THEATRUM ABSURDISSIMUM



Cum V.B. Beckett maluit GODOT Gallice scribere, maxime ad communes sententias verborum Anglicorum evitandum, restat nunc absurda haec purissime lingua temptemus Latina qua paene nulla vestigia usus cotidiani tradita ad nostrum saeculum sunt. Nihil operis pretium hoc, igitur nostro semidocto saeculo fortasse idoneum videatur.



SURDO:        Heus tu, quid ais?

CAECO:       Nulla vox sane a me emissa.

SURDO:        Sed quicquid audivi.......

CAECO:        Immo, nihil omnino .....

SURDO:       Ego nihil audivi? .....cur hoc crederes ?

CAECO:       Quia surdus es.

SURDO:        Et tu, omnia nunc tibi clara et pellucida?

CAECO:       Videtur mihi ita, etiam si caecus ego. Ita sunt res saepissime.

SURDO:        Numquam credidissem te vocabula tam infesta insana molesta locutum esse.

CAECO:       Sed haec omnia sunt vera materies famae et rumorum.

SURDO:        Faba et rumina? Itane dices nos omnes edere legumina?

CAECO:       Verba ventosa, quorum auram sentire potius quam audire possis.

SURDO:        Ehei bene dixti, enim pertinet ad tuum ingenium, sicut illud tempestas caecorum ventorum Vergilianum.

CAECO:       Caecorum enim mihi narras? Falleris nomine, Graeculus ego! ita meum nomen a radice .......

SURDO:        (.......sed hoc numinosum nomen est, sine re et causa et male vocandum)

CACO:        ....est de radice Graeca, Cacos appellatus sum quia fama mihi malae linguae vana.

SURDO:        Nunc nomen ita repente mutatum? sic mihi memorandum! Vero diceris multis esse male linguosus homo.

CACO:        Melius ita quam iste semisurdulus cerebrosus homunculus.

CICO:        Vides tu quomodo ---- aut potius audires? Est quia olim magistro dixi: "Tandem, si me novi, tamquam Cicero ero, auctoritate scribendi. Cicero ero sic curtatum ad Cico, bervitatis causa.

SURDO:       Ciceroni male dicis tu miser!... et linguam habes de bibliothecis surreptam!

CICO:         A bibliothecis? Hoc "ut Cicero sic ero", si non Ciceroni pertineat, meliore sensu "sicario" idoneum esset litteris conversis. Nonne eleganter fictum?

CICO:       Sed antea quid dixti de re "bibliorum apothecorum" ? Precor fortius voca, sivis, ut surdulo.

SURDO:        Magnas asinorum auriculas habere videris, pro usu humano omnino ridiculissimas.

CICO:          Ita es garrulus ut anile os habere videris, omnia tamquam bibulus blatterans.

SURDO:        Anus vero garrulus ? Rem novissimam ponis, sed caute abstergendum 'st! Sed illic sententiam videor mihi tuam perdidisse.

CACO:          O insulsae aures quas nulla nova sententia penetrare possit!

SURDO:        Credis te poetam fieri? Nescio cur audirem haec omnia tua malevolentia farta .

CICO:          Farta? Dic hoc Anglicis melius quam Latinis. Sed omnium hominum purissimus ego et honestissimus , mi crede.

SURDO:        Quid ais? Onustissimus sane es ut dicis, nunc rem digito tetegisti.

COCO:         Cur ego diem perditam cum illo fatuo consumam?

SURDO:        Quia -- si audivi recte -- nihil aliud agendum habes

CACO:         Credo verum illud. His verbis fortasse ecquid sani ingenii latet ?

SURDO:       Latet? Nunc latro iste ad latrinam inclinare coepit. Nunc Caco cogitat cacandum quidlibet.

CACO:          Litterarum ordine ludificisne? Melius post-Cartesianum hoc: "Susurro surridens ergo sum".

SURDO:        Susurris enim! Adhuc nihil audio, loqueris ita ne nullum vocem audirem.... O mala susurritio!

CACO:         Vento dispersum solet talis ingens flatus verborum, sed hic ventraliter exit ventus.

SURDO:        Habeo sensum tuum iamdudum, nam nasus indicat notionem tuam mephisticam.

CACO:          Cur diutius hic morer cum convivia multa me vocant aliunde?

SURDO:       Si tandem sileret hic furiosus, silentio dormiri ego saltem possem.




William Harris
Prof. Em. Middlebury College
www.middlebury.edu/~harris

William Harris
Prof. Em. Middlebury College
www.middlebury.edu/~harris