VERGIL'S LATIN IN ANCIENT FORMATS

When we read a modern text of Latin literature, we often forget that the appearance of the work in our font, in our page layout, with our punctuation, paragraphing and spacing between words (which the Romans did not have) --- we forget that the 'look" of the original was entirely different, in fact strange and foreign to our eyes and sensibilities. For this reason I have printed here several versions of the first hundred lines of the Aeneid, to give you something to compare with a modern OCT or Loeb text. See what you think!

It is the third version below which will really test you reading comprehension, and with the note prefacing it, perhaps change some of your ideas about how poems, both ancient and also modern, should be read.

arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris
Italiam fato profugus Laviniaque venit
litora, multum ille et terris iactatus et alto
vi superum, saevae memorem Iunonis ob iram,
multa quoque et bello passus, dum conderet urbem
inferretque deos Latio; genus unde Latinum
Albanique patres atque altae moenia Romae.
Musa, mihi causas memora, quo numine laeso
quidve dolens regina deum tot volvere casus
insignem pietate virum, tot adire labores
impulerit. tantaene animis caelestibus irae?
urbs antiqua fuit (Tyrii tenuere coloni)
Karthago, Italiam contra Tiberinaque longe
ostia, dives opum studiisque asperrima belli,
quam Iuno fertur terris magis omnibus unam
posthabita coluisse Samo. hic illius arma,
hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse,
si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque.
progeniem sed enim Troiano a sanguine duci
audierat Tyrias olim quae verteret arces;
hinc populum late regem belloque superbum
venturum excidio Libyae; sic volvere Parcas.
id metuens veterisque memor Saturnia belli,
prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis_
necdum etiam causae irarum saevique dolores
exciderant animo; manet alta mente repostum
iudicium Paridis spretaeque iniuria formae
et genus invisum et rapti Ganymedis honores:
his accensa super iactatos aequore toto
Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli,
arcebat longe Latio, multosque per annos
errabant acti fatis maria omnia circum.
tantae molis erat Romanam condere gentem.
vix e conspectu Siculae telluris in altum
vela dabant laeti et spumas salis aere ruebant,
cum Iuno aeternum servans sub pectore vulnus
haec secum: "mene incepto desistere victam
nec posse Italia Teucrorum avertere regem!
quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem
Argivum atque ipsos potuit summergere ponto
unius ob noxam et furias Aiacis Oilei?
ipsa Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem
disiecitque rates evertitque aequora ventis,
illum exspirantem transfixo pectore flammas
turbine corripuit scopuloque infixit acuto;
ast ego, quae divum incedo regina Iovisque
et soror et coniunx, una cum gente tot annos
bella gero. et quisquam numen Iunonis adorat
praeterea aut supplex aris imponet honorem?"
talia flammato secum dea corde volutans
nimborum in patriam, loca feta furentibus Austris,
Aeoliam venit. hic vasto rex Aeolus antro
luctantis ventos tempestatesque sonoras
imperio premit ac vinclis et carcere frenat.
illi indignantes magno cum murmure montis
circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce
sceptra tenens mollitque animos et temperat iras.
ni faciat, maria ac terras caelumque profundum
quippe ferant rapidi secum verrantque per auras;
sed pater omnipotens speluncis abdidit atris
hoc metuens molemque et montis insuper altos
imposuit, regemque dedit qui foedere certo
et premere et laxas sciret dare iussus habenas.
ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est:
"Aeole (namque tibi divum pater atque hominum rex
et mulcere dedit fluctus et tollere vento),
gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor
Ilium in Italiam portans victosque penatis:
incute vim ventis submersasque obrue puppis,
aut age diversos et dissice corpora ponto.
sunt mihi bis septem praestanti corpore Nymphae,
quarum quae forma pulcherrima Deiopea,
conubio iungam stabili propriamque dicabo,
omnis ut tecum meritis pro talibus annos
exigat et pulchra faciat te prole parentem."
Aeolus haec contra: "tuus, o regina, quid optes
explorare labor; mihi iussa capessere fas est.
tu mihi quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovemque
concilias, tu das epulis accumbere divum
nimborumque facis tempestatumque potentem."
haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem
impulit in latus; ac venti velut agmine facto,
qua data porta, ruunt et terras turbine perflant.
incubuere mari totumque a sedibus imis
una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis
Africus, et vastos voluunt ad litora fluctus.
insequitur clamorque virum stridorque rudentum;
eripiunt subito nubes caelumque diemque
Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra;
intonuere poli et crebris micat ignibus aether
praesentemque viris intentant omnia mortem.
extemplo Aeneae solvuntur frigore membra;
ingemit et duplicis tendens ad sidera palmas
talia voce refert: "o terque quaterque beati,
quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis
contigit oppetere! o Danaum fortissime gentis
Tydide! mene Iliacis occumbere campis
non potuisse tuaque animam hanc effundere dextra......incubuere mari totumque a sedibus imis

una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis

Africus, et vastos voluunt ad litora fluctus.

