Go to Text in Chapters with comment.

Go to Text in Chapters without comment.

Go to Text for HS use.

Return to Main index




CATULLI CARMINA: Text in original order




1

Cui dono lepidum nouum libellum
arida modo pumice expolitum?
Corneli, tibi: namque tu solebas
meas esse aliquid putare nugas
iam tum, cum ausus es unus Italorum
omne aeuum tribus explicare cartis
doctis, Iuppiter, et laboriosis.
quare habe tibi quidquid hoc libelli
qualecumque; quod, patrona virgo
plus uno maneat perenne saeclo.




2

Passer, deliciae meae puellae,
quicum ludere, quem in sinu tenere,
cui primum digitum dare appetenti
et acris solet incitare morsus,
cum desiderio meo nitenti
carum nescio quid lubet iocari
et solaciolum sui doloris,
credo ut tum grauis acquiescat ardor:
tecum ludere sicut ipsa possem
et tristis animi leuare curas!




2 b

Tam gratum est mihi quam ferunt puellae
pernici aureolum fuisse malum,
quod zonam soluit diu ligatam.




3

Lugete, o Veneres Cupidinesque,
et quantum est hominum uenustiorum:
passer mortuus est meae puellae,
passer, deliciae meae puellae,
quem plus illa oculis suis amabat.
nam mellitus erat suamque norat
ipsam tam bene quam puella matrem,
nec sese a gremio illius mouebat,
sed circumsiliens modo huc modo illuc
ad solam dominam usque pipiabat.
qui nunc it per iter tenebricosum
illuc, unde negant redire quemquam.
at uobis male sit, malae tenebrae
Orci, quae omnia bella deuoratis:
tam bellum mihi passerem abstulistis
o factum male! o miselle passer!
tua nunc opera meae puellae
flendo turgiduli rubent ocelli.




4

Phaselus ille, quem videtis, hospites,
ait fuisse navium celerrimus,
neque ullius natantis impetum trabis
nequisse praeterire, sive palmulis
opus foret volare sive linteo.
et hoc negat minacis Hadriatici
negare litus insulasve Cycladas
Rhodumque nobilem horridamque Thracia
Propontida trucemve Ponticum sinum,
ubi iste post phaselus antea fuit
comata silva; nam Cytorio in iugo
loquente saepe sibilum edidit coma.
Amastri Pontica et Cytore buxifer,
tibi haec fuisse et esse cognitissima
ait phaselus: ultima ex origine
tuo stetisse dicit in cacumine,
tuo imbuisse palmula in aequore,
et inde tot per impotentia freta
erum tulisse, laeva sive dextera
vocaret aura, sive utrumque Juppiter
simul secundus incidisset in pedem.
neque ulla vota litoralibus deis s
ibi esse facta, cum veniret a mari
novissime hunc ad usque limpidum lacum.
sed haec prius fuere: nunc recondita
senet quiete seque dedicat tibi,
gemelle Castor et gemelle Castoris.




Catalepton X

Sabinus ille, quem uidetis, hospites
ait fuisse mulio celerrimus,
neque ullius uolantis impetum
cisi nequisse praeterire, siue Mantuam
opus foret uolare siue Brixiam,
et hoc negat Tryphonis aemuli domum
negare nobilem insulamue Caeruli,
ubi iste post Sabinus ante Quintio
bidente dicit attondisse forcipe
comata colla, ne Cytorio iugo
premente dura uulnus ederet iuba.
Cremona frigida et lutosa Gallia,
tibi haec fuisse et esse cognitissima
ait Sabinus: ultima ex origine
tua stetisse dicit in uoragine,
tua in palude deposisse sarcinas
et inde tot per orbitosa milia
iugum tulisse, laeua siue dextera
strigare mula siue utrumque coeperat
neque ulla uota semitalibus deis
sibi esse facta, praeter hoc nouissimum,
paterna lora proximumque pectinem.
sed haec prius fuere: nunc eburnea
sedetque sede seque dedicat tibi,
gemelle Castor et gemelle Castoris.




5

Vivamus, mea Lesbia, atque amemus,
rumoresque senum seueriorum
omnes unius aestimemus assis.
soles occidere et redire possunt:
nobis cum semel occidit breuis lux,
nox est perpetua una dormienda.
da mi basia mille, deinde centum,
dein mille altera, dein secunda centum,
deinde usque altera mille, deinde centum.
dein, cum milia multa fecerimus,
conturbabimus illa, ne sciamus,
aut ne quis malus inuidere possit,
cum tantum sciat esse basiorum.




