipiet laetissima Dido
686. regalis inter mensas laticemque Lyaeum,
687. cum dabit amplexus atque oscula dulcia figet,
688. occultum inspires ignem fallasque veneno.'
689. Paret Amor dictis carae genetricis, et alas
690. exuit, et gressu gaudens incedit Iuli.
691. At Venus Ascanio placidam per membra quietem
692. inrigat, et fotum gremio dea tollit in altos
693. Idaliae lucos, ubi mollis amaracus illum
694. floribus et dulci adspirans complectitur umbra.

Section 60

695. Iamque ibat dicto parens et dona Cupido
696. regia portabat Tyriis, duce laetus Achate.
697. Cum venit, aulaeis iam se regina superbis
698. aurea composuit sponda mediamque locavit.
699. Iam pater Aeneas et iam Troiana iuventus
700. conveniunt, stratoque super discumbitur ostro.
701. Dant famuli manibus lymphas, Cereremque canistris
702. expediunt, tonsisque ferunt mantelia villis.
703. Quinquaginta intus famulae, quibus ordine longam
704. cura penum struere, et flammis adolere Penatis;
705. centum aliae totidemque pares aetate ministri,
706. qui dapibus mensas onerent et pocula ponant.
707. Nec non et Tyrii per limina laeta frequentes
708. convenere, toris iussi discumbere pictis.

Section 61

709. Mirantur dona Aeneae, mirantur Iulum
710. flagrantisque dei voltus simulataque verba,
711. [pallamque et pictum croceo velamen acantho.]
712. Praecipue infelix, pesti devota futurae,
713. expleri mentem nequit ardescitque tuendo
714. Phoenissa, et pariter puero donisque movetur.
715. Ille ubi complexu Aeneae colloque pependit
716. et magnum falsi implevit genitoris amorem,
717. reginam petit haec oculis, haec pectore toto
718. haeret et interdum gremio fovet, inscia Dido,
719. insidat quantus miserae deus; at memor ille
720. matris Acidaliae paulatim abolere Sychaeum
721. incipit, et vivo temptat praevertere amore
722. iam pridem resides animos desuetaque corda.

Section 62

723. Postquam prima quies epulis, mensaeque remotae,
724. crateras magnos statuunt et vina coronant.
725. Fit strepitus tectis, vocemque per ampla volutant
726. atria; dependent lychni laquearibus aureis
727. incensi, et noctem flammis funalia vincunt.
728. Hic regina gravem gemmis auroque poposcit
729. implevitque mero pateram, quam Belus et omnes
730. a Belo soliti; tum facta silentia tectis:

731. 'Iuppiter, hospitibus nam te dare iura loquuntur,
732. hunc laetum Tyriisque diem Troiaque profectis
733. esse velis, nostrosque huius meminisse minores.
734. Adsit laetitiae Bacchus dator, et bona Iuno;
735. et vos, O, coetum, Tyrii, celebrate faventes.'
736. Dixit, et in mensam laticum libavit honorem,
737. primaque, libato, summo tenus attigit ore,
738. tum Bitiae dedit increpitans; ille impiger hausit
739. spumantem pateram, et pleno se proluit auro

Section 63

740. post alii proceres. Cithara crinitus Iopas
741. personat aurata, docuit quem maximus Atlas.
742. Hic canit errantem lunam solisque labores;
743. unde hominum genus et pecudes; unde imber et ignes;
744. Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones;
745. quid tantum Oceano properent se tinguere soles
746. hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.
747. Ingeminant plausu Tyrii, Troesque sequuntur.

Section 64

748. Nec non et vario noctem sermone trahebat
749. infelix Dido, longumque bibebat amorem,
750. multa super Priamo rogitans, super Hectore multa;
751. nunc quibus Aurorae venisset filius armis,
752. nunc quales Diomedis equi, nunc quantus Achilles.
753. 'Immo age, et a prima dic, hospes, origine nobis
754. insidias,' inquit, 'Danaum, casusque tuorum,
755. erroresque tuos; nam te iam septima portat
756. omnibus errantem terris et fluctibus aestas.'




William Harris
Prof. Em. Middlebury College
www.middlebury.edu/~harris