insequitur clamorque virum stridorque rudent incubuere mari totumque a sedibus imis

una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis

Africus, et vastos voluunt ad litora fluctus.

insequitur clamorque virum stridorque rudent -------------------------------------------------------

ARMA VIRUMQUE CANO, TROIAE QUI PRIMUS AB ORIS
ITALIAM FATO PROFUGUS LAVINIAQUE VENIT
LITORA, MULTUM ILLE ET TERRIS IACTATUS ET ALTO
VI SUPERUM, SAEVAE MEMOREM IUNONIS OB IRAM,
MULTA QUOQUE ET BELLO PASSUS, DUM CONDERET URBEM
INFERRETQUE DEOS LATIO; GENUS UNDE
ALBANIQUE PATRES ATQUE ALTAE MOENIA ROMAE.
MUSA, MIHI CAUSAS MEMORA, QUO NUMINE LAESO
QUIDVE DOLENS REGINA DEUM TOT VOLVERE
INSIGNEM PIETATE VIRUM, TOT ADIRE LABORES
IMPULERIT. TANTAENE ANIMIS CAELESTIBUS IRAE?
URBS ANTIQUA FUIT (TYRII TENUERE COLONI)
KARTHAGO, ITALIAM CONTRA TIBERINAQUE LONGE
OSTIA, DIVES OPUM STUDIISQUE ASPERRIMA BELLI,
QUAM IUNO FERTUR TERRIS MAGIS OMNIBUS UNAM
POSTHABITA COLUISSE SAMO. HIC ILLIUS ARMA,
HIC CURRUS FUIT; HOC REGNUM DEA GENTIBUS ESSE,
SI QUA FATA SINANT, IAM TUM TENDITQUE FOVETQUE.
PROGENIEM SED ENIM TROIANO A SANGUINE DUCI
AUDIERAT TYRIAS OLIM QUAE VERTERET ARCES;
HINC POPULUM LATE REGEM BELLOQUE SUPERBUM
VENTURUM EXCIDIO LIBYAE; SIC VOLVERE PARCAS.
ID METUENS VETERISQUE MEMOR SATURNIA BELLI,
PRIMA QUOD AD TROIAM PRO CARIS GESSERAT ARGIS_
NECDUM ETIAM CAUSAE IRARUM SAEVIQUE DOLORES
EXCIDERANT ANIMO; MANET ALTA MENTE REPOSTUM
IUDICIUM PARIDIS SPRETAEQUE INIURIA FORMAE
ET GENUS INVISUM ET RAPTI GANYMEDIS HONORES:
HIS ACCENSA SUPER IACTATOS AEQUORE TOTO
TROAS, RELIQUIAS DANAUM ATQUE IMMITIS ACHILLI,
ARCEBAT LONGE LATIO, MULTOSQUE PER ANNOS
ERRABANT ACTI FATIS MARIA OMNIA CIRCUM.
TANTAE MOLIS ERAT ROMANAM CONDERE GENTEM.
VIX E CONSPECTU SICULAE TELLURIS IN ALTUM
VELA DABANT LAETI ET SPUMAS SALIS AERE RUEBANT,
CUM IUNO AETERNUM SERVANS SUB PECTORE VULNUS
HAEC SECUM: "MENE INCEPTO DESISTERE VICTAM
NEC POSSE ITALIA TEUCRORUM AVERTERE REGEM!
QUIPPE VETOR FATIS. PALLASNE EXURERE CLASSEM
ARGIVUM ATQUE IPSOS POTUIT SUMMERGERE PONTO
UNIUS OB NOXAM ET FURIAS AIACIS OILEI?
IPSA IOVIS RAPIDUM IACULATA E NUBIBUS IGNEM
DISIECITQUE RATES EVERTITQUE AEQUORA VENTIS,
ILLUM EXSPIRANTEM TRANSFIXO PECTORE FLAMMAS
TURBINE CORRIPUIT SCOPULOQUE INFIXIT ACUTO;
AST EGO, QUAE DIVUM INCEDO REGINA IOVISQUE
ET SOROR ET CONIUNX, UNA CUM GENTE TOT ANNOS