7

Quaeris, quot mihi basiationes
tuae, Lesbia, sint satis superque.
quam magnus numerus Libyssae harenae
lasarpiciferis iacet Cyrenis
oraclum Iouis inter aestuosi
et Batti ueteris sacrum sepulcrum;
aut quam sidera multa, cum tacet nox,
furtiuos hominum uident amores:
tam te basia multa basiare
uesano satis et super Catullo est,
quae nec pernumerare curiosi
possint nec mala fascinare lingua.




8

Miser Catulle, desinas ineptire,
et quod uides perisse perditum ducas.
fulsere quondam candidi tibi soles,
cum uentitabas quo puella ducebat
amata nobis quantum amabitur nulla.
ibi illa multa cum iocosa fiebant,
quae tu uolebas nec puella nolebat,
fulsere uere candidi tibi soles.
nunc iam illa non uult: tu quoque impotens noli,
nec quae fugit sectare, nec miser uiue,
sed obstinata mente perfer, obdura.
uale puella, iam Catullus obdurat,
nec te requiret nec rogabit inuitam.
at tu dolebis, cum rogaberis nulla.
scelesta, uae te, quae tibi manet uita?
quis nunc te adibit? cui uideberis bella?
quem nunc amabis? cuius esse diceris?
quem basiabis? cui labella mordebis?
at tu, Catulle, destinatus obdura.





10

Varus me meus ad suos amores
visum duxerat e foro otiosum,
scortillum, ut mihi tum repente visum est,
non sane illepidum neque invenustum.
huc ut venimus, incidere nobis
sermones varii: in quibus, quid esset
iam Bithynia; quo modo se haberet;
ecquonam mihi profuisset aere.
respondi, id quod erat, nihil neque ipsis
nec praetoribus esse nec cohorti,
cur quisquam caput unctius referret,
praesertim quibus esset irrumator
praetor, nec faceret pili cohortem.

"At certe tamen," inquiunt "quod illic
natum dicitur esse, comparasti
ad lecticam homines." ego, ut puellae
unum me facerem beatiorem,
"Non" inquam "mihi tam fuit maligne,
ut, provincia quod mala incidisset,
non possem octo homines parare rectos."
at mi nullus erat nec hic neque illic,
fractum qui veteris pedem grabati
in collo sibi collocare posset.
hic illa, ut decuit cinaediorem,
"quaeso" inquit mihi, "mi Catulle, paulum
istos commoda; nam volo ad Serapim
deferri." "mane," inquii puellae,
"istud quod modo dixeram me habere,
fugit me ratio: meus sodalis
Cinna est Gaius, is sibi paravit.
verum, utrum illius an mei, quid ad me?
utor tam bene quam mihi pararim.
sed tu insulsa male et molesta vivis,
per quam non licet esse neglegentem."




11

Furi et Aureli comites Catulli,
siue in extremos penetrabit Indos,
litus ut longe resonante Eoa
     tunditur unda,
siue in Hyrcanos Arabesue molles,
seu Sagas sagittiferosue Parthos,
siue quae septemgeminus colorat
     aequora Nilus,
siue trans altas gradietur Alpes,
Caesaris uisens monimenta magni,
Gallicum Rhenum horribile aequor ulti-
     mosque Britannos,
omnia haec, quaecumque feret uoluntas
caelitum, temptare simul parati,
pauca nuntiate meae puellae
     non bona dicta.
cum suis uiuat ualeatque moechis,
quos simul complexa tenet trecentos,
nullum amans uere, sed identidem omnium
     ilia rumpens;
nec meum respectet, ut ante, amorem,
qui illius culpa cecidit uelut prati
ultimi flos, praetereunte postquam
tactus aratro est.




12

Marrucine Asini, manu sinistra
non belle uteris in ioco atque vino:
tollis lintea neglegentiorum.
hoc salsum esse putas? fugit te, inepte;
quamvis sordida res et invenusta est.
non credis mihi? crede Pollioni
fratri, qui tua furta vel talento
mutari velit: est enim leporum
dissertus puer ac facetiarum.
quare aut hendecasyllabos trecentos
exspecta, aut mihi linteum remitte,
quod me non movet aestimatione,
verum est mnemosynum mei sodalis.
nam sudaria Saetaba ex Hiberis
miserunt mihi muneri Fabullus
et Veranius; haec amem necesse est
ut Veraniolum meum et Fabullum.




13

Cenabis bene, mi Fabulle, apud me
paucis, si tibi di favent, diebus,
si tecum attuleris bonam atque magnam
cenam, non sine candida puella
et vino et sale et omnibus cachinnis.
haec si, inquam, attuleris, venuste noster,
cenabis bene, nam tui Catulli
plenus sacculus est aranearum.
sed contra accipies meros amores
seu quid suavius elegantiusve est:
nam unguentum dabo quod meae puellae
donarunt Veneres Cupidinesque,
quod tu cum olfacies, deos rogabis
totum ut te faciant, Fabulle, nasum.




16

Pedicabo ego vos et irrumabo,
Aureli pathice et cinaede Furi,
qui me ex versiculis meis putastis,
quod sunt molliculi, parum pudicum.
nam castum esse decet pium poetam
ipsum, versiculos nihil necesse est;
qui tum denique habent salem ac leporem,
si sunt molliculi ac parum pudici,
et quod pruriat incitare possunt,
non dico pueris, sed his pilosis
qui duros nequeunt movere lumbos.
vos, quod milia multa basiorum
legistis, male me marem putatis?
pedicabo ego vos et irrumabo.




17

o Colonia, quae cupis ponte ludere longo,
et salire paratum habes, sed vereris inepta
crura ponticuli axulis stantis in redivivis,
ne supinus eat cavaque in palude recumbat.
sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat,
in quo vel Salisubsili sacra susciplantur,
munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus.
quendam municipem meum de tuo volo ponte
ire praecipitem in lutum per caputque pedesque,
verum totius ut lacus putidaeque paludis
lividissima maximeque est profunda vorago.
insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar
bimuli tremula patris dormientis in ulna.
cui cum sit viridissimo nupta fore puella
et puella tenellulo delicatior haedo,
adservanda nigerrimis diligentius uvis,
ludere hanc sinit ut lubet, nec pili facit uni,
nec se sublevat ex sua parte; sed velut alnus
in fossa Liguri iacet suppernata securi,
tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam,
talis iste merus stupor nil videt, nihil audit;
ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit.
nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum,
si pote stolidum repente excitare veternum,
et supinum animum in gravi derelinquere caeno,
ferream ut soleam tenaci in voragine mula.




31

Paene insularum, Sirmio, insularumque
ocelle, quascumque in liquentibus stagnis
marique vasto fert uterque Neptunus,
quam te libenter quamque laetus inviso,
vix mi ipse credens Thyniam atque Bithynos
liquisse campos et videre te in tuto.
o quid solutis est beatius curis,
cum mens onus reponit, ac peregrino
labore fessi venimus larem ad nostrum,
desideratoque acquiescimus lecto?
hoc est quod unum est pro laboribus tantis.
salve, o venusta Sirmio, atque ero gaude
gaudete, vosque lucidae lacus undae
ridete quidquid est domi cachinnorum.




36

Annales Volusi, cacata carta,
uotum soluite pro mea puella.
nam sanctae Veneri Cupidinique
uouit, si sibi restitutus essem
desissemque truces uibrare iambos,
electissima pessimi poetae
scripta tardipedi deo daturam
infelicibus ustulanda lignis.
et hoc pessima se puella uidit
iocose lepide uouere diuis.
nunc o caeruleo creata ponto,
quae sanctum Idalium Vriosque apertos
quaeque Ancona Cnidumque harundinosam
colis quaeque Amathunta quaeque Golgos
quaeque Durrachium Hadriae tabernam,
acceptum face redditumque uotum,
si non illepidum neque inuenustum est.
at uos interea uenite in ignem,
pleni ruris et inficetiarum.
annales Volusi, cacata carta.




39

Egnatius, quod candidos habet dentes,
renidet usque quaque. Si ad rei ventum est
subsellium, cum orator excitat fletum,
renidet ille; si ad pii rogum fili lugetur,
orba cum flet unicum mater, renidet ille;
quidquid est, ubicumque est, quodcumque agit,
renidet: hunc habet morbum,
neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum.
quare monendum es mihi, bone Egnati.
si urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs
aut pinguis Umber aut obesus Etruscus
aut Lanuvinus ater atque dentatus
aut Transpadanus, ut meos quoque attingam,
aut quilubet, qui puriter lavit dentes,
tamen renidere usque quaque te nollem:
nam risu inepto res ineptior nulla est.
nunc Celtiber es: Celtiberia in terra,
quod quisque minxit, hoc sibi solet mane
dentem atque russam defricare gingivam;
ut, quo iste vester expolitior dens est,
hoc te amplius bibisse praedicet loti.




40

Quaenam te mala mens, miselle Rauide,
agit praecipitem in meos iambos?
quis deus tibi non bene aduocatus
uecordem parat excitare rixam?
an ut peruenias in ora uulgi?
quid uis? qualubet esse notus optas?
eris, quandoquidem meos amores
cum longa uoluisti amare poena.