BELLA GERO. ET QUISQUAM NUMEN IUNONIS ADORAT
PRAETEREA AUT SUPPLEX ARIS IMPONET HONOREM?"
TALIA FLAMMATO SECUM DEA CORDE VOLUTANS
NIMBORUM IN PATRIAM, LOCA FETA FURENTIBUS AUSTRIS,
AEOLIAM VENIT. HIC VASTO REX AEOLUS ANTRO
LUCTANTIS VENTOS TEMPESTATESQUE SONORAS
IMPERIO PREMIT AC VINCLIS ET CARCERE FRENAT.
ILLI INDIGNANTES MAGNO CUM MURMURE MONTIS
CIRCUM CLAUSTRA FREMUNT; CELSA SEDET AEOLUS ARCE
SCEPTRA TENENS MOLLITQUE ANIMOS ET TEMPERAT IRAS.
NI FACIAT, MARIA AC TERRAS CAELUMQUE PROFUNDUM
QUIPPE FERANT RAPIDI SECUM VERRANTQUE PER AURAS;
SED PATER OMNIPOTENS SPELUNCIS ABDIDIT ATRIS
HOC METUENS MOLEMQUE ET MONTIS INSUPER ALTOS
IMPOSUIT, REGEMQUE DEDIT QUI FOEDERE CERTO
ET PREMERE ET LAXAS SCIRET DARE IUSSUS HABENAS.
AD QUEM TUM IUNO SUPPLEX HIS VOCIBUS USA EST:
"AEOLE (NAMQUE TIBI DIVUM PATER ATQUE HOMINUM REX
ET MULCERE DEDIT FLUCTUS ET TOLLERE VENTO),
GENS INIMICA MIHI TYRRHENUM NAVIGAT AEQUOR
ILIUM IN ITALIAM PORTANS VICTOSQUE PENATIS:
INCUTE VIM VENTIS SUBMERSASQUE OBRUE PUPPIS,
AUT AGE DIVERSOS ET DISSICE CORPORA PONTO.
SUNT MIHI BIS SEPTEM PRAESTANTI CORPORE NYMPHAE,
QUARUM QUAE FORMA PULCHERRIMA DEIOPEA,
CONUBIO IUNGAM STABILI PROPRIAMQUE DICABO,
OMNIS UT TECUM MERITIS PRO TALIBUS ANNOS
EXIGAT ET PULCHRA FACIAT TE PROLE PARENTEM."
AEOLUS HAEC CONTRA: "TUUS, O REGINA, QUID OPTES
EXPLORARE LABOR; MIHI IUSSA CAPESSERE FAS EST.
TU MIHI QUODCUMQUE HOC REGNI, TU SCEPTRA IOVEMQUE
CONCILIAS, TU DAS EPULIS ACCUMBERE DIVUM
NIMBORUMQUE FACIS TEMPESTATUMQUE POTENTEM."
HAEC UBI DICTA, CAVUM CONVERSA CUSPIDE MONTEM
IMPULIT IN LATUS; AC VENTI VELUT AGMINE FACTO,
QUA DATA PORTA, RUUNT ET TERRAS TURBINE PERFLANT.
INCUBUERE MARI TOTUMQUE A SEDIBUS IMIS
UNA EURUSQUE NOTUSQUE RUUNT CREBERQUE PROCELLIS
AFRICUS, ET VASTOS VOLUUNT AD LITORA FLUCTUS.
INSEQUITUR CLAMORQUE VIRUM STRIDORQUE RUDENTUM;
ERIPIUNT SUBITO NUBES CAELUMQUE DIEMQUE
TEUCRORUM EX OCULIS; PONTO NOX INCUBAT ATRA;
INTONUERE POLI ET CREBRIS MICAT IGNIBUS AETHER
PRAESENTEMQUE VIRIS INTENTANT OMNIA MORTEM.
EXTEMPLO AENEAE SOLVUNTUR FRIGORE MEMBRA;
INGEMIT ET DUPLICIS TENDENS AD SIDERA PALMAS
TALIA VOCE REFERT: "O TERQUE QUATERQUE BEATI,
QUIS ANTE ORA PATRUM TROIAE SUB MOENIBUS ALTIS
CONTIGIT OPPETERE! O DANAUM FORTISSIME GENTIS
TYDIDE! MENE ILIACIS OCCUMBERE CAMPIS
NON POTUISSE TUAQUE ANIMAM HANC EFFUNDERE DEXTRA...
------------------------------------------------------------