41

Ameana puella defututa
tota milia me decem poposcit,
ista turpiculo puella naso,
decoctoris amica Formiani.
propinqui, quibus est puella curae,
amicos medicosque convocate:
non est sana puella, nec rogare
qualis sit solet aes imaginosum.




42

Adeste, hendecasyllabi, quot estis
omnes undique, quotquot estis omnes.
iocum me putat esse moecha turpis,
et negat mihi nostra reddituram
pugillaria, si pati potestis.
persequamur eam et reflagitemus.
quae sit, quacritis? illa, quam videtis
turpe incedere, mimice ac moleste
ridentem catuli ore Gallicani.
circumsistite eam et reflagitate:
O moecha putida, redde codicillos,
redde, putida moecha, codicillos!"
non assis facis? o lutum, lupanar,
aut si perditius potest quid esse.
sed non est tamen hoc satis putandum.
quod si non aliud potest, ruborem
ferreo canis exprimamus ore.
conclamate iterum abtiore voce
Moecha putida, redde codicillos,
redde, putida moecha, codicilos!
sed nil proficimus, nihil movetur.
mutanda est ratio modusque vobis,
siquid proficere amplius potestis:
"pudica et proba, redde codicillos."




43

Salve, nec minimo puella naso
nec bello pede nec nigris ocellis
nec longis digitis nec ore sicco
nec sane nimis elegante lingua,
decoctoris amica Formiani.
ten prouincia narrat esse bellam?
tecum Lesbia nostra comparatur?
o saeclum insapiens et infacetum!




45

Acmen Septimius suos amores
tenens in gremio "mea" inquit "Acme,
ni te perdite amo atque amare porro
omnes sum assidue paratus annos,
quantum qui pote plurimum perire,
solus in Libya Indiaque tosta
caesio veniam obvius leoni."
hoc ut dixit, Amor sinistra ut ante
dextra sternuit approbationem.

at Acme leviter caput reflectens
et dulcis pueri ebrios ocellos
illo purpureo ore saviata,
"sic," inquit mea vita Septimille,
huic uni domino usque serviamus,
ut multo mihi maior acriorque
ignis mollibus ardet in medullis."
hoc ut dixit, Amor sinistra ut ante
dextra sternuit approbationem.

nunc ab auspicio bono profecti
mutuis animis amant amantur.
unam Septimius misellus Acmen
mavult quam Syrias Britanniasque:
uno in Septimio fidelis Acme
facit delicias libidinesque.
quis ullos homines beatiores
vidit, quis venerem auspicatiorem?





46

lam ver egelidos refert tepores,
iam caeli furor aequinoctialis
iucundis Zephyri silescit auris.
linquantur Phrygii, Catulle, campi
Nicaeaeque ager uber aestuosae:
ad claras Asiae volemus urbes.
iam mens praetrepidans avet vagari,
iam laeti studio pedes vigescunt.
o dulces comitum valete coetus,
longe quos simul a domo profectos
diversae vane viae reportant.




47

Porci et Socration, duae sinistrae
Pisonis, scabies famesque mundi,
vos Veraniolo meo et Fabullo
verpus praeposuit Priapus ille?
vos convivia lauta sumptuose
de die facitis, mei sodales
quaerunt in trivio vocationes?




49

Dissertissime Romuli nepotum,
quot sunt quotque fuere, Marce Tulli,
quotque post aliis erunt in annis,
gratias tibi maximas Catullus agit
pessimus ommum poeta,
tanto pessimus omnium poeta
quanto tu optimus omnium patronus.





51

Ille mi par esse deo uidetur,
ille, si fas est, superare diuos,
qui sedens aduersus identidem te
     spectat et audit

dulce ridentem, misero quod omnis
eripit sensus mihi: nam simul te,
Lesbia, aspexi, nihil est super mi
     [vocis in ore].

lingua sed torpet, tenuis sub artus
flamma demanat, sonitu suopte
tintinant aures, gemina et teguntur
     lumina nocte.

otium, Catulle, tibi molestum est:
otio exsultas nimiumque gestis:
otium et reges prius et beatas
     perdidit urbes.




52

Quid est, Catulle? quid moraris emori?
sella in curuli struma Nonius sedet;
per consulatum peierat Vatinius;
quid est, Catulle? quid moraris emori?




53

Risi nescio quem modo e corona,
qui, cum mirifice Vatiniana
meus crimina Calvus explicasset,
admirans ait haec manusque tollens:
di magni, salaputium disertum!




57

Pulcre convenit improbis cinaedis,
Mamurrae pathicoque Caesarique.
nec mirum: maculae pares utrisque,
urbana altera et illa Formiana,
impressae resident nec eluentur:
morbosi pariter, gemelli utrique,
uno in lecticulo erudituli ambo,
non hic quam ille magis vorax adulter,
rivales socii et puellularum.
pulcre convenit improbis cinaedis.




58

Caeli, Lesbia nostra, Lesbia illa,
illa Lesbia, quam Catullus unam
plus quam se atque suos amavit omnes,
nunc in quadriviis et angiportis
glubit magnanimi Remi nepotes.




59

Bononiensis Rufa Rufulum fellat
uxor Meneni, saepe quam in sepulcretis
vidistis ipso rapere de rogo cenam,
cum devolutum ex igne prosequens panem
ab semiraso tunderetur ustore.




61

Collis O Heliconii
cultor, Uraniae genus,
qui rapis teneram ad virum
virginem, O Hymenaee Hymen
O Hymen Hymenaee.

cinge tempora floribus
suave olentis amaraci,
flammeum cape, laetus huc
huc veni, niveo gerens
luteum pede soccum

excitusque hilari die,
nuptialia concinens
voce carmina tinnula,
pelle humum pedibus, manu
pineam quate taedam

namque Junia Manlia,
qualis Idalium colens
venit ad Phrygium Venus
iudicem, bona cum bona
nubet alite Virgo,

floridis velut enitens
myrtus Asia ramulis
quos Hamadryades deae
ludicrum sibi roscido
nutriunt umore:

quare age, huc aditum ferens,
perge linquere Thespiae
rupis Aonios specus,
nympha quos super irrigat
frigerans Aganippe

ac domum dominam
voca coniugis cupidam novi,
mentem amore revinciens,
ut tenax hedera huc et huc
arborem implicat errans.

vosque item simul, integrae
virgines, quibus advenit
par dies, agite in modum
dicite, o Hymenaee Hymen,
o Hymen Hymenaee,

ut lubentius, audiens
se citarier ad suum
munus, huc aditum ferat
dux bonae Veneris, boni
coniugator amoris.

quis deus magis anxiis
est petendus amantibus?
quem colent homines magis
caelitum, o Hymenaee Hymen,
o Hymen Hymenaee?

te suis tremulus parens
invocat, tibi virgines
zonula soluunt sinus,
te timens cupida novus
captat aure maritus.

tu fero iuveni in manus
floridam ipse puellulam
dedis a gremio suae
matris, o Hymenaee Hymen,
o Hymen Hymenaee.

nil potest sine te Venus,
fama quod bona comprobet,
commodi capere, at potest
te volente. quis huic deo
compararier ausit?

nulla quit sine te domus
liberos dare, nec parens
stirpe nitier; at potest
te volente. quis huic
deo compararier ausit?

quae tuis careat sacris,
non queat dare praesides
terra finibus; at queat
te volente. quis huic deo
compararier ausit?

claustra pandite ianuae;
virgo, ades. viden ut faces
splendidas quatiunt comas?
..........................
..........................

..........................
..........................
tardet ingenuus pudor.
quem tamen magis audiens
flet quod ire necesse est.

flere desine. non tibi, Au-
runculeja, periculum est
ne qua femina pulcrior
clarum ab Oceano diem
viderit venientem.

talis in vario solet
divitis domini hortulo
stare flos hyacinthinus.
sed moraris, abit dies.
prodeas, nova nupta.

prodeas, nova nupta, si
iam videtur, et audias
nostra verba. viden? faces
aureas quatiunt comas;
prodeas, nova nupta.

non tuus levis in mala
deditus vir adultera,
probra turpia persequens,
a tuis teneris volet
secubare papillis,

lenta sed velut adsitas
vitis implicat arbores,
implicabitur in tuum
complexum. sed abit dies;
prodeas, nova nupta.

o cubile, quod omnibus
.......................
.......................
.......................
candido pede lecti,

quae tuo veniunt ero,
quanta gaudia, quae vaga
nocte, quae medio die
gaudeat! sed abit dies;
prodeas, nova nupta.

tollite, o pueri, faces:
flammeum video venire.
ite concinite in modum
io Hymen Hymenaee io,
io Hymen Hymenaee.

ne diu taceat procax
Fescennina iocatio,
nec nuces pueris neget
desertum domini audiens
concubinus amorem.

da nuces pueris, iners
concubine; satis diu
lusisti nucibus; libet
iam servire Talasio.
concubine, nuces da.

sordebant tibi vilicae,
concubine, hodie atque heri;
nunc tuum cinerarius
tondet os. miser a miser
concubine, nuces da.