The interesting things about the following version is that is matches pretty well the small uncial texts of the Roman schools. Clearly the Romans phonated when they read, the evidence for this is the gentleman's villa 'reading room' which was separate from other quarters. And St Augustine much later remarks that monks stopped at his door in amazement to watch his lips move as he read, not because the lips moved but because he made no sound. In effect Romans read on what for us would be a 7 year old level, but the value of this slow reading was immense. They actually HEARD poetry as they read it, and were tuned to the sound of words as we cannot hope to be. We live in a 'print culture', we reach words as ideograms much as the Chinese reach 'characters' as units, a very fast and very useful procedure, but one which robs us of the essence of poetry, which is Sound. Try reading this version carefully, and see how slowly you have to proceed. If an ancient Greek or Roman could read eight pages an hour, he knew those eight pages intimately, perfectly. There was no skim-reading, no tricks of speed-reading. They were free to hear and enjoy their poetry

ARMAVIRUMQUECANO,TROIAEQUIPRIMUSABORIS
ITALIAMFATOPROFUGUSLAVINIAQUEVENIT
LITORA,MULTUMILLEETTERRISIACTATUSETALTO
VISUPERUM,SAEVAEMEMOREMIUNONISOBIRAM,
MULTAQUOQUEETBELLOPASSUS,DUMCONDERETURBEM
INFERRETQUEDEOSLATIO;GENUSUNDE
ALBANIQUEPAT RESATQUEALTAEMOENIAROMAE.
MUSA,MIHICAUSASMEMORA,QUONUMINELAESO
QUIDVEDOLENSREGINADEUMTOTVOLVERE
INSIGNEMPIETATEVIRUM,TOTADIRELABORES
IMPULERIT.TANTAENEANIMISCAELESTIBUSIRAE?
URBSANTIQUAFUIT(TYRIITENUERECOLONI)
KARTHAGO,ITALIAMCONTRATIBER INAQUELONGE
OSTIA,DIVESOPUMSTUDIISQUEASPERRIMABELLI,
QUAMIUNOFERTURTERRISMAGISOMNIBUSUNAM
POSTHABITACOLUISSESAMO.HICILLIUSARMA,
HICCURRUSFUIT;HOCREGNUMDEAGENTIBUSESSE,
SIQUAFATASINANT,IAMTUMTENDITQUEFOVETQUE.
PROGENIEMSEDENIMTROIANOASANG UINEDUCI
AUDIERATTYRIASOLIMQUAEVERTERETARCES;
HINCPOPULUMLATEREGEMBELLOQUESUPERBUM
VENTURUMEXCIDIOLIBYAE;SICVOLVEREPARCAS.
IDMETUENSVETERISQUEMEMORSATURNIABELLI,
PRIMAQUODADTROIAMPROCARISGESSERATARGIS_
NECDUMETIAMCAUSAEIRARUMSAEVIQUEDOLO RES
EXCIDERANTANIMO;MANETALTAMENTEREPOSTUM
IUDICIUMPARIDISSPRETAEQUEINIURIAFORMAE
ETGENUSINVISUMETRAPTIGANYMEDISHONORES:
HISACCENSASUPERIACTATOSAEQUORETOTO
TROAS,RELIQUIASDANAUMATQUEIMMITISACHILLI,
ARCEBATLONGELATIO,MULTOSQUEPERANNOS
ERRABANTACTIFATISMARIAOMNIACIRCUM.
TANTAEMOLISERATROMANAMCONDEREGENTEM.
VIXECONSPECTUSICULAETELLURISINALTUM
VELADABANTLAETIETSPUMASSALISAERERUEBANT,
CUMIUNOAETERNUMSERVANSSUBPECTOREVULNUS