diceris male te a tuis
unguentate glabris, marite,
abstinere, sed abstine.
io Hymen Hymenaee io,
io Hymen Hymenaee.

scimus haec tibi quae licent
sola cognita, sed marito
ista non eadem licent.
io Hymen Hymenaee io,
io Hymen Hymenaee.

nupta, tu quoque quae tuus
vir petet cave ne neges,
ni petitum aliunde eat.
io Hymen Hymenaee io,
io Hymen Hymenaee.

en tibi domus ut potens
et beata viri tui,
quae tibi sine serviat
io Hymen Hymenaee io,
io Hymen Hymenaee

usque, dum tremulum movens
cana tempus anilitas
omnia omnibus annuit.
io Hymen Hymenaee io,
io Hymen Hymenaee.

transfer omine cum bono
limen aureolos pedes,
rasilemque subi forem.
io Hymen Hymenaee io,
io Hymen Hymenaee.

aspice intus ut accubans
vir tuus Tyrio in toro
totus immineat tibi.
io Hymen Hymenaee io,
io Hymen Hymenaee.

illi non minus ac tibi
pectore urit in intimo
flamma, sed penite magis.
io Hymen Hymenaee io,
io Hymen Hymenaee.

mitte brachiolum teres,
praetextate, puellulae:
jam cubile adeat viri.
io Hymen Hymenaee io,
io Hymen Hymenaee.

vos bonae senibus viris
cognitae bene feminae
collocate puellulam.
io Hymen Hymenaee io,
io Hymen Hymenaee.

iam licet venias, marite:
uxor in thalamo tibi est,
ore floridulo nitens,
alba parthenice velut
luteumve papaver.

at, marite, ita me iuvent
caelites, nihilo minus
pulcer es, neque te Venus
neglegit. sed abit dies;
perge, ne remorare.

non diu remoratus es:
iam venis. bona te Venus
iuverit, quoniam palam
quod cupis cupis, et bonum
non abscondis amorem.

ille pulveris Africi
siderumque micantium
subducat numerum prius,
qui vestri numerare vult
multa milia ludi.

ludite ut lubet, et brevi
liberos date. non decet
tam vetus sine liberis
nomen esse, sed indidem
semper ingenerari.

Torquatus volo parvulus
matris e gremio suae
porrigens teneras manus
dulce rideat ad patrem
semihiante labello.

sit suo similis patri
Manlio, ut facile obviis
noscitetur ab insciis
et pudicitiam suae
matris indicet ore.

talis illius a bona
matre laus genus approbet,
qualis unica ab optima
matre Telemacho manet
fama Penelopaeo.

claudite ostia, virgines:
lusimus satis. at, boni
coniuges, bene vivite et
munere assiduo valentem
exercete iuventam.




63

super alta vectus Attis celeri rate maria
Phrygium ut nemus citato cupide pede tetegit
adiitque opaca silvis redimita loca deae
stimulatus ibi furenti rabie, vagus animis,
devolsit ile acuto sibi pondera silicis.

Itaque ut relicta sensit sibi membra sine viro,
etiam recente terrae sola sanguine maculans,
niveis citata cepit manibus leve tympanum,
tympanum tuom, Cybele, tua, mater initia,
quatiensque terga taurei teneris cava digitis
canere haec suis adorta est tremebunda comitibus.

"agite ite ad alta, Gallae, Cybeles nemora simul,
simul ite, Dindymenae dominae vaga pecora,
aliena quae petentes velut exiles loca
sectam mean executae duce me mihi comites
rapidum salum tulistis truculentaque pelagi
et corpus evirastis Veneris nimio odio,.
hilatate aere citatis erroribus animum.
more tarda mente cedat, simul ite, sequimini
Phrygiam ad domum Cybeles, Phrygia ad nemora deae,
ubi cymbalum sonat vox, ubi tympana reboant,
tibicen ubi canit Phryx curvo grave calamo,
ubi capita Maenades vi iaciunt hederigerae,
ubi sacra sancta acutis ululatibus agitant,
ubi suevit illa divae volitare vaga cohors."

simul haec comitibus Attis cecenit notha mulier,
thiasus repente linguis trepedantibus ululat,
leve tympanum remugit, cava cymbala recrepant,
viridem citus adit Idam properante pede chorus.
furibunda simul anhelans vaga vadit animum agens
comitata tympano Attis per opaca nemora dux
veluti iuvenca vitans onus indomita iugi.
rapidae ducem sequuntur Gallae properipedem.
Itaque ut domum Cybeles tetigere lassulae,
nimio e labore somnum capiunt sine cerere.
Piger his labante languore oculos sopor operit,
abit in quiete molli rabidus furor animi.

Sed ubi oris aurei Sol radiantibus oculis
lustravit aetherum album, sola dura, mare ferum,
pepulitque noctis umbras vegetis sonipedibus,
ibi somnus excitam Attin fugiens citus abiit.
Trepidante eum recepit dea Pasithea sinu.
Ita de quiete molli rapida sine rabe
simul ipsa pectore Attis sua facta recoluit
liquidaque menta visit sine queis ubique foret,
animo aestuante rursum reditum ad vada tetulit.
Ibi maria vasta visens lacrimantibus oculis
patriam allocuta maesta'st ita voce miseriter.

"Patria o mei creatrix, patria o mea genetrix
qgo quam miser relinquens, dominos ut herifugae
famuli solent, ad Idae tetuli nemora pedem,
ut apud nivem et ferarum gelida stabula forem
et ferarum omnia adirem furibunda latibula.
Ubinam aut quibus locis te positam, patria, reor?
Cupit ipsa pupula ad te sibi dirigere aciem,
rabie fera carens dum breve tempus animus est.
Egone a mea remota haec ferar in nemora domo?
Patria, bonis, amicis, genitoribus abero?
Abero foro, palaestra, stadio et gymnasiis?
Miser ah miser, querendum est etiam et etiam, anime.
Quod enim genus figurae'st ego quod non habuerim?
Ego mulier? ego adolescens, ego ephebus, ego puer
ego gymnasi fui flos, ego eram decus olei,
mihi ianuae frequentes, mihi limina tepida,
mihi floridis corollis redimita domus erat
linquendum ubi esset orto mihi sole cubiculum.
Ego nunc deum ministra et Cybeles famula ferar?
Ego Maenas, ego pars mei, ego vir sterilis ero.
ego viridis algida Idae nive amicta loca colam?
Ego citam agam sub altis Phrygiae columinibus
ubi cerva silvicultrix, ubi aper nemorivagus?
Iam iam dolet quod egi, iam iamque paenitet."

Roseis ut huic labellis sonitus abiit celer
geminae matris ad aures nova nuntia referens,
ibi iuncta iuga resolvens Cybele leonibus
laevumque pecoris hostem stimulans ita loquitur:
"Agedum" inquit "age ferox, i, face ut hunc furor agitet.
Fac'uti furoris ictu reditum in nemora ferat,
mea libere nimis qui fugere imperia cupit.
Age caede terga cauda, tua verbera patere,
face cuncta mugienti fremitu loca retonent,
rutilam ferox torosa cervice quate iubam.

Ait haec minax Cybele religatque iuga manu.
Ferus ipse sese adhortans rapidum incitat animo,
vadit, fremit, refringit virgulta pede vago,
at ubi humida albicantis loca litoris adiit,
teneramque vidit Attin prope marmora pelagi,
facit impetum. Illa demens fugit in nemora fera,
ibi semper omne vitae spatium famula fuit.

Dea, magna dea, Cybele, dea domina Dindymei,
procus a mea tuus sit furor omnis, hera, domo,
alios ago incitatos, alios age rabidos




70

Nulli se dicit mulier mea nubere malle
     quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat.
dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti,
     in uento et rapida scribere oportet aqua.




72

Dicebas quondam solum te nosse Catullum,
     Lesbia, nec prae me uelle tenere Iouem.
dilexi tum te non tantum ut uulgus amicam,
     sed pater ut gnatos diligit et generos.
nunc te cognoui: quare etsi impensius uror,
     multo mi tamen es uilior et leuior.
qui potis est, inquis? quod amantem iniuria talis
     cogit amare magis, sed bene uelle minus.




75

Huc est mens deducta tua, mea Lesbia, culpa
     atque ita se officio perdidit ipsa suo,
ut iam me bene velle queat tibi, si optima fias,
nec desistere amare, omnia si facias.




76

Siqua recordanti benefacta priora uoluptas
     est homini, cum se cogitat esse pium,
nec sanctam uiolasse fidem, nec foedere nullo
     diuum ad fallendos numine abusum homines,
multa parata manent in longa aetate, Catulle,
     ex hoc ingrato gaudia amore tibi.
nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt
     aut facere, haec a te dictaque factaque sunt.
omnia quae ingratae perierunt credita menti.
     quare iam te cur amplius excrucies?
quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis,
     et dis inuitis desinis esse miser?
difficile est longum subito deponere amorem,
     difficile est, uerum hoc qua lubet efficias:
una salus haec est. hoc est tibi peruincendum,
     hoc facias, siue id non pote siue pote.
o di, si uestrum est misereri, aut si quibus umquam
     extremam iam ipsa in morte tulistis opem,
me miserum aspicite et, si uitam puriter egi,
     eripite hanc pestem perniciemque mihi,
quae mihi subrepens imos ut torpor in artus
     expulit ex omni pectore laetitias.
non iam illud quaero, contra me ut diligat illa,
     aut, quod non potis est, esse pudica uelit:
ipse ualere opto et taetrum hunc deponere morbum.
     o di, reddite mi hoc pro pietate mea.