HAECSECUM:"MENEINCEPTODESISTEREVICTAM
NECPOSSEITA LIATEUCRORUMAVERTEREREGEM!
QUIPPEVETORFATIS.PALLASNEEXURERECLASSEM
ARGIVUMATQUEIPSOSPOTUITSUMMERGEREPONTO
UNIUSOBNOXAMETFURIASAIACISOILEI?
IPSAIOVISRAPIDUMIACULATAENUBIBUSIGNEM
DISIECITQUERATESEVERTITQUEAEQUORAVENTIS,
ILLUMEXSPIRANTEMTRA NSFIXOPECTOREFLAMMAS
TURBINECORRIPUITSCOPULOQUEINFIXITACUTO;
ASTEGO,QUAEDIVUMINCEDOREGINAIOVISQUE
ETSORORETCONIUNX,UNACUMGENTETOTANNOS
BELLAGERO.ETQUISQUAMNUMENIUNONISADORAT
PRAETEREAAUTSUPPLEXARISIMPONETHONOREM?"
TALIAFLAMMATOSECUMDEACO RDEVOLUTANS
NIMBORUMINPATRIAM,LOCAFETAFURENTIBUSAUSTRIS,
AEOLIAMVENIT.HICVASTOREXAEOLUSANTRO
LUCTANTISVENTOSTEMPESTATESQUESONORAS
IMPERIOPREMITACVINCLISETCARCEREFRENAT.
ILLIINDIGNANTESMAGNOCUMMURMUREMONTIS
CIRCUMCLAUSTRAFREMUNT;CELSASEDE TAEOLUSARCE
SCEPTRATENENSMOLLITQUEANIMOSETTEMPERATIRAS.
NIFACIAT,MARIAACTERRASCAELUMQUEPROFUNDUM
QUIPPEFERANTRAPIDISECUMVERRANTQUEPERAURAS;
SEDPATEROMNIPOTENSSPELUNCISABDIDITATRIS
HOCMETUENSMOLEMQUEETMONTISINSUPERALTOS
IMPOSUIT,REGEMQUED EDITQUIFOEDERECERTO
ETPREMEREETLAXASSCIRETDAREIUSSUSHABENAS.
ADQUEMTUMIUNOSUPPLEXHISVOCIBUSUSAEST:
@"AEOLE(NAMQUETIBIDIVUMPATERATQUEHOMINUMREX
ETMULCEREDEDITFLUCTUSETTOLLEREVENTO),
GENSINIMICAMIHITYRRHENUMNAVIGATAEQUOR
ILIUMINITALIAMPORT ANSVICTOSQUEPENATIS:
INCUTEVIMVENTISSUBMERSASQUEOBRUEPUPPIS,
AUTAGEDIVERSOSETDISSICECORPORAPONTO.
SUNTMIHIBISSEPTEMPRAESTANTICORPORENYMPHAE,
QUARUMQUAEFORMAPULCHERRIMADEIOPEA,
CONUBIOIUNGAMSTABILIPROPRIAMQUEDICABO,
OMNISUTTECUMMERITISPRO TALIBUSANNOS
EXIGATETPULCHRAFACIATTEPROLEPARENTEM."
AEOLUSHAECCONTRA:"TUUS,OREGINA,QUIDOPTES
EXPLORARELABOR;MIHIIUSSACAPESSEREFASEST.
TUMIHIQUODCUMQUEHOCREGNI,TUSCEPTRAIOVEMQUE
CONCILIAS,TUDASEPULISACCUMBEREDIVUM
NIMBORUMQUEFACISTEMPESTA TUMQUEPOTENTEM."
HAECUBIDICTA,CAVUMCONVERSACUSPIDEMONTEM
IMPULITINLATUS;ACVENTIVELUTAGMINEFACTO,
QUADATAPORTA,RUUNTETTERRASTURBINEPERFLANT.
INCUBUEREMARITOTUMQUEASEDIBUSIMIS
UNAEURUSQUENOTUSQUERUUNTCREBERQUEPROCELLIS
AFRICUS,ETVASTOSVOLU UNTADLITORAFLUCTUS.
INSEQUITURCLAMORQUEVIRUMSTRIDORQUERUDENTUM;
ERIPIUNTSUBITONUBESCAELUMQUEDIEMQUE
TEUCRORUMEXOCULIS;PONTONOXINCUBATATRA;
INTONUEREPOLIETCREBRISMICATIGNIBUSAETHER
PRAESENTEMQUEVIRISINTENTANTOMNIAMORTEM.
EXTEMPLOAENEAESOL VUNTURFRIGOREMEMBRA;
INGEMITETDUPLICISTENDENSADSIDERAPALMAS
TALIAVOCEREFERT:"OTERQUEQUATERQUEBEATI,
QUISANTEORAPATRUMTROIAESUBMOENIBUSALTIS
CONTIGITOPPETERE!ODANAUMFORTISSIMEGENTIS
TYDIDE!MENEILIACISOCCUMBERECAMPIS
NONPOTUISSETUAQUEANIMA MHANCEFFUNDEREDEXTRA........

William Harris
Prof. Em. Middlebury College
www.middlebury.edu/~harris