78-b

.........................
sed nunc id doleo, quod purae pura puellae
     savia comminxit spurca saliva tua.
verum id non impune feres, nam te omnia saecla
     noscent et qui sis, fama loquetur anus.





79

Lesbius est pulcer, quid ni? quem Lesbia malit
     quam te cum tota gente, Catulle, tua.
Sed tamen his pulcer vendat cum gente Catullum
     si tria notorum savia repperit.




182

Quinti, si tibi vis oculos debere Catullum,,
     aut aliud si quid carius est oculis,
eripere ei noli, multo quod carius illi
     est oculis, si quid carius est oculis.




83

Lesbia mi praesente uiro mala plurima dicit:
     haec illi fatuo maxima laetitia est.
mule, nihil sentis? si nostri oblita taceret,
     sana esset: nunc quod gannit et obloquitur,
non solum meminit, sed, quae multo acrior est res,
     irata est. hoc est, uritur et loquitur.




84

Chommoda dicebat, si quando commoda vellet
     dicere, et insidias Arrius hinsidias,
et tumn mirifice sperabat se esse locutum,
     cum quantum poterat dixerat hinsidias.
credo, sic mater, sic liber avunculus eius,
     sic maternus avus dixerat atque avia.
hoc misso in Syriam requierant omnibus aures:
     audibant eadem haec leniter et leviter,
nec sibi postilla metuebant talia verba,
     cum subito affertur nuntius horribilis,
lonios fluctus, postquam illuc Arrius isset,
     iam non lonios esse sed Hionios..




85

Odi et amo. quare id faciam, fortasse requiris.
     nescio, sed fieri sentio et excrucior.




86

Quintia formosa est multis. mihi candida, longa,
     recta est: haec ego sic singula confiteor.
totum illud formosa nego: nam nulla uenustas,
     nulla in tam magno est corpore mica salis.
Lesbia formosa est, quae cum pulcerrima tota est,
     tum omnibus una omnis surripuit Veneres.




87

Nulla potest mulier tantum se dicere amatam
     uere, quantum a me Lesbia amata mea est.
nulla fides ullo fuit umquam foedere tanta,
     quanta in amore tuo ex parte reperta mea est.




92

Lesbia mi dicit semper male nec tacet umquam
     de me. Lesbia me dispeream nisi amat.
quo signo? qua sunt totidem mea: deprecor illam
     assidue, verum dispeream nisi amo.





93

Nil nimium studeo, Caesar, tibi velle placere,
     nec scire utrum sis albus an ater homo.




101

Multas per gentes et multa per aequora vectus
     advenio has miseras, frater, ad inferias,
ut te postremo donarem munere mortis
     et multam nequiquam adloquerer cinerem,
quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum.
     heu miser indigne frater adempte mihi.
nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum
     tradita sunt tristi munere ad inferias,
accipe fraterno multum manantia fletu
     atque in perpetuum, frater, ave atque vale.




104

Credis me potuisse meae maledicere vitae,
      ambobus mihi quae carior est oculos.
non potui, ne si possem, tam perdite amarem.
      sed tu cum Tappone omnia monstra facis.




105

Mentula conatur Pipleium scandere montem.
Musae furcillis praecipitem eiciunt




107

Si quicquam cupido optantique obtigit unquam
     insperanti, hoc est gratum animo proprie.
quare hoc est gratum nobis quoque, carius auro
     quod te restituis, Lesbia, mi cupido.
Restituis cupido atque insperanti, ipsa refers te
     nobis, o lucem candidiore nota.
quis me uno vivit felicior aut magis hac quid
     optandum vita dicere quid poterit?




109

Iucundum, mea vita, mihi proponis amorem
     hunc nostrum inter nos perpetuum usque fore.
di magni, facite ut vere promittere possit,
     atque id sincere dicat et ex animo,
ut liceat nobis tota perducere vita
     aeternum hoc sanctae foedus amicitiae.




William Harris
Prof. Em. Middlebury College
www.middlebury.edu/~harris